Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
QVALSTISSECVNS A. Vtrum processio temporalis Spiritus sancti ponat in numerum cum aeterna. Tho. 1. q. 33.
SECVNDO quaeritur, vtrum temporalis processio ponat in numerum cum aeterna. Et videtur quod sic, quaecunque habent adinuicem ordinem numerantur, quia ordo non est eiusdem ad se ipsum sed plurium. Sed processio temporalis habet ordinem ad aeternam, quia est posterior ea, ergo ponit cum ea in numerum.
Item sicut se habet filius ad gonerationem passiuam ita Spiritus sanctus ad spirationem passiuam, sed generatio filij aeterna. & temporalis sunt realiter duae generationes, ergo processio Spiritus sanct: aeterna & temporalis sunt realiter duae processiones.
IN CONTRARIVM arguitur, quia omnis processio Spiritus sancti est a Patre & Filio, illa autem non potest esse nisi vnica, ergo processio Spiritus fancti temporalis & aeterna non sunt duae processiones, sed tantum vna.
RESPONSIO. Si processio temporalis spiri. san: esset processio qua aliquod donum procedit a Spiriru sancto in creaturam temporaliter sicut nonnulli imaginantur, tunc certum esset quod processio temporalis & aeterna essent duae processione, realiter differentes, nec mirum, vbicunque enim sunt procedentia realiter differentia ibi processiones realiter differunt, sed sic esset in processione aeterna & temporali supradicto modo acceptis, ergo &c. Minor probatur, quia procedens processione aeterna est persona diuina, procedens vero processione temporali est aliquod donum creatum & haec differunt realiter vt de se patet
Sed quia haec opinio reprobata est prius, ideo dicendum est realiter quod quaestio potest intelligi dupliciter. Vno modo processio temporali & aeterna ponant in numerum processionum, ita quod sint duae processiones realiter differentes. Alio modo quod ponant in numerum non quidem processionum sed in qualemcunque numerum rerum vel rei rationis. Si primo modo intelligatur quaestio, sic dico quod processio temporalis non ponit in numerum cum aeterna, quia non sunt duae reales processiones sed tantum vna, quod patet sic, per realem processionem fit aliquid reale in persona procedente absolutum vel relatum. In diuinis enim persona quae procedit ab alia per processionem habet quicquid habet absolutum vel relatum a persona a qua procedit, ergo per aliam & aliam realem procession fit aliud realiter in procedente, sed per procesßionem temporalem Spi. san. nihil fit reale absolutum vel relatum in Spi. sanct. praeter illud quod est in ipso per processionem aeternam, erge processio temporalis non est processio realiter distincta ab aeterna. Et hoc quidem manifestu est ex praedictis, processio enim aeterna dicit solum exitum personae a persona, processio vero temporalis dicit illud idem cum nouo respectu ad creaturam & iste nouus respectus non potest dici secundum se processio alioquin cum pater possit habere & habeat quandoque hunc nouum respectum ad creaturam; pater diceretur quandoque temporaliter procedere, quod est falsum, totum ergo hoc, scilicet processio personae a persona cum nouo respectu ad creaturam dicitur processio temporalis, processio aeterna quidem ratione solius primi, sed temporalis ratione solius secundi, & ita es ibi vnica processio quae est aeterna ex primo, & dicitur temporalis ex secundo.
Si autem quae dis inteis atur cecundo modo ic adius. ai cendum quod processio temporalis & aeterna non ponunt innumerum reru, quia nec sunt duae res, nec vna includit super aliam aliquam rem, quod patet, quia praeter processionem aeternam nihil est ibi nisi respectus nouus ad ereaturam, ille autem resp ctus non est realis, sed solum secundum rationem &c. Veruntamen licet processio temporalis non sit alia res nec aliam reu includat intrinsece, connotat tamen aliam rem intrinsecem. Hoautem donum est aliquid in creatura, quia persona diuina non se habet nouo modo ad creaturam obiectiue nisi, quia creatu ra se habet nouo modo ad Deum per aliquid receptum in esubiectiue. Et est simile Deus & Deus creans non sunt duo dij nec duae res, & tamen Deus creans connotat extrinsece aliam rem, scilicet creaturam. Similiter est in proposito vt visum est, Si autem quaestio intelligatur de qualicuque numero, scilicet re vel rationis, sic processio temporalis ponit in numerum cum aeterna non ita quod vna processio puta aeterna sit tantum res & alia scilicet temporalis fit tantum ratio, sed quia supra processioni aeternam quae vera res est processio temporalis addit respectum ad creaturam quae est solum secundum rationem.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod ordo pro cessionis temporalis ad aeternam est solum ratione connotati. ex quo consurgit circa personam diuinam procedentem respi ctus nouus, licet secundum rationem & per consequens num rus rei & rationis vel eiusdem accepti solum secundum rem ad seipsum acceptum secundum nouam rationem.
Ad secundum dicendum qued generatio filij aeterna & temporalis non solum distinguuntur per respectum rationis superadditum sicut processio spir. san. temporalis & aeterna, sed pe diuersas naturas acceptas per hanc generationem & illam, idec generationes realiter distinguuntur sicut naturae per eas acceptae: non sic autem est ex alia parte.
On this page