Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Spiritui Sancto competat invisibilis missio

QUAESTIO PRIMA. Vtrum Spiritui sancto competat visibilis missio. Thom. 1. 9. 41. ar. 7.

CIRCA distinctionem istam quaeritur primod missione visibili per comparationem ad personi missam, scilicet vtrum Spiritui sancto competa ii visibilis missio. Et videtur quod non, quia filiupropter naturam in qua visibiliter missus est, di citur minor patre, Ioan. 14. pater maior me est, sed Spiritus sanctus nunquam dicitur minor patre, ergo nunquam fuit visibiliter mistus.

Item per missionem persona diuina est nouo modo in creatura, sed spiritus sanctus non fuit nouo modo in creaturis illi in quibus visibiliter apparuit, fuit enim tantum in illis secundum modum quo est communiter in omnibus rebus, scilicet per essentiam, praesentiam, & potentiam, ergo non dicitur in illis visibiliter missus.

Si dicatur quod fuit in illis nouo modo, quia sicut in signo. Contra ratio sacramenti est quod in ipso sit deus sicut in signo visibili, ergo si propter esse in aliquo sicut in signo diceretur, missio visibilis, tunc in collatione cuiuslibet sacramenti esset visibilis missio. quod non est verum, ergo nec illud ex quo se quitur.

Item in veteri testamento fiebant apparitiones diuinarum personarum non solum filij & spiritus sancti, sed patris. Sicut enim dicit Augustinus de trinita. temerarium enim est dicere quod pater non apparuerit patribus, sed pater nunquam legitur missus, ergo similiter spiritus sanctus propter signum in quo visibiliter apparuit non potest dici missus visibiliter.

IN CONTRARIVM est quod dicit saluator, Ioan 16. Cum venerit paracletus quem ego mittam vobis. Et loquitur de missione visibiliter facta in Pentecoste, Actuum secundo, de qua rursum dicitur primae Petri primo, Euangelizauerunt vobis spiritu sancto de caelo misso, adhuc autem sunt multae autoritates in litera.

RESPONSIO. hic sunt tria videnda. Primum est quid sit visibilis missio. Secundum est propter quid fiat vel ad quic sit vtilis, & tertio apparebit ex his principale propositum. Quantum ad primum sciendum est, quod missio visibilis super missionem absolute dictam addit signum visibile, vt dictum fuit in praecedente distinctione. Cum ergo de ratione missionis absolute sumptae sit exitus personae a persona ad aliquid causandum in creatura, haec omnia includit missio visibilis & cum hoc visibile signum ratione cuius tota missio dicitur visibilis. Ex quo potest colligi differentiam inter apparitionem & visibilem misionem. Apparitio enim dicit solam manifestationem personae diuinae per signum visibile, vnde conuenire potest cuilibet personae diuinae etiam patri, vt allegatum est in arguendo. Missio autem visibilis dicit id ipsum & cum hoc exitum personae a persona ad sanctificandum creaturam: & ideo non com petit nisi personis ab alio existentibus vt sunt filius & spiritu sanctus quorum vterque visibiliter missus est: filius quidem in natura assumpta, vt dicit Apostolus Gal. 4. At vbi venit plenitudo temporis misit deus filium suum, &c. Spiritus vero sanctus in columba super Christum apparente & linguis ignei apparentibus super apostolos, & quam pluribus alijs signis visibilibus, & hoc totum propter sanctificationem creaturae ratinalis, vt postea magis dicetur, & sic pater primum.

DE SECVNDO est intelligendum quod omnis missie tam visibilis quam inuisibilis est propter gratiam. Et autem duplex gratia, scilicet personalis & causalis seu vniuersalis. Personalis respicit personam secundum seipsam. Secunda vero respicit personam in ordine ad aliam. Ad primam ordinatur missio inuisibilis quae est ad solam sanctificationem creaturae cui fit missio propter secundam fit missio visibilis, quia per signum visibile significatur quod in eo cui fit missio fit gratia vt potens in alios redundare per eorum praedicationem vel ministerium: ide Christo primo & postmodum apostolus visibilis missio Spiritus sancti facta est, quia per eos gratia diffundenda erat in alios, & ecclesia plantanda, & hoc fuit expediens.

Quod patet primo sic: fides est de transcendentibus naturalem rationem, decuit ergo vt praedicantibus fidem crederetur, quod doctrina eorum & autoritas docendi per aliquod transcendens rationem naturalem confirmaretur, hoc autem factum est per missionem visibilem, ideo missio visibilis fuit vtilis, fuit enim quasi quoddam argumentum confirmans doctrinam fidei.

Secundo sic. maiorem manifestationem requirit gratia secundum redundantiam quam gratia secundum sufficientiam seu gratia causalis & vniuersalis quam gratia personalis, sed ad gratiam personalem sufficit visibilis missio quae intus latet ergo gratia secundum redundantiam quae est causalis vel vniuersalis requirit plus, scilicet signum sensibile quod extra patet, & hoc de secundo.

Ex his apparet tertium faciliter, scilicet quod visibilismissio competit Spiritui sancto, sic. Ecclesiastica hierarchia exemplata est a caelesti, sed in caelesti hierarchia per superiores illuminantur & instruuntur inferiores, ergo similiter in ecclesiastica per superiores illuminari debent & instrui inferiores, propter quod ad significandum mysterium gratiae acceptum a talibus conuenienter debuit apparere per signum huius ministerij ostensiuum quod factum est in missione visibili Spiritus sancti.

Ad primum argumentum dicendum, quod Spiritussanctus propter missionem visibilem non dicitur minor patre, filius tamen propter naturam assumptam dicitur minor patre. Cuius ratio est, quia quandocunque aliqua duo sunt vnum in supposito, vnum potest de alio praedicari in concreto & communicani sibi suas proprietates denominatiue: nunc est ita quod filius assumpsit naturam humanam in vnitate suppositi. Et ideo verum est dicere quod homo est Deus & Deus est homo, & sicut homo est minor Deo, sic potest dici quod filius inquantum homo est minor patre & seipso inquantum est Deus, sed Spiritus sanctus nunquam assumpsit creaturam in qua apparuit in vnitate personae, sed semper fuerunt distincta secundum supposita, propter quod ratione illius creaturae Spiritus sanctus non potest dici minor patre sicut filius ratione humanae naturae quam in vnitate suppositi assumpsit.

Ad secundum dicendum, quod persona diuina dicitur nouo modo esse in creatura visibili sicut in signo manifestatiuo inuisibilis missionis, & quod opponitur de sacramentis dicen"dum quod signa missionis non sunt praeexistentia, sed ad hoc specialiter facta, res autem sensibiles sacramentales praeexistunt. Praeterea sacramentum est signum gratiae mediante humano ministerio non sic autem signa missionis. Adhuc in sacramentis non semper confertur gratia, potest enim recipien sacramentum ponere obicem gratiae, sed in missione visibili semper absque aliqua ambiguitate gratia est in illo ad quem fit missio non solum per se, sed vt potens in alios redundare.

Ad aliud patet solutio ex dictis, differunt enim apparitio & misiio, quia missio visibilis vltra apparitionem includit exitum personae a persona quod patri non conuenit. Et ideo pater nunquam legitur missus licet apparuerit quandoque.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1