Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum considerare mala sit malum ut eligere mala est malum
10TIA quaeritur, verum considerare mala sit malum, sicut eligere mala est malum. Et videtur qui sic, quia forma denominat suum subiectum, sed ratio mali verius est, in intellectu considerante malum quam in voluntate eligente, quia intellectus intelligit recipiendo, voluntas autem nihil recipit, ergo &c.
INCONTRARIVM est quia non euitatur malum ni si cognitum, si ergo considerare mala sit malum impossibile esse euitare malum: quia dum consideraretur, incurreretur: si non consideraretur non euitaretur, hoc autem est inconueniens, ergo &c.
RESPONSIO. dicendum quod scire malum non est malum, cuius rationem quidam assignant sic, obiectum voluntatis est bonum, sed obiectum intellectus est verum, bonum autem & malum sunt in rebus (vt dicitur 6. Metaphy.) verum autem & falsum sunt in anima, cum ergo voluntas per actum suum tendat in obiectum suum secundum quod est in re, ideo ex bonitate, vel malitia rei volitae actus voluntatis est bonus vel malus, sed intellectus tendit in rem secundum quod est in anima, ratio autem tam boni quam mali in anima bonum est, & ideo cognoscere malum non est malum sed bonum.
Sed illud non videtur sufficere, quia sicut obiectum voluntatis est res extra animam, sic ipsamet vt est extra animam est obiectum intellectus vt est practicus, & sicut ratio rei intellecta est in anima quae ratio non est illud quod intelligitur sed tantum quo aliquid intelligitur, sic ratio rei volitae est in anima practici secundum opinionem in primo libro positam scilicet quod intellectus & voluntas sunt vna & eadem natura absoluta quae vocatur mens ab Aug. cui menti oportet praesentem esse rationem rei quantum ad cognoscere & velle, licet ordine quodam. Ex hoc sic arguitur, illi actus qui aequaliter tendunt in obiecta sua vt sunt in re, aequaliter sortiuntur rationem boni vel mali ex bonitate vel malitia obiecti, sed actus intellectus practici & voluntatis aequaliter tendunt in sua obiecta vt sunt in re. Sicut enim quod est volitum, est volitum secundum esse quod habet in re & non secundum esse quod habet in anima, sic illud idem est cognitum secundum esse quod est in re & non secundum esse quod habet in anima, imo si non esset cognitum secundum esse quod habet in re non esset volitum secundum illud esse, cum voluntas non possit ferri nisi in cognitum, ergo si actus voluntatis sortitur propter hanc causam bonitatem vel malitiam ex bonitate vel malitia rei volitae, per eandem rationem actus intellectus sortitur bonitatem & malitiam ex bonitate vel malitia rei intellectae quod est contra rationem assignatam. Qualiter autem intelligatur illud 6. metaphilicae bonum & malum sunt in rebus, verum autem & falsum in anima. dictum est in primo lib. dist. 19. quod verum & falsum non sunt obiectum intellectus, vt isti accipiunt, sed sunt conditiones seu denominationes obiecti intellecti conformiter vel difformiter ad entitatem rei. Item si ratio tam boni quam mali in anima est bonum & propter hoc cognoscere malum est bonum cum illa ratio aequaliter se habea ad cognitionem veram & falsam sequeretur quod cognitio falsa sit aeque bona sicut vera quod est inconueniens. Item quae est, illa ratio mali apud intellectum, non species, tum quia nulla estI vt ostensum fuit supra, tum quia malum cum sit priuatio propriam speciem habere non potest, tum quia species si qua sit non est illud quod cognoscitur. Et ideo ex ea cognitio non potest habere bonitatem vel malitiam.
