Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum voluntas naturaliter velit bonum
QUAESTIO TERTIA. Vtrum voluntas naturaliter velit bonum. Thom. 1. 2. q. 8. ar. 1. Gand quodl. 1. 9. 17.
DEINDE quaeritur, vtrum voluntas naturaliter velit bonum. Et videtur quod non. Nullum enim voluntarium est naturale, diuiditur enim agens naturale contra voluntarium in principio secundi Physicorum, sed omne velle est voluntarium, ergo nullum est naturale.
Item natura non assuescit in contrarium, vt dicitur a. Ethic. sed homo per assuefactionem efficitur habilior ad malum volendum, ergo non vult naturaliter bonum.
IN CONTRARIVM est quod dicit Ambrosius super illud ad Romanos I. Non quod volo borum illud facio: dicit enim quod homo subditus peccato, facit quod non vult, quia naturaliter vult bonum. Et arguitur per rationem, quia peccata & defectus sunt praeter naturam, vt dicitur 2. Physi. sed velle malum est defectus quidam, & peccatum, vt apparet ex praecedente quaestione, ergo velle malum est praeter naturam voluntatis: id autem non esset nisi velle bonum inesset ei naturaliter, ergo: &c.
RESPONSIO. Dicendum que quaestio potest intelligi dupliciter. Vno modo, vtrum velle bonum insit naturaliter voluntati, hoc est secundum conuenientiam naturae. Alio modo, vtrum velle bonum conueniat voluntati naturaliter, hoc est modo naturali, sicut igni conuenit ferri sursum naturaliter. Primo modo intelligendo quaestionem, dicendum quod voluntas vult bonum naturaliter, hoc est, secundum conuenientiam naturae, quia illud per quod natura perficitur inest naturaliter, id est, secundum conuenientiam naturae, sed natura voluntatis perficitur in volen do bonum, & intellectus in intelligendo verum, vt patet ex praecedente quaest. ergo, &c. Et econtrario error in intellectu, & velle malum est praeter naturam, imo contra naturam, id est, contra conuenientiam naturae intellectus & voluntatis.
Si autem quaestio intelligatur secundo modo, scilicet an vo¬ luntas velit bonum naturaliter, id est, modo naturali. Sic videndum est quae sint conditiones agentis vel actionis naturalis, quae videntur esse duae, vna est, quia actio naturalis non tendit in praecognitum. Alia est, quod ipsa est determinata ad vnum & vno modo. Quantum ad primam conditionem patet quod voluntas non vult naturaliter bonum, quia non tendit per actum volendi, nisi in cognitum. Quantum autem ad secundam conditionem considerandum eit, quod bonum (sub cuius ratione est volitum quicquid est volitum) considerari potest secundum communem rationem boni, vel secundum eius aliquam rationem specialem. Primo modo voluntas vult naturaliter bonum. Quod patet, quia nullum peccatum potest esse in voluntate, nin praecedente aliquo defectu in ratione, vt probatum fuit supra, sed proposito bono secundum communem rationem boni intellectui practico nullus defectus potest esse in ratione, quia sicut intellectus speculatiuus necessario assentit primis principiis formatis in communibus terminis entis, nec circa ea potest decipi, vt dicitur 4. Metaphys. sic intellectus practicus primis principiis formatis in communibus terminis boninecessario assentit in operabilibus, nec circa ea decipitur. Et ita bono proposito secundum communem rationem boni, intellectui practico, nullus defectus potest esse in ratione practica, nec defectus inconsiderationis, nec erroris, aut ignorantiae: ergo nullum peccatum omnino potest esse in voluntate, posset autem in ipsa esse peccatum, si ea non necessario & determinate ferretur in bonum sic propositum, sed libere posset refutare bonum sic oblatum, ergo voluntas necessario, & determinate & vniformiter fertur in bonum secundum communem rationem boni. Respectu autem boni accepti in particulari non sic est, quia intellectus practicus non necessario assentit tali bono, sed deliberat an sit bonum, sicut deliberat medicus an pharmaca expediant tali infirmo: potest etiam circa hoc decipi iudicando bonum quod est malum, vel econtrario, secundum diuersas circunstar tias. Et ideo voluntas non necessario & determinate fertur in tale bonum, sed potest libere refutare ipsum.
Ad primum argumentum dicendum qued voluntarium diuiditur contra naturale, quoad illa, respectu quorum habet voluntas dominium sui actus, & sic diuidit Philosoph. 2. Physi. agen per artem contra agens naturale: ars enim est de factibilibus, respectu quorum voluntas est libere mouens sic vel aliter, sed respectu eorum in quae necessario fertur voluntas voluntarium coincidit cum naturali quoad vltimam conditionem.
Per idem patet ad secundum, quia per assuefactionem homo non habilitatur ad volendum malum sub ratione mali, quia binum secundum rationem communem boni propositum necessario est volitum, sed habilitatur ad volendum hoc, vel illud malum sub aliqua particulari ratione boni, circa quam ratio decipitur.
On this page