Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum missio invisibilis competat Filio
QVARTO quaeritur, vtrum missio inuisibilis competat filio. Et videtur quod non, quia persona diuina non mittitur proprie nisi cum donis gratiae gratum facientis, sed dona pertinentia ad intellectum, vt sapientia & scientia quae appropriantur filio non sunt gratum facientia cum sint communia bonis & malis vt habetur primae Corin. 13. Si habuero omnem scientiam &c. ergo filio non competit inuisibiliter mitti.
Item si filius mitteretur missio eius esset distincta a missione Spiritus sancti sicut & personae distinctae sunt, sed hoc non est possibile, quia diuersarum missionum non est idem terminus, diuinae autem missionis inuisibilis est tantum vnus terminus, scilicet sanctificatio creaturae, ergo est tantum vna inuisibilis missio. Constat autem Spiri. san. inuisibiliter mitti, ergo hoc modo non mittitur filius
RESPONSIO, hic sunt tria videnda. Primum est quid sit inuisibilis missio. Secundum qualiter competit filio. Tertium est quomodo inuisibilis missio filij se habeat ad inuisibilem missionem Spi. san. Quantum ad primum sciendum, quod ratio priuationis sumitur ex habitu. Cum ergo inuisibile priuatiue sc habeat ad visibile ex ratione visibilis missionis, sumenda est ratio missionis inuisibilis, missio autem absolute dicta est exitus personae a persona ad causandum aliquem effectum in creatura pe quem possumus per modum cuiusdam apparitionis manuduci in notitiam personae missae, vt dictum fuit prius. Super hanc missioni absolute dictam addit missio visibilis signum visibile exterius inuisibilis missionis, interius manifestatiuum, sicut fuit columba supe Christum in suo baptisinate apparens, & linguae igneae apparente super Apostolos de quibus postea plura dicentur. Per priuationi autem huius signi exterioris visibilis dicitur missio inuisibilis quam non est aliud quam missio personae a persona ad sanctificandum creaturam solo interiori opere absque signo exteriori visibili, & sic patet primum
CIRCA secundum intelligendum est, quod missio inuisibilis competit filio sicut Spiritui sancto, quod patet primo, sicut dona perficientia voluntatem appropriantur Spi. san. sic dona perficientia intellectum appropriantur filio, (filius enim procedit per modum intellectus sicut Spi. san. per modum voluntatis) sed Spiritus sanct. dicitur mitti inuisibiliter, cum alicui dantur dona perficientia vo¬ luntatem absque signo visibili, vt charitas vel aliquid tale, ergfilius dicetur mitti inuisibiliter cum absque signo visibili dantu alicui dona perficientia intellectum, vt sapientis vel huiusmodi, ergo filio conuenit inuisibilis missio sicut Spiritui sancto
Secundo sic, persona diuina mittitur secundum dona gratiae & gloriae, sed secundum dona gloriae mittitur quantum ad dona intellectus & voluntatis quae appropriantur filio & Spiritui sancto, ergo consimiliter mittuntur personae diuinae, scilicet & Spiritus sanctus secundum dona gratiae perficientia tan intellectum quam voluntatem.
QUANTVM ad tertium sciendum est, quod has duas missiones possumus comparare dupliciter. Vno modo quantum ad realem diuersitatem. Alio modo quantum ad actualem separationem. Primo modo planum est eas differre realiter, quia missio duo includit: scilicet exitum personae a persona & effectum causatum in creatura. Et quantum ad vtrunque missifilij differt realiter a missione Spiritus sancti, quia generatio qua filius exit a patre est alia a processione Spiritus sancti qua exit ab vtroque. Similiter donum quod perficit intellectum vt sapientia secundum quod attenditur missio filij est aliud a dono quod perficit voluntatem puta a charitate, secundum quod attenditur missio Spiritus sancti, ergo missio filij simpliciter est alia a missione Spiritus sancti.
Si autem comparentur quantum ad actualem separationem sic dicendum est, quod vna missio nunquam est sine alia. Cuiu ratio est, quia amor supponit notitiam & perfectus amor perfectam notitiam, ergo dona amoris secundum quae mittitur Spiritus sanctus supponunt dona notitiae secundum quae mittitur filius, nunquam ergo mittitur Spiritus sanctus sine filio
Item notitia boni perfecti in quo nulla est ratio mali ex necessitate ducit in amorem perfectum, sed dona secundum qua mittitur filius pertinent ad notitiam boni perfecti in quo nulla est ratio mali, ergo ipsa inducunt in amorem perfectum qui non est sine donis secundum quae mittitur Spiritus sanctus, non mittitur ergo filius indiuisibiliter sine Spiritu sancto, nec ecouerso.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod dona pertinentia ad intellectum secundum quae mittitur filius sunt dona gratiae gratum facientis, non per essentiam sed per inseparabilem concomitantiam vt dictum est, vnde secundum illa dona intellectus quae possunt esse sine gratia, vt fides informans, prophetia, & scientia non dicitur mitti filius nisi valde imperfecte sed solum cum illis quae necessario coexigunt gratiam, vt sapientia prout est donum & consimilia.
AD SECVNDVM dicendum quod sanctificatio creaturae vna est inquantum vni vltimo fini, scilicet Deo creaturam coniungit, tamen multa requirit secundum duas potentias secundum quas Deo coniunguntur scilicet intellectum & voluntatem, secundum quarum perfectiones diuersas diuersae sunt missiones filij & Spiritus sancti, licet semper sint simul vt visum est
Ex his patet ad quos facta sit inuisibilis missio, quia ac omnes qui receperunt effectum gratiae sanctificantis vel gloriae beatificantis, quod patet sic, missio & processio temporalis videntur esse idem realiter vt supra dictum est. Sed processio temporalis proprie & perfecte attenditur secundum dona gratiae & gloriae tantum & non secundum dona naturae, nisi secundum quid & imperfecte, vt prius ostensum est, ergo idem est de missio ne, ad omnes ergo bonos facta est missio, siue sint homines, siue Angeli, & secundum gradus beatitudinis fuerunt gradus missionis donorum quibus beatificati sunt plenissime, ergo facta fuit missio ad Christum in instanti conceptionis suae quo plenissime, beatificatus fuit secundum superiorem partem animae, aliis autem differenter secundum gradum beatitudinis suae, viatoribus autem differenter secundum gradum beatitudinis suae, viatoribus autem sic cum donis gratuitis, vel cum augmento eorum, aliter enim generalius & plenius facta est missio tempore reuelatae gratiae quod est tempus plenitudinis quam in veteri testamen licet ad quasdam excellentes personas vete test. facta fuerit, ad nullas tamen plena & perfecta.
On this page