Et ideo dicendum est aliter resumendo breuiter quod supra positum est scilicet quod malum siue defectus in operatione generaliter dicitur culpa. Ex hoc arguitur sic ad propositum quando nullus est defectus in operatione aliqua ibi nec est peccatum, nec culpa vt nec ibi est ratio mali quae consistit formaliter in defectu, sed in sciendo malum nullus est defectus in operatione intellectus, ergo &c. Minor probatur, quia cum obiectum intellectus sit ens, perfectio operationis intellectus consistit in attingendo rem sicui est. Et ideo in omni materia intellectus sic attingens ad rei entitatem quod dicit esse quod est, vel non esse quod non est, perfectus est in sua operatione, nec est ibi malum, neque defectus, in sciendo erge malum esse malum nullum est peccatum, nec culpa quamuis etiam de culpa posset esse ibi specialis ratio quia quandoque non est in potestate vel libertate nostra scire mala, sed necessario scimus, sicut cum occurrit factum homicidij vel dicitur verbum blasphemiae, vel horum fantasmata obiiciuntur intellectui, & per oppositum nescire aliquod malum esse malum, vel existimare ponum esse malum, vel malum bonum quod est errare circa cognitionem mali est peccatum vel culpa in his praesertim quae possumus & tenemui Escire. Cuius ratio est quia defectus voluntarius debitae operationis, vel perfectionis in operatione habet rationem peccati & culpae. Sed ignorantia eorum quae aliquis tenetur scire, & inconsideratio eorum quae tenemur considerare sunt vel proueniunt ex defectu voluntario operationis debitae. Error vero est defectu perfectionis in operatione intellectus, ergo haec omnia habent rationem culpae, velle autem seu eligere malum semper est malum, quia sicut bonitas actus intelligendi consistit in hoc quod conformatur cum entitate rei intelligendo esse quod est, vel non esse quod non est, & malum eius est in deficiendo vel errando, sic bonitas actus voluntatis, vel eius malitia consistit in conformitate vel difformitate eius ad rationem rectam; quae deber esse regula voluntatis, vt dictum fuit prius. Et quia voluntas eligens malum sequitur rationem erroneam, & deuiat a ratione recta, idcirco est mala. Vel dicendum quod si electio est mala, consideratio intellectus practici ei correspondens est mala, quia falsa. Quod patet: electio enim & fuga voluntatis correspondent affirmationi & negationi intellectus practici: electio quidem seu prosequutio respondet affirmationi, fuga vere negationi, vt dicitur 6. Ethic. Et ideo si electio seu prosequutic est mala, affirmatio intellectus practici ei correspondens est I. mala, quia est falsa, nam sicut ostensum fuit in praecedentibus, omnem malitiam voluntatis praecedit aliquis defectus rationis: quum enim voluntas non feratur nisi in cognitum sub ratione boni, si cognitio est vera, ita quod cognitum sit vere bonum & ex tota causa, electio est bona, & a destructione consequentis, si electio non est bona, cognitio praeuia non fuit vera quia iudicauit illud esse bonum, quod non fuit bonum ex rota causa. Sic igitur sicut electio est mala, sic consideratimalo correspondens est mala, quia falsa: nulla autem alia consideratio mali est mala, nisi sit falsa, quia sola falsitas est malum in operatione intellectus.
Ad argumentum dicendum quod ratio mali potest accipi dupliciter. Vno modo illud quo malum est malum formaliter, & hic est defectus aliquis, & sic illud est malum, in quo est ratio mali. Sed tunc minor est falsa, scilicet quod in intellectu considerante malum verius sit ratio mali, quam in voluntate eligente malum, quia vt visum est, nullus defectus est in operationi intellectus, per hoc quod intelligit malum, quia non deuiat a vero quod est bonum & perfectio eius, sed in actu voluntatis eligentis malum est defectus, quia deficit ab eo in quod tendere debet, nec conformatur cui debet, vt dictum est. Alio modo potest accipi ratio mali id quo malum intelligitur, sicut species lapidis dicitur eius ratio in anima, & sic vbi est ratio mali non oportet id esse malum, sicut id in quo est ratio lapidis non opor. tet esse lapideum, nec illud in quo est species vel ratio coloris, oportet esse coloratum, & nihilominus etiam minor est falsa Ratio enim mali sic accepta non est in intellectu considerante malum, quia malum cum sit priuatio, non intelligitur per speciem propriam, sed per speciem habitus. Si tamen aliquid intelligat per speciem in intellectu existentem.
On this page