Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum species in quibus factae fuerunt invisibiles missiones suae

QVAESTIO TERTIA Vtrum species in quibus apparuit Spiritus sanctus, fuerint res verae: Thom. St supra.

TERTIO quaeritur de missione visi bili quantum ad species in quibus facta fuit. Et quaeritur vtrum fuerint verae res. Et videtur quod sic: quia spiritum veritatis non decet aliqua fictio, sed Spiritus sanctus est spiritus veritatis. Ioan. 15. ergo nor decet quod appareat per aliquas species quae non sunt verae res

Item idem iudicium videtur de omnibus speciebus quae fuerunt in apparitionibus visibilibus, sed constat quod vox qua audita fuit super Christum baptizatum & transfiguratum fui vera vox, alioquin non vere immutasset aditum, ergo similiter columba quae apparuit fuit vera columba, & sic de aliis.

IN CONTRARIVM est, quia verus ignis veri comburit nisi per miraculum impediatur, sicut legitur factum de tribus pueris Daniel. 3. Sed linguae igneae quae apparuerunm apostolis non combusserunt aliquid, nec sancti dicunt in ho fuisse miraculum: ergo non fuerunt verae res, quare nec alia species per eandem rationem?““

CIRCA quaestionem istam videnda sunt duo. Primum elin quibus speciebus facta fuit visibilis missio. Secundum est deillis speciebus vtrum fuerint verae res an non. Quantum ad primum sciendum est, quod ex fine sumenda est ratio eorum qua sunt ad finem. Finis autem missionis visibilis est cognitio plenitudinis gratiae in aliquo a quo debet in alios redundare, vt supra dictum est. Ex quo potest sumi ratio quare in determinati speciebus facta est visibilis missio hoc modo: Gratia potest redundare ab aliquo in aliquos dupliciter. Vno modo effectius Alio modo per instructionem, & vtroque modo Christus diffudit in nos gratiam, effectiue quidem & per modum autoritati inquantum Deus, & per modum meriti inquantum homo

Et ad denotandum hanc redundantiam facta fuit visibili missio super Christum baptizatum in specie columbae quae est animal foecundum valde, quia tunc ipse nihil accipiens a baptismo tactu suae mundissimae carnis vim regeneratiuam contulit aquis, vt dicit Beda. Christus etiam per doctrinam & praedicationem diffundit in nos gratiam, propter quod facta fuit super eum missio visibilis in nube lucida, cuius est spargere lumen suum, sicut est doctorum diffundere lumen doctri mae. Et ideo tunc vox patris intonuit super eum dicens: Hic es filius meus dilectus ipsum audire. Nec oportuit missionem fier ad Christum in instanti suae conceptionis, sed tunc solum quando gratia debuit per eum in nos modis praedictis redundare.

Per apostolos autem gratia erat diffundenda dupliciter. Vnmodo per administratione sacramentorum. Alio modo per prae dicationem eorum. Ratione primi facta fuit missio visibilis ad eos in specie flatus. Ioannis ao ad insinuandum diffusionem gratiae per eos faciendam per administrationem facramentorum, vnde tunc dictum est eis. Quorum remiseritis peceata remittuntur eis, vt ergo denotaretur quod talis autoritas non deueniat ad eos nisi ab influxu capitis, scilicet Christi facta est missio in speciem flatus a Christo procedentis, de quo tamen an fuerit proprie missio adhuc aliquid dicetur. Ratione autem secundi scilicet ad denotandum diffusionem gratiae per eas faciendam per modum doctrinae facta est ad eos visibilis missiin die Pentecostes in linguis igneis vt essent verbis proflui & charitate feruidi, suam & aliorum salutem zelantes, & sic pacet ratio, quare in praedictis facta est missio visi bilis, scilicet in columba, in nube lucida, in linguis igneis, & in flatu¬

QVANTVM ad secundum, videlicet vtrum si illae species fuerint verae res non potest sciri per certitudinem cum quaestio sit de facto. Si enim esset de possibilitate facile esset respondere, potuit enim Spiritus sanctus apparere in vera columba, ve in sola similitudine columbae, & sic de aliis. Sed quia quaeritu quid de facto fuerit, sufficit ad hoc darc probabiles persuasiones.

Est ergo notandum u dupliciter aliquid potest dici nor vera res. Vno modo quia non est aliquid in re extra, sed tantum in imaginatione. Alio modo quia licet aliquid sit in re extra, non tamen est tale quale apparet, si intelligatur quaestiprimo modo, sic dicendum est quod illae species fuerunt vera res extra existentes, & non solum in imaginatione sicut columba fuit vera res extra, & flatus Christi super apostolos postre surrectionem fuit verus motus aeris.

