Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum necessarium sit caritatem esse habitum creatum in homine ad hoc quod homo sit Deo carus
QVAESTTO PRIMA. Verum necessarium sit charitatem esse habitum creatum vt homo sit Deo charus. Thom. 21. q. 33. artic. 2.de Aliaco. 1. q. 9. artic. 2.
CIRCA distinctionem istam quaeruntur tria in generali de charitate. Primum est de eius necessitate. Secundum de eius augmento. Tertium est de eius diminutione. Circa primum quaeruntur tria aq Primum est quae sit necessitas ponendi charitatem esse aliquem habitum creatum. Secundum est vtrum detu secundum proportionem naturalium. Tertium est vtrum habes charitatem possit cognoscere se habere eam. Adhuc circa primum duo quaeruntur. Primum est vtrum necessarium si charitatem esse habitum creatum ad hoc quod homo fit Decharus. Secundum est, vtrum necessarium sit ponere eam habi tum creatum ad hoc vt per eam homo mereatur vitam aeternam. Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod necessarium si charitatem esse habitum creatum in homine ad hoc quod homo sit Deo charus, quia nullus potest effici de non grato gratus, vel de non charo charus nisi per aliquam mutationem factam in ipso vel in altero, sed homo efficitur de non grato gratus, & non per aliquam mutationem factam in Deo, ergo per aliquam mutationem factam in ipso, sed nulla mutatio fieret in homine nisi gratia esset aliquid creatum in ipso: non actus qui transit. & homo remanet gratus, ergo habitus.
Item sicut a fide dicitur aliquis fidelis ita a charitate dicitur charus: sed propter primum necessarium est fidem esse aliquid creatum, ergo propter secundum necessarium est charitatem esse aliquid creatum.
IN CONTRARLVM arguitur, quia esse Deo gratum est esse a Deo dilectum, sed dilectio Dei est in Deo diligente & non in homine dilecto, ergo ad hoc quod homo si Deo gratus non requiritur quod in eo sit aliquid de nouo causatum nec actus nec habitus.
RESPONSIO. eadem est necessitas ponere gratiam esse habitum creatum sicut charitatem & econuerso. Et ideo divtroque deducitur quaestio: & sic ad quaestionem istam dicenda sunt tria. Primum est quod homo potest esse, & est Deo gratus & charus antequam habeat gratiam & charitatem sibi formalite inhaerentem. Secundum est quod ad esse Deo gratum vel charum non sequitur necessario necessitate absoluta quod homo sit habiturus quandoque gratiam vel charitatem sibi formaliter inhaerentem. Tertium est quod ad esse Deo gratum vel charum sequitur necessario necessitate conditionata (scilicet ex suppositione ordinationis diuinae) quod homo sit habiturus quandoque ratiam & charitatem habitualem formaliter inhaerentem.
Primum patet sic, effectus sequitur suam causam efficienti tempore vel natura, sed omne bonum habituale quod est vel esse potest in homine est effectiue ab eo quod est esse Deo gratum vel charum, ergo omne bonum habituale siue gratia siue charitas, siue quodcunque aliud sequitur natura vel tempore id quod est hominem esse Deo gratum vel charum, ergo prius homo na tura vel tempore est Deo gratus vel charus quam habeat gratiam vel charitatem sibi formaliter inhaerentem. maior de se patet, minor probatur, quia principium cuiuflibet, liberalis communicationis est amor. Quicquid enim datur homuni a Deo, datur libera liter & non aliqua necessitate vel obligatione, ergo datur ex amore, sed esse Deo gratu vel charum est esse a Deo amatum vel di lectum, ergo quicquid datur homini a Deo est effectiue ab eo quod est hominem esse Deo gratum vel charum. & haec fuit minor sequitur ergo conclusio quod prius natura vel tempore est hom Deo gratus & charus quam habeat gratiam vel charitatem sibi formaliter inhaerentem quod fuit primum proposirum: illa tamen denominatio esset extrinseca sicut esse amatum vel dilectum.
