Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum missio dicat aliquid notionale an essentiale

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum missio dicat aliquid notionale an essentiale. Thom. 1. 9. 43. artic. 4.

SECVNDO quaeritur, vtrum missio dicat aliquic notionale an essentiale. Et videtur quod dicat aliquid notionale, quia id quod in diuinis sic conuenit vni vel duabus personis, quod non omniIbus est notionale, sed missio conuenit duabus personis, scilicet filio & spiritui sancto, ita quod non omnibus, pater enim non legitur missus vt supra dictum est, ergo missio dicit aliquid notionale.

Item Beda dicit in quadam Homilia quod missio spiritus sancti est eius processio, sed processio eius est quid notionale ergo & missio.

IN CONTRARIVM arguitur, quia nulla notio est communis filio & spiritui sancto, sed missio communis est vtriqui vterque enim legitur missus, ergo missio non est aliquid notionale

RESPONSIO. Videndum est primo quid dicitur ess. notionale, & quid essentiale vt per hoc appareat quod quaeritur. Sciendum ergo quod notionale est id quod includit proprium alicuius vnius personae vel duarum ita quod non conueniat omnibus. Et dicitur notionale, quia notitiam facit de persona quantum ad aliquid pertinens ad distinctionem personarum.

Essentiale autem dicitur quod conuenit omnibus personis ratione essentiae absolutae vel alicuius attributi absoluti. Hosupposito, dicendum quod quaedam sunt nomina in diuinis pure essentialia, quaedam pure notionalia, quaedam partim essentialia, & partim notionalia. Pure esse ntialia sunt sicut bonu: sapiens & huiusmodi. Pure notionalia sunt sicut generatio, spiratio & similia partim notionalia & essentialia sunt quae includunt vtrumque sine pluribus nominibus, vt potentia generandi secundum illos qui dicunt quod potentia generand includit essentiam & respectum, vt sapientia genita: siue vnico nomine vt incarnatum quod dicit opus commune trinitati & includit singulariter suppositum filij.

Qualitercunque hoc sit de numero talium est missio, includit enim notionale & essentiale, quod apparet primo de notiona li sic, missio est exitus personae a persona vt apparet ex praecdente quaestione, sed exitus personae a persona est per origine quae ad notitiam pertinet, ergo missio includit aliquod notionale

Item includit aliquid essentiale, quia missio importat effectum in creatura, sed effectus in creatura est opus commune toti rrinitati ratione communis essentiae & potentiae, ergo missio includit aliquid essentiale, includit ergo vtrunque.

Quid autem includit principalius, credo quod illud quod est essentiale. Quod patet sic, quando duo includuntur in aliquo & vnum est quasi ratio completiua & formalis respectu alterius & aliud quasi materiale praesuppositum, illud quod es formale est principalius, sed in missione illud quod est essentiale est quasi completiuum & formale respectu eius quod est notionale, ergo in missione principalius includitur essentiale quam notionale. maior de se patet, sed minor probatur per Aug. qui dicit 10. de Trini. quod filius non eo quod filius est a patre missus, sed vel ex eo quod visibilis apparuit, vel ex eo quod mentem cuiuscunc sanctificat. Sanctificatio autem mentis nostrae est quoddam essentiale cum fit a tota Trinit. vt dictum est, ergo formale & conpletiuum in missione est aliquid essentiale, & haec fuit minor. sequitur ergo conclusio, scilicet quod principalius quod importatur per missionem est essentiale, dico autem principalius non, quia praedicetur in recto de missione, sed quia complet rationem missionis respectu notionalis quod est praesuppositum ve quasi materiale, vel posset dici quod etiam in recto illud quod es essentiale includitur in ratione missionis transformando missionis rationem prius dictam, & forte magis proprie, sic missio est apparitio personae diuinae procedentis in natura creata quatum ad missionem visibilem vel sanctificatio creaturae per dona appropriata personis procedentibus.

Ad primum argumentum dicendum quod illud quod conuenit vni personae vel duabus ita quod non omnibus oportet quod importet aliquid notionale. Et nihilominus potest cum hoc importare aliquid essentiale vt sapientia genita, quia per id quod est notionale totum contrahitur vt non possit dici de omnibus, sed tantum de vna vel duabus, & sic est de missione vt dictum est,

Ad secundum dicendum quod missio spir. san. est processio eius, sed praeter hoc includit aliquid aliud, scilicet effectum aliquem in creatura & illud est quoddam essentiale.

Ad tertium, quod est pro altera parte dicendum est, quod notio potest significari dupliciter. Vno modo in speciali, vi paternitas vel filiatio, vel spiratio, & sic nulla notio est communis filio & spir sanct. vel potest significari in communi sicut esse ab alio. Et hoc modo filius & spiritus sanct. habent communem notionem quae includitur in missione, quia quilibet eorum est ab alio a quo mittitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2