Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum conscientia pertineat ad intellectum, an ad voluntatem
POST quaeritur de conscientia. Et primo vtrum pertineat ad intellectum, an ad voluntatem. Et videtur quod ad voluntatem, & non ad intellectum, quia si conscientia pertineret ad intellectum, tunc a qui haberet de operandis maiorem conscientiam hoc autem non est verum, ergo, &c.
Item si conscientia pertineret ad intellectum, vel esset potentia, vel habitus, vel actus, non potentia, quia potentiae insunt a natura, conscientia autem non, nec actus, quia non maneret in homine dormiente, quod falsum est, nec habitus, quia tunc non esset aliquod vnum, cum per multos habitus dirigamur in agendis, conscientia autem ad agenda pertinet: ergo, &c.
IN CONTRARIVM arguitur, quia conscientia secundum ethimologiam nominis importat ordinem scientia ad aliquid, nam conscientia dicitur cum aliquo scientia, applicatio autem scientiae ad aliquid fit per actum, ergo, vt videtur, conscientia dicit actum scientiae, & ita pertinet ad intellectum, non vt potentia vel habitus, sed vt actus.
RESPONSIO. Licet haec quaestio sit de significato nominis, in quo non esset magna vis facienda dummodo constaret de re, eo quod multi eodem nomine aliter & aliter vtuntur, tamen circa eam inuenitur diuersitas opinionum: quidam enim dicunt quod per conscientiam importatur aliquid pertinens ad intellectum per modum actus proprie non per modum habitus, & hoc declarant quadrupliciter, scilicet ex interpretatione nominis, ex his quae conscientiae attribuuntur: ex auctoritate sacrae scripturae, & ex communi modo loquendi.
5 Ex interpretatione nominis sic, conscientia enim vt iam dictum est, dicitur quasi cum aliquo scientia, tunc sic, quando in diffinitione vel descriptione vel nominis interpretatione aliquid ponitur in abstracto & in recto non mediante aliquo obliquo illud pertinet ad essentiam diffiniti desccipti & interpretati, verbi gratia, sicut cum dicitur quod linea est longitudo sine latitudine cuius extremitates sunt duo puncta oportet quod linea sit essentialiter longitudo quae ponitur in diffinitione lineae in recto & in abstracto non mediante aliquo obliquo, sed non oportet quod sit latitudo quae ponitur in diffinitione eius oblique, nec quod sit eius extremitas vel puncta quae ponuntur in eius diffinitione in recto & in abstracto, sed tamen mediante obliquo scilicet cuius. Etiam si diceretur quod linea est longitudo terminata punctis non oporteret quod linea esset essentialiter terminus, vel terminata, quia licet ponatur in recto, tamen concretiue dicitur non abstractiue, sed praedictis concurrentibus scilicet quod aliquid ponatur in recto & in abstracto, & non mediante aliquo obliquo, oportet quod pertineat ad essentiam diffiniti, descripti, vel interpretati, sed in interpretatione nominis conscientiae ponitur scientia in abstracto & in recto non mediante aliquo obliquo (dicitur enim conscientia quasi scientia cum aliquo) ergo scientia pertinet ad essentiam conscientiae vel potius praedicatur essentialiter de conscientia, scientia autem pertinet ad intellectum, ergo, &c.
Secundo patet, quod pertineat ad intellectum non vt habitus, sed vt actus, ex iis quae attribuuntur conscientiae sunt autem tria praecipue quae conscientiae attribuuntur, scilicet testificari accusare & obligare, teslificari respectu eius quod factum est ar sit factum an non: accusare & excusare similiter respectu eius quod factum est an sit bene factum an male, ad quod reducitur remordere quod est se reprehendere de aliquo malefacto, obligare autem est respectu futuri ad quod implendum reputat se teneri, & ad hoc reducitur instigare & inducere. Ex primo sic arguitur testificari est dicere veritatem super aliquo requisito, sed dicere intrinsecus quale est dicere conscientiae, pertinet ad intellectum sicut verbum, & est actus intellectus, ergo &c. Ex secundo attributo conscientiae quod est accusare vel excusare arguitur sic, accusare est referre malefactum sui vel alterius, sed referre est actus intellectus, ergo &c. Ex tertio attributo quod est obligare, pateae idem, quia ex hoc quod aliquis est capax praecepti, & ei innotescit est obligatus ad implendum praeceptum, & non ex hoc quod promptus est ad implendum vel non implendum. Ex hoenim ia dicitur quasi implere si velit vel paratus sit implere, ve dicitur quasi transgressor si vellet vel paratus sit transgredi, sed obligatus est simpliciter ad implendum ex hoc solo quod est capax praecepti & ei innotescit, hoc autem pertinet ad actum intellectus, ergo &c. Conscientia igitur pertinet ad intellectum per modum actus vt patet ex eius attributis.
