Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum per processionem temporalem ipsemet Spiritus Sanctus detur an tantum eius dona

QUAESTIO TERTIA. Vtrum per processionem temporalem Spiritus sanctus detur an eius dona. Thom. 1. 4. 83. artic. 3.

TERTIO quaeritur, vtrum per processionem tempi ralem ipsemet spi. san. detur an tantum eius dona. Ei videtur quod ipsemet spir. san. non detur, quia illud de nouo datur quod nouo modo habetur, sed spi I san. secundum se non habetur nouo modo, sed tantum secundum eius dona, ergo &c. minor probatur per autorem de causis qui dicit quod prima causa semper eodem modo se habet ad res quamuis res diuersimode se habeant ad primam causam IN CONTRARIVM est quod dicitur Rom. v. Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spir. sanct. qui datus est nobis, ergo videtur secundum Apostolum quod vtrunque detur scilicet ipse spiritus sanctus & dona eius. RESPONSIO. videnda sunt tria. Primum est, quomodo spir. san. detur cum donis suis & non tantum sua dona. Secundum est cum quibus donis spir. sanct. detur & cum quibus non. Tertium est quid detur per prius vtrum spir. sanct. ai dona eius. Quantum ad primum sciendum est quod aliquid potes dari alteri dupliciter ad praesens. Vno modo sicut forma inhaerens sicut calor datur aquae ab igne, & isto modo spir. san. nunquam datur cum sit persona subsistens & nullo modo forma inhaerens. Alio modo sicut obiectum, vel sicut amicus, rector & motor, sicut dicitur quod aliquid datur puero in tutorem, hoc modo datur spir. sanct. hominibus & non solum dona eius Est enim quorundam obiectum cognitum & amatum quorum ipse est spiritualis tutor & director. Ex hoc patet secundum scilicet quod spir. san. datur creaturae rationali solum cum donis naturae, sed imperfecte. Cum donis vero gratiae perfectius, sed cum donis oloriae perfectissime. Quod patet vnica ratione quae talis est. Illi soli creaturae datur spirit. san. quae potest in ipsum tendere tanquam in obiectum cognitum & amatum, & cuius ipse est spiritualis tutor & director, sed sola creatura rationalis potest intendere in Deum vel in spi. san. tanquam in obiectum amatum & cognitum imperfecte quidem secundum dona naturae, perfectius vero secundum dona gratiae perfectissime autem secundum dona gloriae, solius etiam creaturae rationalis est specialis tutor, prouisor, & director, quia ordinabilis est ad finem supernaturalem, & specialior electorum, spiritualissimus autem beatorum, ergo spi. san. datur soli creaturae na turali imperfecte secundum dona naturae, perfectius secundum dona gratiae, sed perfectissime secundum dona gloriae.

Quantum ad tertium notandum, quod aliquid dicitur priudupliciter. Vno modo secundum tempus. Alio modo secundum naturam. Si loquamur de prioritate secundum tempus, sic in datione spir. sanct. & donorum eius maxime quo ad dona gloria nullo modo est prius & posterius secundum tempus. Cuius ratic est, quia dona pertinentia ad beatitudinem semper perficium ipsam animam in actu suo, quia beatitudo consistit in actuali operatione, vt patet ex i. Ethicor. Sed illius actus vel operationi obiectum cognitum & amatum est Deus vel spi. san. cum illa opi ratio sit intellectus & voluntatis, ergo simul secundum tempuhabentur dona gloriae & deus vel spi. san. vt amatus & cognitus.

De donis autem gratiae & naturae cum quibus Deus habetu minus perfecte secus est, quia illa non semper perficiunt hominem in suo. Non enim habens intellectum & voluntatem etiam cum fide & charitate semper est in actu contemplandi & diligendi Deum naturaliter vel meritorie. Et ideo cum his donis non semper habetur Deus vel spir. san. vt actus cognitus & amatus, sed solum secundum potentiam vel habitum, propter quod haec dona prius habentur secundum tempus quam spi. san habeatur in actu Si vero loquamur de prioritate secundum naturam sic ad praesen duplex est natura, scilicet materia & forma, forma autem ess perfectio materiae. Et ideo illa quae sunt perfectiora sunt priora secundum naturam formae vel finis, quae autem sunt imperfectiora sunt priora secundum naturam materiae vel subiecti recipientis, cum ergo habere Deum vt cognitum & amatum, sit sicul finis & perfectio principaliter intenta, patet quod secundum naturam formae & finis qui aliquo modo coincidit cum forma, spi san. datur prius natura quam dentur eius dona. Sed secundum naturam materiae vel subiecti recipientis prius habentur dona spi. sanct. quam ipse spiritus sanctus propter duo. Primo, quia semper in subiecto dispositio praecedit naturaliter perfectionem, sed dona. spi. san. sunt quaedam dispositiones ad habendum deum, ergo &c. Secundo quia persona diuina non se habet nouo modo ad creatura obiectiue nisi, quia creatura se habet nouo modo ad Deum per aliquid quod est ei datum de nouo & est in es subiectiue, sed illud quod est causa & ratio alterius est prius ec secundum naturam, ergo dona influxa natura a Deo sunt in ea prius secundum naturam quam ipsa feratur in Deum tanquam obiectum quod est eam habere spiritum sanctum. Ad argumentum in oppositum, dicendum quod ipse Deus ve spir. san. nouo modo se habet ad creaturam non quidem subiectiue sed obiectiue absque mutatione sui per solam mutationem creaturae, & cum quo Deus eodem modo se habet ad resecundum authorem de causis. Dicendum quod intelligendum est sic: quod in Deo non sunt subiectiue diuersi modi reales quibus se habeat nunc aliter quam prius, ex variatione tame crea! turarum variae relationes secundum rationem consurgunt circa Deum obiectiue, & sic est in proposito.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3