Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum debuerit fieri visibilis missio ad Christum et ad quos debeat fieri

QVAESTIO SECYNDA. Vtrum missio Spiritus sancti visibilis debuerit fieri ad Christum. Thom. Sbi supra.

SECVNDO quaeritur de missione visibili per comparationem ad illos quibus facta fuit. Et videtur quod non debuit fieri ad Christum, quiexterior visibilis missio signum est interioris missionis inuisibilis, sed ad Christum non fuit facta inuisibilis missio nisi forte in instanti suae conceptionis, ergo postea non debuit fieri ad ipsum visibilis.

Item videtur quod deberet fieri ad praelatos nostri temporis, quia missio fit ad denotandum redundantiam gratiae in aliquo vt redundet in alios per eius ministerium vel doctrinam, sed praelati moderni habent officium diffundendi gratiam in alios per praedicationem sicut habebant in primitiua ecclesia, ergo ad eos deberet fieri missio visibilis sicut antiquitus fiebat.

IN CONTRARIVM est, quia facta fuit super Christum in specie columbae. Lucae 3. super apostolos in linguis igneis, Actuum 2. modo sic nihil tale fit.

RESPONSIO. Ex fine sumenda est ratio eorum qui sunt ad finem, finis autem missionis visibilis est cognitio plenitudinis gratiae in aliquo a quo debet in alios redundare, vi supra dictum est; & fit vt magis ei credatur. Ex hoc apparent tria per ordinem. Primum est quod missio visibilis non debuit fieri ante aduentum Christi, & hoc sic, signum plenitudinis gratiae non debuit dari ante tempus plenitudinis, sed tempus plenitudinis gratiae incepit in aduentu Christi, vt patet per apostolum ad Gal. 4. ergo ante aduentum Christi non debuit fieri missio visibilis quae est signum plenitudinis gratiae in Christo ad quem fit: & hinc dicit Augustinus 4. de Trinita. quod licet filius & Spiritus sanctus in vete. testa. apparuerint, tamen nunquam leguntur visibiliter missi.

SECVNDVM est, quod missio visibilis modo non debet fieri. Cuius ratio est, quia illius cuius probatio semel facta est non oportet probationem iterari, sed ex suppositione eius procenere: sed visibilis missio erat quasi argumentum probas & confirmans doctrinam fidei, fiebat enim vt crederetur illis quibus incumbebat fidei doctrina: quod fuit valde necessarium ad fundandum ecclesiam, & ideo tunc fiebat: nunc autem non oportet hanc probationem iterari, sed ex eius suppositione procedere, praecipue, quia loquimur fidelibus non infidelibus, ideo non indigemus argumentis probantibus fidem, propter quod non oportet sic fieri missionem visibilem.

TERTIVM est, quod non debet fieri missio visibilis ad aliquam mulierem. quod patet, quia missio visibilis fit ad significandum redundantiam gratiae in alios per ministerium suum siue per praedicationem suam, sed mulieri non licet praedicare aut docere iuxta illud primae ad Thimo. 2. mulierem in ecclesia docere non permitto, ergo ad mulierem non debuit fieri visibilis missio.

Creditur tamen quod beata virgo fuit inter apostolos in die Pentecostes quando facta fuit eis missio Spiritus sancti in linguis igneis, & ad ipsam tunc cum aliis facta fuit visibilis missio ex speciali priuilegio, quia quo ad naturam corporis aliquo modo vnum erat cum illo per quem gratia & veritas facta est, & in omuem terram diffusa.

AD PRIMVM argumentum dicendum, quod missio visibilis signum est missionis inuisibilis, non solum pro tunc factae, sed vel tunc factae vel prius: fit enim vt credatur illi ad que fit in ipso, & per ipsum in alios diffundenda. Et ideo facta est Christo pro tempore quo debuit per ipsum gratia in nos diffundi & non in instanti suae conceptionis quando facta fuit ad eum missio inuisibilis. Ad secundum patet solutio ex dictis in corpore solutionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2