Praeambulum
Praeambulum
JAM NVNC autem accedamus. Superius ma ller determinauit de missione Spiritus sancti vlsibili. In ista distinctione determinat de eius missione inuisibili. Et diuiditur in duas partes. Primo determinat suum intentum ostendendo mertem vel opinionem suam. Secundo mouet quasdam incidentes quaestiones. Secunda ibi. Item quaeritur si charitas. Prima est praesentis lectionis. Et diuiditur in tres. Primo enim ponit sui intentum in generali. Secundo prosequitur. Tertio confirmat Secunda ibi. Nunc autem intelligimus. Tertia ibi: Nec autem in recreata. & haec vltima diuiditur in quatuor. Primo ostendit? charitas est Deus. Secundo specialiter quod charitas est Spiritu sanctus. Tertio excludit quandam responsionem. Quarto ostendi quomodo Spiritus sanctus dicitur dari vel mitti. Secunda ibi Tunc autem fraterna dilectio. Tertia ibi: Sed ne forte. Quarta ibi Tunc enim mitti vol dari. Haec est diuisio & sententia in generali
In speciali sic procedit magister. Et primo ponit quod Spiritu sanctus temporaliter datur vel mittitur inuisibiliter. Postea dici quod Spiritus sanctus charitas est qua diligimus Deum & proximum Et tunc datur nobis vel mittitur quando facit nos diligere De & proximum. Postea ostendit per multas autoritates Augustin quibus probat, quod dilectio qua diligimus Deum vel proximum facit nos manere in lumine & sine qua non datur viuere. Quod charitas Deus est vt probatur per canonicam Ioan. Post oster dit tali ratione quod Spiritus sanctus charitas est, majus donun inter dona Dei est Spiritussanctus qui facit nos manere in De & Deum in nobis, ergo Spiritussanctus est charitas. Postea excludit quandem rationem, posset enim dicere aliquis quod hoc est pe causalitatem sicut dicitur Deus est patientia nostra, spes nostra Et respondet magister quod non t quia sicut dicitur Deus est patientia mea quod non inuenitur dictum Deus charitas mea, sec Deus charitas est. Postea dicit quod Spiritussanctus datur quando nos facit Deum diligere & proximum. Ostendit etiam quod charitas est excellentior inter omnia dona, quia excellentiores facit effectus, ideo Spiritussanctus qui dicitur donu Dei dicitur ipsa charitas, & in hoc terminatur sententia istius dist.
On this page