Tertio apparet idem ex auctoritate sacrae scripturae, dicitur enim Ecclesiassic. septimo. Scit enim conscientia tua, quia tu crebro maledixisti aliis. Scire autem est actus intellectus, & sic idem quod prius.
Quarto patet idem ex communi vsu loquendi, dicitur enim hoc dictat mihi conscientia mea, & conscius ipse sibi de se puta omnia dici, dictare autem & putare ad solum intellectum pertinet, vt actus, ergo &c.
Alij autem econtrario dicunt quod conscientia pertinet ad voluntatem, aut si pertineat ad intellectum, hoc erit vt habitus non vt actus. Primum declarant per primam rationem factam in arguendo, ad quod etiam potest adduci alia ratio quae talis est, nullus agens conti a solum dictamen rationis tristatur, quia tristitia est de his quae nobis nolentibus, vel simpliciter vel mixte accidunt, sed agens contra conscientiam, agit cum quadam tristitia & cum remorsu, vnde & remordere dicitur actus conscientiae, ergo conscientia non pertinet solum ad dictamen rationis, praeter hoc includit aliquid pertinens ad inclinationem voluntatis. Secundum probant, scilicet quod si scientia pertinet ad intellectum, hoc non erit vt actus, sed vt habitus, quia actus non est actus, sed est potentiae vel habitus. Sed testificari, accusare, excusare, remordere, & obligare sunt actus conscientiae, dicimus, enim quod conscientia testatur, accusat, obligat, ergo ipsa non est actus. Ridiculum est enim dicere quod testificari, testificetur, vel accusare accuset, & sic de aliis. Item sicut conscientia respicit particularia agenda; sic synderesis respicit vniuersales regula agendorum, sinderesis autem habitum nominat, ergo &c. Est igitur potentia vel habitus non potentia, quia non est naturalis, ergo est habitus.
Et in hoc euacuatae sunt tres vltimae rationes saltem quo ad hoc quod conscientia non dicit actum. Prima autem nihil simpliciter probat, licet enim in vera diffinitione id quod ponitur in abstracto, & in recto non mediante aliquo obliquo pertinet ad essentiam diffiniti, tamen in interpretationibus nomi¬ num nullo modo est dicendum hoc, sicut enim in interpretando nomen conscientiae, dicimus quod est scientia cum aliquo, ita interpretando nomen synderesis, dicimus quod est electio cum ali quo. Est enim synderesis graece, electio latine, & interpretando consentire dicimus, id quod est sentire cum aliquo, sicut ergo se habet scientia ad conscientiam in nominis interpretatione, ita se habet electio ad synderesim, & sentire ad consentire, sed electio pertinet ad voluntatem, ad quam tamen non pertinet synderesis, quae pertinet ad intellectum secundum eosdem, qui ponunt quod supra dictum est de significato conscientiae, similiter sentire siue proprie, siue large acceptum pertinet ad partem cognitiuam, consentire autem non, sed ad appetitiuam, ergo similiter licet scientia pertineat ad intellectum, non oportet propter hoc quod conscientia pertineat ad eandem.