SECVNDVM: patet, scilicet quod ad esse Deo gratum vel charum non sequitur necessario necessitate absoluta quod hemo sit quandoque habiturus gratiam vel charitatem habitualem sibi formaliter inhaerentem, quia amare vel diligere aliquem nihil aliud est quam velle ei bonum vt habetur primo rhe. sed Deus potest velle homini bonum, & summum bonum cuius ipse est capax (scilicet beatitudinem) absque hoc quod velit ei dare gratiam habitualem vel charitatem quantum est de potentia absoluta secundum quam Deus potest dare & homo recipero gloriam vel beatitudinem sine gratia habituali praeuia, ergo ad esse Deo dilectum vel ad esse Deo gratum vel charum non sequitur es necessitate absoluta quod homo sit quandoque habiturus gratiam vel charitatem habitualem: & sic patet secundum
TERTIVM patet, scilicet qo ad esse Deo gratum vel charum denominatione extrinseca sequitur ex suppositione diuinae ordinationis quod homo sit quandoque habiturus gratiam vel charitatem habitualem secundum quam dicitur formaliter gratus denominatione intrinseca, quia dilectio Dei est causa alicuius boni in eo quem diligit, cum diligere sit velle bonum, velle autem Dei est causa tantum boni & non causatum ab eo, inte bona autem quorum dilectio Dei est in nobis causa, est ordo ex diuina dispositione, quia cum beatitudo sit finis & terminus nostrae peregrinationis & praemium nostrarum actionum sicut via praecedit terminum, & meritum praecedit praemium, sic dona quae perficiunt nos pro statu viae ad merendum (vt gratia & charitas praecedunt dona quae perficiunt nos ad videndum & fruendun Deo: Et ideo ex dilectione qua Deus diligit nos vt capaces sui per visionem & fruitionem causantur in nobis primum dona viae quae sunt ad merendum, & vltimo dona patriae: inter autem dona viae potissima sunt gratia & charitas quibus sumus grati & chari denominatione formali & intrinseca, propter quod ad esse gratum vel charum denominatione extrinseca sequitur ex diuina dispositione quod causatur in nobis gratia habitualis & charitas. Quare autem aliquod donum dicatur gratia vel charitas & non omnia, cum tamen omnia donentur in nobis a Deo ex eius gratuita siue chara dilectione.
Ratio est, quia quaedam perficiunt nos ad hoc vt actus nostri acceptentur a Deo, & quidem vt remunerandi vita aeterna quia hoc est summum bonum quod potest communicari creaturae, ideo talia dona dicuntur per quandam excellentiam gratia vel charitas, quia sunt in nobis a Deo non solum ex communi dilectione qua diligit bonos & malos, sed ex speciali & chara qua diligit vt filios adoptiuos ad participationem boni quo ipsemet est bonus. Alia autem dona quae non ordinant immediate ad tale meritum nominantur caeteris nominibus secundum actus ad quos dantur. Est etiam hic notandum quod cum omnis denominatio extrinseca habeat ortum ad illa quae est intrinseca sicut sanum dictum de medicina, diaeta, & vrina ortum habet ex hoc quod animal dicitur sanum formaliter vi subiectum sanitatis. Denominatio tamen extrinseca qua quis dicitur Deo gratus, vel charus hoc est chare dilectus non habet ortum ex denominatione qua homo dicitur gratus vel charus per aliquem habitum inhaerentem, sed potius haec ab illa. habet autem ortum ex hoc quod Deus dicitur chare nos diligens & nos per consequens chare dilecti & dona praedicta dicuntur gratiâ vel charitas.
AD. ARGVMENTA vtriusque partis patet responsio ex praedictis. Cum enim primo dicitur quod nullus potest effici de non grato gratus nisi per aliquam mutationem procedatur. Et tunc ad minorem dicendum est quod quantum solam denominationem extrinsecam nullus efficitur de non grato gratus: quia esse sic gratum est esse a Deo dilectum, & hoc est aeternum, sed effectus huius dilectionis in via & in patria quam tum ad dona gratiae & gloriae non est aeternus, imo secundum ea efficitur homo de non grato gratus & talia ponunt aliquem habitum in nobis secundum quem fit in nobis mutatio dexterae excelsi.
Ad secundum dicendum quod non est simile de hoc quod est esse fidelem & de hoc quod est esse gratum vel charum, quia nullus dicitur fidelis ex sola denominatione extrinseca, sicut potest dici gratus vel charus ex hoc solo quod est ab alio sic dilectus: Et ideo prima denominatio qua quis dicitur esse fidelis argui in ipso aliquid formaliter ipsum perficiens siue sit habitus siue actus, sed denominatio qua qus dicitur Deo gratus vel charus non requirit necessario aliquid formaliter inhaerens homini pequod dicatur charus vel gratus sed est denominatio extrinseca ex diuina dilectione consurgens ad quam iuxta diuinum beneplacitum sequitur in nobis aliquid formaliter nos perficiens.
Ad argumentum in oppositum dicendum est quod quamuis dilectic Dei non sit in nobis, sed in Deo: tamen ex ea fiunt in nobis dongratiae secundum quae dicimur grati formaliter denominationi intrinseca per modum inhaerentiae. Et ideo licet esse a Deo di lectum non coexigat necessario gratiam habitualem, ipsa tamern sequitur ad haec secundum diuinam ordinationem, vt dictum est
On this page