De linguis autem igneis mouet August. dubitationem secundo libro de Tri. 9. cap. de magnis, & 16. de paruis. Et videtu dicere quod non refert dicere quod fuerint verae res extra animam solum in imaginatione, quod arguit ex modo loquendi scripturae quae dicit quod apparuerunt illis dispertitae lingua tanquam ignis, secundum ipsum enim nomen apparitionis inuenitur in scriptura sacra quandoque pro visionibus imaginariis & pro visionibus rerum extra existentium, probabilius tamen te netur quod illae linguae fuerunt verae res extra animam existentes. Cuius ratio est quia ex hoc dicitur visibilis missio, quia fi sub signo visibili, sed apparitio imaginaria non fit proprie sul signo visibili, ergo tales res in quibus dicitur facta fuisse visibilis missio non fuerunt solum in imaginatione existentes.

Item missio visibilis fit ad manifestandum aliis quod abun esset vera res extra imaginationem quam astantes possent vi¬, in diuinis, non est magnitudo molis, ergo ibi majus esse est medans gratia est in illis ad quos fuit visibilis missio, vt dictum fuit. Sed istud non esset nisi species in qua fit missio visibilis dere; ac per hoc perpendere cui facta est missio. Si enim ill. species esset solum in imaginatione illius cui fit missio astantes non possent perpendere. Si autem esset in imaginatione a stantium tum eis fieret missio & non alij, quia eidem fit missio visibilis & inuisibilis, & sic inuisibilis missio non appareret nisi tantum illi cui fieret, quod est contra finem missionis visibilis, quare oportet dicere quod illae species fuerunt verae res extra animam existentes.

Si autem intelligatur secundo modo, videlicet vtrum ill. species fuerint verae res tales quales apparebant, vtpote quocolumba apparens fuerit vera columba & sic de aliis, dicendi quod videtur quibusdam probabiliter quod non, sed fuit tantum eius similitudo ostensa in aliqua materia quae statim expl to mysterio in pristinam materiam est reuersa. Et hoc posse sic persuaderi, missio visibilis fit ad hoc vt credatur illi cui fit missio tanquam habenti mysterium doctrinae & praedicationis sed magis vel saltem aeque creditur ex hoc quod signum visibile est quaedam similitudo ostensa in aliqua materia sicuts esset res vera qualis apparebat, verbi gratia si fuisset vera columba quae apparuit super Christum quae per acto officio auolasset creditum fuisset quod casu aduenisset. Ex hoc autem quod subiecto apparuit, & peracto mysterio subito disparuit magis patuit quod esset miraculum. Et quamuis vera columba potui virtute Dei subito formari & apparere nec volare, sed subite disparere quod plus valuisset quam sola similitudo columba non bene patet. Et ideo magis decuit quod tales apparitione fierent per rerum similitudines quam per ipsas res, & sic apparitiones bonorum Angelorum fiunt in corporibus quae videntur humana & non sunt: non tamen propter hoc est aliquoc mendacium, quia tales apparitiones fiunt non ad ostendendum veritatem rerum quae apparent, sed ad aliquod mysterium gratiae designandum.

Sic in proposito non fuit falsitas nec fictio. Clarum ei etiam quod vox tunc audira non fuit vera vox rei animatae, v videbatur ex eius articulatione, licet fuerit verus sonus simili roci humanae ex determinata percussione aeris formatus.

Ignis autem qui apparuit super Apostolos non videtur fuisse verus ignis. Talis enim comburit (nisi per miraculum impediatur, vt legitur factum de tribus pueris Daniel. 3.) Ignis autem ille nihil combussit, nec in hoc dicunt sancti factum fuisse miraculum.

Flatus in quo datus est Apostolis Spiritus sanctus post resurrectionem potuit fuisse vera res qualis tunc apparebar, fort tamen tunc non fuit proprie missios sed collatio cuiusdam potestatis mediante signo visibili sicut nunc in sacramentis, vnde & eundem modum seruat ecclesia in sacerdotibus ordinandis: in sacramentis autem non dicimus fieri visibilem missionem, quare &c

Aliis vero videtur quod columba quae apparuit super Christum baptizatum fuit vera columba. Et hoc expresse tenet At gustinus in libro de agone christiano vbi dicit sic, neque haeita dicimus vt dominum Iesum Christum dicamus verum corpus habuisse, Spiritum autem sanctum fallaciter apparuisse oculis hominum, sed ambo illa corpora esse dicimus & credimus Et post praedicta verba Augustini subdit, sicut non oportebat vt homines falleret filius Dei, sic non oportebat vt falleret spiritus sanctus, sed omnipotenti Deo qui vniuersam creaturam ex nihilo fabricauit non erat difficile verum corpus columba sine aliarum columbarum ministerio figurare, sicut non fuit ei difficile verum corpus in vtero Mariae, sine virili semine fabri care, cum tamen in creatura corporea & in visceribus foeminae ad formandum hominem & in mundo ad formandum columbam imperio domini voluntatique seruiret.

Ad duo prima argumenta patet solutio qui vult tenere pr mum modum. Secundum autem tenentes alium modum, dicendum est argumentum in oppositum & miraculum fuit quod ignis qui sedit super singulos discipulorum nihil combussit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3