Dicendum est aliter, quod synderesis et conscientia non sunt aliquid vnum, sed includit quodlibet eorum aliquid pertinens ad intellectum, & aliquid pertinens ad voluntatem, quod potest sivideri: in intellectu enim practico, quem voluntas supponit in actu suo est duplex habitus, vnus primorum principiorum, quibus assentit naturaliter intellectus, vt supra dictum est, alius conclusionum deductarum ex primis principiis, & primus quidem habitus potest dici lex naturalis, secundus autem est aliqua scientia practica. Similiter ex parte voluntatis est duplex inclinabilitas, vna naturalis correspondens primo habitui intellectus practici. Alia acquisita correspondens secundo habitui, qui est scientia particulariter operandorum: his autem inclinationibus secundum se non est nomen impositum, sed aggregato ex habitu pertinente ad intellectum, & ex inclinatione voluntatis correspondente. Nam habitus naturalis intellectus practici, & incli nabilitas voluntatis correspondens dicitur synderesis, scienti autem particularium operandorum cum inclinatione voluntatis correspondente, dicitur conscientia.
Quod patet dupliciter. Primo ex vi nominum, secundo ex conditione actuum: ex vi nominum patet, quia synderesis graece, dicitur latine conelectio, secundum expositionem nominis dicitur electio cum aliquo, vel aliquid cum electione, electio autem ad voluntatem pertinet, illud autem aliquid cum electione no est, nisi pertinens ad intellectum, qui est praeuius electioni, simi liter conscientia secundum vim nominis est scientia cum aliquo vel aliquid cum scientia: illud autem quod est cum scientia, ve cum quo est scientia non videtur esse nisi quod pertinet ad voluntatem. Non enim potest esse actus scientiae, quia conscientia non esse in dormiente, nec praeter ea quae sunt intellectus & voluntati potest aliquid pertinere ad rationem conscientiae vel synderesis ideo &c. Oportet autem vtrumque aequaliter pertinere ad ratione synderesis vel conscientiae, quia praepositio talis habet vim coniunctionis copulatiuae, sicut si diceretur superficies est longitudo cum latitudine, idem est, acsi diceretur superficies est longitudo & similiter est in proposito, hoc autem probabilitatem habet, non necessitatem, cum sumatur est interpretatione nominis.
Secundo patet idem ex conditione actuum, qui attribuum tur conscientiae, quia quidam eorum pertinent ad intellectum, sicut testificari, quidam vero ad voluntatem, sicut remordere, quo directe est tristari de aliquo malefacto, remorsus enim non importat solam cognitionem malefacti proprij, sed tristitiam quamdam, vel quasi punctionem quae ad voluntatem pertinet, simili ter instigare non pertinet ad solum intellectum, sed ad voluntatem, habet enim quandam inclinationem ad actum: haec auten non attribuerentur conscientiae si ipsa pertineret solum ad intellectum, vel solum ad voluntatem, pertinet ergo ad vtrumque sicui habitus vtriusque, & secundum hoc vtraque praedictarum opinionum vera est quoad aliquid, & illa quae dicit conscientian pertinere ad intellectum, & alia quae ponit eam pertinere ad voluntatem, pertinet enim, vt dictum est, ad vtrunque, & non praecise ad alterum, nec plus probant rationes ad eas adductae.
Ad primum argumentum dicendum quod si conscientia pertinet praecis e ad intellectum sicut habitus, tunc qui haberet de operandis maiorem scientiam haberet & maiorem conscientiam, sed non est ita: complet enim formalem rationem conscientiae in clinabilitas voluntatis, correspondens habitui rationis, qui nor est semper maior in habente maiorem notitiam de operandis
Ad secundum dicendum quod conscientia dicit habitum nor vnum, sed plures, & ex parte intellectus, cum per plures habitus practicos dirigamur in agendis, & ex parte voluntatis, in qui sunt plures habituales inclinationes correspondentes habitibus rationis, Et si conscientia esset actus idem oporteret dicere cum plures actus ei attribuantur, vt supra dictum est.
Ad argumentum in oppositum dicendum quod applicatio conscientiae importata per nomen conscientiae non est per actum eius; sed per actualem vel habitualem inclinationem voluntatis, per quam instigamur ad aliquid operandum. Ideo vtrunque, scilicet tam habitum scientiae practicae, quam inclinationem voluntatis importat nomen conscientiae: quum autem constet de re, scilicet, quod in intellectu est particularis ratio agendorum, & in voluntate est dare habitualem inclinationem correspondentem, & his habitibus respondent propri actus, quicquid horum importetur per nomen conscientiae, non oportet multum curare, friuolum enim est altercari de nominibus quae ad placitum significant, vbi constat de rebus.
On this page