Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum Spiritus Sanctus detur a sanctis viris
QVARTO quaeritur vtrum spiritus sanctus detua sanctis viris. Et videtur quod sic, quia Christus dedit discipulis potestatem dimittendi peccata, sed peccata non dimittuntur nisi per spiritum san. ergidiscipuli potuerunt dare spiritum sanctum.
IN CONTRARIVM est quod dicit Augustinus de Trinit. non aliquis discipulorum dedit spir. san. sed orabant vt veniret in hominem.
RESPONSIO. dicendum quod spi. san. potest dari dupliciter. Vno modo directe per modum autoritatis. Alio modo indirecte & per modum ministerij. Primo modo non potest spir. sandari a quacunque creatura, angelo vel homine nec in se nec in donis suis, non in se quia spiritus san. solum potest dari per modum autoritatis ab illis a quibus originatur, quia non est autoritas personae supra personam in diuinis nisi ratione originis, vndo nec aliqua persona semetipsam dat. Si tamen dat, non per modum autoritatis dat, sed tantum per modum cuiusdam liberalitatis. Sed spiri. san. originatur solum a patre & filio & non al aliqua creatura, ergo spiritus san. non datur per modum autoritatis nisi a patre & filio & non ab aliqua creatura, nec per me dum liberalitatis dari potest nisi ab illis quorum voluntati subes spi. san. haberi a nobis: hi autem sunt solum pater & filius & spi san. quorum est vna & eadem voluntas, ergo nec per modum autoritatis potest dari spir. san. a quacunque creatura.
Item nec dona spiritus sancti possunt isto modo dari ab liqua creatura, quia dona illa si sint naturae (cum sint intellectus & voluntas) non possunt esse nisi a creante cum intellectus & voluntas sint ab extrinseco. Si vero sint dona gratiae aut sunt dongratiae gratum facientis & similia aut non sunt aliud quam acceptatio diuina quae non potest esse ab alio causaliter, nec in alic forimaliter nisi in Deo, aut si sint aliud cum non possint educi de potentia subiecti vel materiae inducuntur a creante solum Idem intelligendum est de donis gratiae gratis datae quoad hoc od non subest voluntati creaturae talia conferre cum eleuem naturam supra id ad quod quocunque natura creata secundum sinon potest attingere ergo nec Spiri. sanct. in se nec in donis sui potest dari a quacunque creatura directe & per modum autoritatis. Alio modo potest dari Spi. san. indirecte per modum ministri, & hoc modo potest dari spiritus ab hominibus non solum bonis, sed etiam malis dum administrant sacramenta ecclesiae in quibus & cum quibus datur Spi. san. nisi recipiens ponat obicem. Potest etiam dari ab omnibus talibus occasionaliter per eorum praedicationem suadendo viam salutis. Potest etiam dari praeter hos modos Spi. san. a bonis aliqualiter merendo per orationem sicut legitur de Apostolis actuum 8. Orauerunt pro ipsis vt acciperent Spiritum san. Potest etiam phantasia hominis immutari per ministerium Angelicum vt in ea appareant mala fugienda & bona prosequenda. Quibus ostensis redit homo de culpa ad gratiam per poenitentiam. Et ideo Spiri. sanct. potest dari nis modis a bonis & malis non solum hominibus sed etiam Angelis non directe per modum autoritatis, sed indirecte modis quibus dictum est. Et per hoc patet solutio ad argumenta.
On this page