Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum aliqua persona possit mitti a seipsa vel ab alia a qua non procedit

QUAESTIO TERTIA. Vtrum aliqua persona possit mitti a seipsa vel ab illa a qua non procedit. Thom. 1. q. 43. artic. 8.

TERTIO quaeritur vtrum aliqua persona posa sit mittit a scipsa vel ab alia a quo non procedit. Et videtur quod sic. August. 4. de Trinit. cap ( 20. dicit sic, sicut generari est filium esse a patre, Ey ita filium cognosci esse a patre, est filium mitti a patre, sed ista cognitio potest causari a filio: ergo missio fili potest esse a seipso.

Item Esai. 48. dicitur ex persona filij, & nunc misit me Dominus & Spiritus eius, ergo filius mittitur a patre & spir. sanct. sed non procedit vt constat a spir. sanct. ergo filius mittitur a persona a qua non procedit.

Item Ambrosius libro de Spiritu sancto, dicit filius datus est nobis, datus est, audeo dicere a spiritu sancto: ergo eadem ratione missus est ab eo, & sic idem quod prius.

CONTRA August. 3. de Trinit. cap. 20. ab illo mittitur filius a quo emanat, sed filius non emanat a spir. san. nec aliqua persona a seipsa: ergo filius non mittitur a spir. san. nec a seipso nec aliqua persona mittitur a seipsa.

RESPONSIO. hic sunt duo modi dicendi. Vnus est quod aliqua persona potest mittere seipsam, & etiam vna persona potest alia mittere quae ab ipsa non procedit. ratio autem huius opinionis est ista, diuersimode enim verificatur aliqua locutio quando aliquod coniunctum praedicatur de aliquo secundum esse & quando secundum fieri, quando enim praedicatur de aliquo secundum esse oportet quod vtraque pars coniuncti verificetur de subiecto, vt si dicatur sortes est homo albus, oportet eum esse hominem & esse album, nisi vnum diminuat de ratione alterius vt homo mortuus, sed quando praedicatur coniunctum secundum fieri verificatur totum ratione solius partis, vt si dicatur sic, sortes est nunc factus homo albus, sufficit ad veritat, locutionis, quod sit nunc factus albus, licet non sit nunc factus homo. Sic etiam est in facere actiue, quia ad hoc quod pictor dicatiur facero parietem album non oportet quod faciat vtrumque, scilicet parietem & albedinem, sed sufficit albedinem facere in pariete

Ex hoc ad propositum personam mitti est eam fieri nouo modin creatura per effectum, in creatura tantum vt dictum fuit, ergo ad hoc quod aliqua persona dicatur mittere aliam actiue sufficit? habeat causalitatem super illud quod est formale in missione & non super personam missam, (sicut sufficit quod pictor faciat solum albedinem parietis & tamen dicitur facere parietem album) formalautem in missione est effectus in creatura causatus super quem quaelibet persona diuina habet causalitatem: ergo quaelibet potest mittere: ergo spiritus sanctus potest aliquam personam mittere, sed hoc non potest esse nisi mittendo se vel mittendo persona quae ab ipso non procedit, quia nulla procedit a spir. san. ergo &c Hic est vnus modus dicendi quem magister videtur multum sequ in litera, & ad quem Aug. videtur declinare, 2. de Tri. c. 6. vbi dicit que sicut filius tradidit se ipsum, & sanctificauit seipsum, simisit seipsum quamuis stricte accipiendo missionem non fit simili quod adducitur pro simili de traditione & sanctificatione, quia hoc non importat originem sicut missio.

Alius est modus dicendi ad quaestionem, scilicet quod ro cesse est personam quae mittitur originari ab illa quae dicitu ipsam mittere, quod patet primo supponendo quod missum in diuinis sub ratione qua missum est importat quod sic ab aliper originem, alioquin pater qui non est ab alio posset dici missus, quod negat Augustinus 4. de Trinit. cap. 20. allegans hani rationem vt dictum fuit in 1. q. huius dist. ex hoc sic arguitur, missum sub ratione missi importat originem passiua, sed missum vt missum non se habet passiue nisi ad mittentem, ergo missum in diuinis trahit a mittente originem. Et confirmatur quiquid pertinet ad missionem quod missum sit ab alio, nisi sit ab aliquo pertinente ad missionem? certe nihil vt videtur. Cum ergo illud a quo est persona missa non sit creatura ad quam mittitur, nec effectus in ea causatus, nec ipsamet persona missa, quia non est a se ipsa praeter hoc non est aliquid nisi mittens, reunquitur quod oportet personam missam esse a mittente persona

Secundo sic, ista est bona consequentia secundum omnes, persoua diuina mittitur, ergo ipsa originatur, quia missio non potest saluari sine ratione originis, vnde secundum Augustinum pater non mittitur, quia non originatur, ergo similiter bona consequentia est, persona mittit, ergo ipsa aliam ex se originat. Sicut enim mitti respicit illum a quo est, ita mittere respicit illim qui est ab eo, correspondent enim sibi secundum rationem actiui & passiui, sed Spiritus sanctus non originat ex se aliquam personam, ergo Spiritus sanctus nullam personam potest mittere. Et per eandem rationem nulla alia potest se ipsam mittere cum nulla originetur ex se¬

Tertio sic, nomen missionis translatum est a creaturis ad diuina, & tam hic quam ibi de ratione missi est autoritate vel virtute alterius vt sic aliquid dicere vel facere, sed in creaturis mi sum non habet autoritatem vel virtutem nisi a mittente, erge nec in diuinis, sed nihil recipitur in diuinis nisi per originem ergo oportet personam missam esse originatam a mittente.

