Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum Pater sit maior Filio
QVARTO quaeritur vtrum pater sit maior filio. Et videtur quod sic per dictum Hilarij in litera, qui dicit expresse quod pater est maior filio, licet filius non sit minor patre.
RESPONSIO, in hac quaestione nulla esset dubitatio nisi propter verba Hilarij quae sunt inducta in arguendo. Certum est enim quod proprie loquendo pater non est maior filio, quod patet quia secundum August. & veritatem in his duntaxat bonis qua non sunt magna mole idem est majus esse quod melius esse, sed esset vera res extra imaginationem quam astantes possent vi¬, in diuinis, non est magnitudo molis, ergo ibi majus esse est melius esse, sed in diuinis nihil est altero melius cum omnino sit ibvna summa & infinita bonitas, ergo nihil est ibi majus altero
Restat ergo solum exponere verba Hilarij propter quori expositionem dicendum est, quod proprie accipiendo maioritatem pater non est major filio vt iam probatum est, & adhupatet ex alio; quia majus & minus sunt species vel differentia inaequalitatis, sed inter patrem & filium est summa aequalita secundum Athanasium in symbolo, ergo inter patrem & filii non est majus & minus proprie loquendo, accipiendo autem large & improprie majus per autoritatem originis, sic pate dicitur (licet improprie) maior filio, quia a patre est filius lice non econuerso, & eodem modo sane intelligendo filius posset. dici minor patre, quia caret autoritatem originis in patre qui tamen pater habet in filium, hoc autem pro tanto impropridictum est, quia quaestio de inaequalitate maioris ad minus nullo modo proprie potest esse quaestio originis quis a quo fit, sed est quaestio quantitatis molis vel virtutis. Ad argumenta vtriusque partis patet solutio ex iam dictis.
On this page