Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum culpa per prius sit in voluntate, an in ratione.
QVAISTIO PRIMA. Vtrum culpa per prius sit in voluntate, an in ratione. Tiom. La. 4. 74. ar 5. & sequentibus.
CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum culpa per prius sit in voluntate, an in ratione. Et videtur quod in ratione, quia in illo per prius inuenitur ratio culpae, quod necesse est pri Imo deficere, sed necesse est prima deficere rationem, quam voluntatem: omnis enim defectus electionis supponit aliquem defectum rationis, vt declaratum est supra dist. 23. ergo &c.
Item sicut se habet intellectus quantum ad verum & falsum ad fantasiam cuius actum supponit, sic voluntas quantum ad bonum & malum ad rationem quam sequitur & supponit, sed falsum non est in intellectu, nisi ratione fantasiae. Et vult Philosophus quarto Metaphysicae, ergo nec malum est in voluntate, nisi propter defectum rationis.
3 IN CONTRARIVM est, quia in ilo per prius inuenitur peccatum in quo per prius inuenitur voluntarium, sec per prius inuenitur voluntarium in actu voluntatis qui est voluntarius per essentiam quam in actibus aliarum potentiarum qui sunt voluntarij solum per participationem, &c.
RESPONSIO. ista quaestio potest intelligi dupliciter Vno modo quod defectus rationis practicae in iudicando & defectus voluntatis in eligendo sunt duae culpae sicut sunt duo actu & quaeritur quae istarum praecedit. Alio modo quod non sint plureculpae, sed quaeratur de quo per prius dicitur nomen culpae. Primo modo quaestio supponeret falsum, nullus enim dicit quod incontinens quando iudicat fornicationem esse bonam & eam eligit peccet duobus peccatis. Alioquin cum omnem malam electio nem praecedat aliquis defectus in ratione (vt in praecedentibus ostensum fuit) impossibile esset quod aliquis male eligens peccare vnico peccato solum quod est inconueniens, ergo oportet quod intelligatur secundo modo, & iste intellectus prima facie videtur magis falsus quam primus, quia omnis defectus debitae rectitudinis in operatione cuius habemus lib. dominium videtur esse culpa, sed defectus rationis practicae in iudicando & voluntatis in eligendo sunt duo defectus quorum cuiuslibet habemus liberum dominium, ergo videtur sunt duo peccata, vel duae culpae & non vna tantum.
Et dicendum ad hoc quod defectus rationis practicae in iudicando est quoddam peccatum. Cum sit carentia debitae rectitudinis in operatione, sed hoc secundum se magis habet rationem peccati naturae quam culpae in moribus (defectus enim rationis practicae non habet rationem culpae nisi quatenus pe ipsum habet regulari electio voluntatis de agibilibus a nobis rationem enim peccati vel culpae in moribus non habet nisi quatenus per ipsum habet regulari electio voluntatis. Quod patet quia ratio speculatiua erronea quantumcunque sit in nostra po testate non est culpa, vel peccatum in moribus vt cum aliqui existimat quod anguli trianguli non sunt aequales duobus rectis nodicitur malus moraliter, nec peccare in moribus, quia talis existimatio non est nata regulare electionem voluntatis de agilibus a nobis, existimatio ergo practica falsa ex hoc solo habe rationem culpae vel peccati in moribus quia est regula electionis voluntatis. Ex hoc sic arguitur, vnum numero est per quod vnum denominatur intrinsece & aliud extrinsece, sed a defecti qui est in electione ipsa electio denominatur mala & culpabili intrinsece, ratio autem erronea ipsam praecedens denominatu mala & culpabilis in moribus solum extrinsece, quia non dicitur talis nisi quia est regula electionis vt declaratum est, ergivna numero culpa est rationis practicae & electionis sequentis
Et istud amplius declarabitur in sequentibus. Sic ergo licet sini duo defectus in ratione practica errante, & in electione mala subsequente, ac per hoc duo peccata inesse naturae, tamen non est nisi vnum peccatum in moribus, propter solum defectum quo electio est mala formaliter & intrinsece, & ratio erronea dicitur mala extrinsece tanquam regula electionis.
Sic ergo intellecta quaestione dicendum est quod culpa per prius dicitur actu voluntatis quam rationis. Quod patet, quia nabitus & priuatio per prius dicuntur de subiectio in quo sunt formaliter quam de eis quae denominant solum extrinsece, quia de talibus non dicuntur nisi secundario, & in habitudini ad primum, sicut sanum per prius dicitur de animali in quo es subiectiue, quam de medicina vel vrina in quibus est sicut in causa vel in signo, sed culpa dicitur de electione voluntatis tanquam de subiecto, de errore autem rationis extrinsece tanquam de regula, ergo &c.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod non est necesse in illo primo reperiri naturam culpae moraliter loquendo in quo primo est defectus etiam qui est in potestate nostra, quia talis defectus potest inueniri in ratione speculatiua & tamen non est culpa moralis, sed in illo actu est primo culpa moralis quae libere tendit ad prosecutionem mali. Et talis actus est electio voluntatis.
Ad secundum dicendum quod falsitas attribuitur fantasiae non quod sit in intellectu, sed quia ex fantasia interdum causatur, & eodem modo ex praecedente defectu rationis sequitur culpa voluntatis, & tamen ipse defectus rationis non est culpa secundum se moraliter, sed ex ipso causatur culpa, & ob hoc di citur culpa denominatione extrinseca
On this page