Quarto quia missio & processio temporalis sunt penitu: idem vt dictum est supra, sed nulli personae diuinae conuenit procedere a se temporaliter, ergo nec mitti, huic opinioni concordat proprietas modi loquendi & diffinitio missionis prius posita scilicet quod missio est exitus personae a persona accipiens aleo eandem virtutem ad faciendum aliquid. Sic ergo dicunt isti quod missione proprie dicta nullo modo persona mittit se vel aliam quae ab ipsa non procedit. Large autem loquendo de missione pro datione vel qualicunque liberali communicatione persona potest se ipsam mittere, quia datio vel liberalis communicatio non sic importat originem dati a dante vel communicati a communicante sicut missio secundum hunc modum qui videtur rationabilior & ex posteridribus dictis beati Augustini, quasi necessario concluditur.

RESPONDETVR ad rationem contrariae opinionis dupliciter. Primo dicendum quod ipsa non concludit de virtute sermonis cum non concludat in omni materia. Cum enim quae accipit sint communia missioni quae est in diuinis & in creaturis, & tamen veritatem non habent in creaturis, quia nulla creatura dicitur mitti nisi ab illa a qua recipit autoritatem vel Virtutem agendi aliquid, consequens est quod non concludat in diuinis de virtute sermonis.

Secundo respondetur explicando specialius defectum rationis sic, quod vbicunque praedicatur vnum coniunctum de aliquod dicitur ipsum facere sufficit quod verificetur tantum altera parte quando partes illius coniuncti sic se habent quod ex ipsis fit vnum secundum subiectum, sicut ex materia & forma, vel sicut ex subiecto & accidente. Et causa est, quia cum in factione subiectum supponatur quod maneat vnum & idem in tota transmutatione, faciens, non causat nisi formam supposita materia. Et secundum istum modum verum est quod persona missa vel tota trinitas facit de nouo animam gratam, licet anima non fiat de nouo. Vbi autem praedicatur aliquod coniunctum tale cuius partes non faciunt vnum subiecto, non verificatur locutio pro altera parte, sicut contingit videri in omnibus quae agunt mediante instrumento ex quo cum effectu non fit vnum secundum suppositum, quotiescunque enim per locutionem denotatur habitudo agentis principalis ad effectum per instrumentum, non sufficit quod agens principale habeat solum autoritatem super effectum, sed super instrumentum, vi si dicatur sic, faber extendit ferrum per malleum. Sicut autem malleus recipit virtutem agendi a principali agente, sic oportet, vt videtur, quod persona missa cum sit media inter personam mittentem & vltimum effectum, recipiat virtutem a persona mittente, quod non fit nisi per originem, ergo oportet personam missam originari a persona mittente.

Et confirmatur, quia si personam mittere est tantum causare effectum in creatura ratione cuius persona dicitur nouc modo inhabitare creaturam, personam mitti erit praecise effectum causari aliquem in creatura ratione cuius persona dicatur nonae modo esse in creatura.

Sed hoc non est verum, quia tunc mitti conueniret patri ci per aliquos effectus in creatura productos persona patris de nouo demonstrata fuerit, vt in voce audita super Christum in baptismo & in transfiguratione, sed pater nunquam dicitur fuisse missus, ergo mitti non est solum effectum in creatura causa¬ ri, quare nec mittere est solum effectum in creatura causare, sad est causare in creatura effectum mediante persona a mittente producta, & mitti est causare talem effectum per virtutem a mittente recepta

AD RATIONES principales. Ad primâ cum dicitur quod filium cognosci esse a patre est ipsum mittit, dicendum quod dictum Augustini non compraehendit quicquid pertinet ad rationem missionis, sed tantum illud quod consequitur ad missionem, quia per effectum causatum in creatura a persona missa per virtute quam habet a persona mittente per quandam appropriationem possumus deuenire in cognitionem originis illius personae quae dicitur mitti. Mittitur enim filius cum in creatura rationali fit do num sapientiae. Spiritus autem sanctus dicitur mitti cum dono charitatis, quia sapientia appropriatur filio qui procedit vt verbuim vel notitia, charitas autem appropriatur Spiritui sancto qui procedit vt amor, nec oportet quod omnis persona quae habet autoritatem super effectum istum sit mittens, cum in hoc non compraehenditur ratio missionis, sed illa sola mittit quae autoritatem habet super personam quae mittitur & super effectum missionis.

Ad secundum dicendum est, quod illud verbum Esaiae 48 ad literam intelligitur de missione Prophetae vt quidam exponunt. Et ideo non habet locum in proposito. Quod si secundun glossam intelligatur de Christo secundum allegoriam, tunc ess dicendum quod triplex est missio filij, scilicet in carnem, in mentem, & ad praedicationem, duae primae missiones conueniunt filic quoad personam & naturam diuinam, & secundum eas propriloquendo non mittitur filius nisi a patre. Tertia autem missio, sed in praedicationem conuenit filio secundum naturam huma nam super quam habet Spiritus sanctus autoritatem, & ex consequenti super filium ratione humanae naturae, & etiam filius secundum naturam diuinam habet autoritatem super se ipsam secundum huma nam, propter quod secundum hanc missionem scilicet ad praedicandum misit Spiritus sanctus filium & filius seipsum. De hac loquitur Esai. vbi supra. Et alibi in eodem libro cap. 41. habetur expressius, super me Spiritus Domini eo quod vnxit me ad annunciandum mansuetis me misit.

Ad tertium patet solutio ex iam dictis. Aliud enim est dare, aliud mittere proprie, vnde quaelibet persona potest daro seipsam & illam quae ab ipsa non procedit, mittere autem non, & causa dicta fuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3