Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum mitti conveniat alicuius personae divinae

VMSTIS IuI. Vtrum miti conueniat alicui personae diuinae. . Thol. 4. 43. art. 1. & 2.

CIRCA distinctionem istam, primo quaeritur vtrum mitti conueniat alicui personae diuinae. Et videtur quod non, quia nihil pertinens ad inferioritatem potest dici de vna persona respectu alterius, sed missio importat inferioritatem in misso respectu mittentis, ergo missio non competit alicui personae diuinae. Maior patet quia in trinitate non sunt gradus maioris & minoris, superioris & inferioris, propter quod Damascenus dicit quod Christus non est obediens Patri nisi secundum quid & secundum quod homo, quia obedientia importat inferioritatem. Minor probatur quia superioribus & maioribus & nobilioribus Angelis non competit mitti secundum Diony. sed solum inferioribus, ergo missio vt videtur importat inferioritatem.

Item missio importat separationem missi a mittente, sed in diuinis personae non separantur ab inuicem, quia somper vna est in alia. Ego in Patre & Pater in me est, Ioan. 14. ergo &c.

IN CONTRARIVM est quod dicitur Ioan. 8. Neque a me ipso veni, sed Pater meus ille me misit. Et in eodem Euangelio simile habetur in pluribus locis. Similiter Gal. 4. dicitur, At vbi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt tria. Primum est quid importetur nomine missionis. Secundum erit qualiter conueniat diuinis. Tertium qualiter differat a processione & a datione. Quantum ad primam sciendum est, quod in creaturis ex quibus transferimus nomina ad diuina videmus que missio est motus vel exitus alicuius ab aliquo accipientis autoritatem vel potestatem ad aliquid agendum vel dicendum, sicut lega tus dicitur missus a papa, vel nuncius a Domino, quia vterque recipit autoritatem aliquid agendi: telum etiam dicitur missum a iaciente eo quod ab ipso recipit virtutem percutiendi, & in his omnibus sunt multae imperfectiones, scilicet motus & mutatio secundum quae fit inter mittentem & missum localis separatio & acceptio autoritatis vel virtutis diminutae, vel saltem non eiusdem, & quia ea quae sunt in creaturis non transferuntur ad diuina nisi segregatis imperfectionibus ideo segregemus a missione praedictas imperfectiones scilicet motum & mutationem & localem separationem & diminutionem potestatis vel autoritatis, & habebimus quod missio est exitus vnius ab altero absque mutatione & locali separatione accipiendo eandem virtutem & aeque perfectam ad aliquod agendum

Ex hoc patet secundum quod est principale propositum? in diuinis est exitus personae a persona secundum originem absque omni mutatione & locali separatione, & acceptio eiusdem virtutis ad sanctificandum creatura, & sic in diuinis est missio.

Circa tertium est intelligendum quod ista differunt, scilicet processio, missio, & datio, quia processio dicit exitum persona a persona vel praecise sicut generatio est processio filij a patre, vel cum aptitudine ad vlteriorem terminum sicut filius dicitur procedere a patre, & Spi. san. ab vtroque in creaturam secundum aliquid in creatura causatum, missio autem importat originem personae missae ab aliqua alia. Et in hoc conuenit cum processione, & importat semper effectum nouum in creatura & nouum modum essendi in creatura, & in hoc differt a processione quae conuenit vel conuenire potest personae diuinae absque nouo respectu ad creaturam, videtur tamen esse totaliter idem cum processione temporali quae semper ponit effectum in creatura. Datio aute non importat originem in dato, quia idem potest dare se ipsum modo quo persona diuina datur, scilicet vt obiectum cognitum. & amatum. Et in hoc differt datio a processione & missione quae semper important originem producentis & missi, sed comnotat effectum nouum secundum quem attenditur datio. Et in hoc conuenit cum missione. Ex hoc apparet quod quia missio & processio important originem, datio autem non ideo procedere & mitti non conuenit cuilibet personae diuinae saltem patri qui est a nullo, vnde Augu. 2. de trinita. ca. 12. dicit quod pater nusquam legitur missus, quia non habet de quo sit aut a quo procedat, dari autem conuenit cuilibet personae, quia quaelibet potest se ipsam dare. Quia vero missio & datio semper important effectum temporalem, processio autem non semper, ideo mitti & dari non possunt conuenire diuinae personae nisi ex tempore. Procedere autem potest conuenire ab aeterno vel ex tempore.

7 Ad primum dicendum, per intereptione minoris, quia missio in diuinis non semper importat superioritatem in mittente nec inferioritatem in misso, sed autoritatem principii in vno respectu alterius. Et haec iuuenitur bene inter diuinas personas, nec est simile de obedientia quae est respectu praecepti pertinet ad dominium quod importat gradum dignitatis qui non est inter personas diuinas. Et quod probatur, quia superiores angeli propter suam dignitatem non mittuntur, dicendum quod forte superiores angeli quandoque mittuntur, lice non regulariter, vt patebit in 2. lib. Et si nunquam mitterentu hoc non esset propter eorum dignitatem, sed quia omnis effectus ministerij angelici possunt fieri per inferiores angelos. E ideo non oportet quod superiores mittantur, sed effectus missionis non possunt fieri nisi a persona diuina propter quod oportet quod ipsa mittatur.

Ad secundum patet solutio ex iam dictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1