Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO, DECIMAQVINTA. Sententia literae magistri in generali & speciali. Ie considerandum est. Superius dixit magiste quod Spiritus sanctus procedit a Patre & Filio temporaliter. Hic autem inquirit vtrum Spiritus sanctus detur a se. Et diuiditur in duas. Primo enim Ainquirit de hoc. Et secundo quia fecerat mentionem de missione filij determinat incidentaliter de ea. Secunda ibi. Hic quaeritur. Prima diuiditur in tres. Primo enim mouet quaestionem suam. Secundo soluit. Tertio solutionem confirmat per simile de missione filij. Secunda ibi, Ad quod dicimus. Tertia ibi, ne admireris. Et haec tertia diuiditur in quatuor partes. Primo enim proponi in tantum de missione filij in generali. Secundo ostendit quod filius missus a patre. Tertio quod missus est a Spiritu sancto. Quarto quod datus & missus est a se ipso. Secunda ibi, Quocirca. Tertia ibi. Et quod a Spiritu sancto. Quarta ibi. Deinde autem hic quaeritur vtrum semel. Superius determinauit magister de temporali missione Spiritus sanct. Et quia in determinando de temporali missione Spiritus sancti mentionem fecit de missione filij. Ideo in parte ista incidentaliter agit de missione filij: Et diuiditur in duas partes. Primo enim proponit suum intentum. Secundo mouet incidentaliter quandam quaestionem. Secunda ibi, Hic quaeritur cum paoter. Prima diuiditur in tres. Primo mouet quaestionem intentam. Secundo soluit assignando duos modos ipsius missionis filij. Tertio ostendit differentiam inter modos missionis assignatos. Secunda ibi, quod dicimus. Tertia, Ibi ideóque putauerunt. Haec est diuisio magistri in generali.

In speciali vero sic procedit magister. Et quaerit primo, vtrum Spiritus sanctus detur a se. postea soluit & ostendit quod sic, quia opera trinitatis sunt indiuisa, sed datio Spiritus sancti est quaedam operatio communis tribus personis. Item quicquid potest facere pater totum conuenit aliis: ergo si pater potest dare Spi ritum sanctum, similiter Spiritus sanctus dabit & potest dare scipsum. Spiritus sanctus etiam mittitur a seipso. Postea confirma per simile de missione filij dicens, quod non solum est admirandum quod etiam filius dicitur a se missus in mundum. Posteostendit quod missio filij in carnem & ad praedicandum fuit? patre. Deinde ostendit quod fuit a Spiritu sancto, & hoc confirmat autoritate Augustini. Vitimo ostendit quod filius a seipso datus est, quia Propheta dicit eum datum nobis, non distinguendo a quo. Ostendit etiam quod filius datur a se & a patre sicui traditus est a se & a patre, nec obstat quod aliquando filius dicit a me ipso non veni. Hoc enim intelligitur secundum forman serui, missio haec est filij incarnatio. Tunc sequitur pars illa qu incipit ibi. Hic quaeritur, vbi quaerit magister vtrum semetantum sit missus filius Dei an saepe. Et respondet magister quod praeter generationem aeternam quam quoddam mysterium appellat quod duobus modis missus est, scilicet visibiliter in carnem & inuisibiliter in mentem: & hos modos missionis ponit Augustinus. Et differt vna missio ab alia, nam missio in carnem semel facta est, missio vero in mentem pluries. Item per primam missus est in mundum, per secundam non proprie, impeimam nobis tale donum datur per quod quodammodo supra mundum eleuamur. Et hoc confirmat per autoritatem Aug Postea quaeritur cur pater non dicitur missus. Et respondet? hoc ideo est quia non est ab alio, imo in eo est principium siuautoritas, vnde autoritati non congruebat mitti. Et hoc confirmat autoritate Aug. Vitimo excludit errorem quorundam dicentium quod quia pater non mittitur, filius vero mittitur, & Spiritus sanctus, Pater est maior, Filius vero & Spiritus sanctus sunt minores. Etiam respondet magister autoritate Augusti.c propter talem misionem nulla ponitur minoritas in perfonis missis, sed autoritas mittentis & effectus visibilis in creatura in qua pater non apparuit sicut illi, scilicet Filius & Spiritus sanctus. In fine autem dicit quod per ea quae dicta sunt patet quae sit missio filij & quibus modis mittatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum