Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINOTIO XVI. Diuisio literae huius distinctionis. c de Spiritu sancto. Superius determinaui de missione temporali Spiritus sancti & missione generali. Hicvero determinat spirituales modos. Et diuiditur in duas. Primo determinat de missione Spiritus sancti visibili. Secundo de inuistinctione, iam nunc accedamus. Prima est principalis lectionis, & diuiditur in tres partes. Primo proponit suum intentum. Secundo comparat missionem visibilem Spiritus sancti, ad inuisibilem missionem filij. Tertia determinat quoddam incidens. Secunda ibi. Sed prius quaerendum est. Tertia ibi, Hilarius autem videtur dicere. Et haec est diuisio magistri in ista lectione in generali.

In speciali vero sic procedit magister, & proponit primo quod duplex est missio Spi. sancti, sicut & filij vna visibilis, alia inuisibilis. Et subdit quoe visibilis missio Spiritus sancti est apparitio vel manifestatio in corporali creatura in qua creatura est Spiritus sanctus sicut in signo. Demum quaeritur cur filius ratione temporalis missionis dicatur patre minor & non Spiritus sanctus. Et respondet quod hoc ideo est, quia filius assumpsit creaturam in qua apparuit per personalem vnionem, non sic autem Spiritus sanctus. Et subdit quod filius per illam temporalem missionem visibilem & a seipso & a Spiritu sancto & ab Angelis est minoratus. Vitimo dicit secundum Hilarium quod licet pater sit maior filio propter autoritatem, filius tamen non est minor patre propter vnitatem naturae quam habet cum patre, verba tamen ista sane intelligenda sunt. Et in hoc stat sententia, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum