Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum conscientia erronea obliget
gvli .rio. cvixra. Vtrum conscientia erronea obliget. Ttum. I. . 4. 19. ar. 5.& c. d. Traiecta guadl. 2.
DEINDE quaeritur, vtrum conscientia erronea obliget. Et videtur quod non, quia secundum Augustinum, praeceptum inferioris potestati: non obligat, quando contrariatur praecepto superioris potestatis, sicut si proconsul iubeat aliquid quod imperator prohibet, sed quandoque conscientia errans praecipit, quod est contra praeceptum superioris (scilicet Dei) ergo tunc non obligat.
a Praeterea omne peccatum mortale opponitur alicui praecepto diuino, est enim peccatum dictum, vel factum, vel concupitum contra legem Dei, sed quod fit contra conscientiam erroneam non opponitur alicui praecepto diuino, imo fit secundum legem Dei, ergo, &c.
IN CONTRARIVM arguitur, quia qui facit illud quod conscientia dictat secundum Deum non esse faciendum contemnit, sed contemptus est grande peccatum, ergo, &c Ad idem est quod dicit glosa, Rom. 14. super illud verbo, omne quod non fit ex fide peccatum est, omne quod fit contra conscientiam aedificat ad gehennam.
RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum an conscientia possit errare. Secundum an contra conscientiam errantem posset aliquis facere. Tertium an conscientia errone. liget vel obliget.
Quantum ad primum dicendum quod conscientia errare potest, cuius ratio est, quia conscientia formatur ex assumptione alicuius particularis propositionis sub vniuersalibus regulis operandorum: propositio autem illa, quae per se assumitur, non ess per se nota, vt sunt vniuersalia principia agendorum, sed innotescit per fidem vel inquisitionem rationis, & ideo circa eam & circa conscientiam ex eius assumptione formatam contingi error, vel quia fid ei non assentitur: non enim omnium est fides vt dicitur 2. Thessal. 3. vel quia ratio conferens & inquirens decipitur, quandoque quidem ex inconsideratione eorum quae consideranda sunt, quandoque vero ex passione abducente iudicium rationis. Verbi gratia, lex naturalis tradit vniuersale principium, circa quod non contingit errare, scilicet quod nihil illicitum est faciendum, haereticus autem assumit quod iuramentum est illicitum pro eo quod scriptum est Matth. 5. ego autem dico vobis non iurare omnino, & ex hoc sequitur conscientia erronea, scilicet quod nullo modo est iurandum: decipitur autem eo quod non confert illud dictum scripturae ad alia in quibus conceditur iuramentum tanquam licitum, patet ergo quod conscientia errare potest. Item vbi non potest error incidere, frustra ponitur vel quaeritur habitus rectificans, sed circa agendi particularia ponitur habitus acquisitus rectificans, vt prudentia, nec frustra, ergo, &c. Et per idem patet, quod synderesis errari non potest, respicit enim synderesis vniuersalia principia agen derum circa quae non contingit mentem errare, sicut neque circa prima principia in speculabilibus.
Quantum ad secundum videtur quod si conscientia nominaret actum, impossibile esset facere contra conscientiam, & hoc patet primo, si conscientia importet actum voluntatis, quia impossibile est voluntatem simul & actu ferri in opposita, sed si conscientia importat actum voluntatis, stante conscientia voluntas fertur in illud, de quo habetur conscientia ergo non potest ferri in oppositum conscientia manente. Idem videtur, dato quod conscientia nihil importet pertinens ad voluntatem, dummodo pertineat ad intellectum vt actus, quia voluntas non potest ferri in aliquid, nisi proponatur sub ratione boni, sed stante actuali iudicio de aliquo quod sit bonum, impossibile est quod oppositum iudicetur bonum, erge si conscientia importet actum intellectus practici iudicantis aliquid esse bonum impossibile est ea stante voluntatem ferri in oppositum. Si ergo contingat facere contra conscientiam, oportet quod conscientia dicat habitum, & non actum, & sicontingit facere contra ipsam, secundum enim sententiam Aristotelis 7. Ethic. stante consideratione in actu & in particulari de aliquo agendo, impossibile est quod voluntas feratur in oppositum. Cum ergo conscientia respiciat particularia agibilia necessarium est si fiat contra ipsam quod non dicatur consideratio secundum actum, sed secundum habitum: tunc enim est impossibile fieri contra ipsam, habens enim habitum, & non considerans secundum ipsum potest actu considerare oppositum eius quod dictaret habitus, & per consequens potest velle oppositum eius ad quod disponit habitus: vnde agens contra conscientiam rectam vel erroneam agit, sicut prouciens merces in mare timore periculi, vel sicut incontinens aduenient passione, vtrobique enim est voluntarium mixtum & cum quodam remorsu. Nullus enim sanae mentis absolute vellet proiicere merces in mari, nec incontinens ante passionem vellet fornicari, sed potius oppositum, sed adueniente passione timoris in periculo existens, vult in mare proiicere merces cum quadam displicentia, licet magis placeat, similiter adueniente tentatione incontinens vult fornicari, tamen cum quodam remorsu, propter rationem quam ante tentationem habuit rectam, & cuius iudicium aliquo modo remanet saltem virtualiter etiam praesente passione, licet non simpliciter: tunc enim dictat ratierrans quod licet fornicatio sit mala (& in hoc est remorsus tamen est facienda ad euitandum passionis angustiam, & sic fit contra conscientiam rectam vel erroneam.
CIRCA TERTIVM sciendum quod aliud est ligari, aliud obligari, qui enim obligatur debet vel tenetur id facere ad quod obligatur, nec quantum est ex parte sua aliter absoluitur ab obligatione: tale autem non potest esse illicitum Nullus enim debet facere quod illicitum est fieri, propter quod nulla obligatio potest esse respectu illiciti, aut liciti, non tamen debiti: ligari autem dicitur moraliter, qui sic dispositus est circa aliquod agibile, quod non potest licite procedere, proui exigit natura illius agibilis, ad modum illius qui ligatur corporaliter, nec potest procedere etiam in recta & plana via. Dicendum ergo quod conscientia erronea neminem obligat, tamen ligat. Primum patet, primo, quia obligatio non est de illi cito, a ut non debito, vt dictum est. Conscientia autem erronea dictat faciendum quod illicitum est fieri, aut non debitum, sicut est in indifferentibus, & in his quae sunt supererogationis, ergo non obligat. Secundo, quia sola vera notitia de re obligationem non tollit, sed magis confirmat, sed vera notitia de: eo quod erronea conscientia dictat tollit obligationem, ergo obligatio nulla fuit.
Secundum patet, scilicet quod conscientia erronea ligat nisi quod primo distinguendum est de errore conscientiae, quia aut e st error imputabilis, cuius ipse errans est causa vel occasio, aut non est imputabilis, sicut error vel ignorantia circunstantiae particularis adhibita debita diligentia, qualis fuit in Iacol respectu Lyae. Si non fit imputabilis non ligat quin homo possit procedere secundum conscientiam sic errantem, quia talierror excusat, vt visum fuit suprâ, nec conclusio rationis cui confirmatur electio voluntatis est erronea, sicut declaratum fuit supra. Si autem error sit imputabilis, tunc distinguendum. est de errore conscientiae, vel quia conscientia errat dicende illud esse illicitum. Sicut conscientia haeretici dicit, quod sem per est illicitum iurare, vel conscientia errat dicendo illud ess licitum, quod est illicitum, sicut si aliquis crederet, quod licitum est furari malis diuitibus, vt detur bonis pauperibus. In primo casu faciens contra conscientiam erroneam peccat quia cum voluntas non tendat, nisi in illud quod ostensum es ipsi per rationem, & ratio erronea haeretici dicit quod iurare est illicitum, & contra diuinum praeceptum, si haereticus iura timore mortis, vel alio quocunque modo facit contra illud quod credit diuino praecepto esse prohibitum, & sic est contempto praecepti diuini, non quidem in iuramento secundum se, sec quia apprehensum tanquam contrarium diuino praecepto, & ideo peccat mortaliter: faciens autem secundum conscientiam talem erroneam, hoc est, nolendo iurare, non peccat semper quia licitum est non iurare.
Sed si superueniat praeceptum superioris imponentis haeretico quod iuret, & ipse nolit iurare, peccat mortaliter, tanquam inobediens illi cui obedire tenetur, & in tali casu conscientia erronea simpliciter ligat, quia nec secundum eam, nec contra eam potest talis licite facere. In secundo autem casu semper peccat, faciens secundum conscientiam erroneam, ex quo illud quod ipsa dictat faciendum, est illicitum secundum se; sed faciens contra eam non peccat si ipsa solum dictat illud quod est illicitum esse licitum, quia a licitis potest absque peccato abstineri, sed si ipsa dictet non solum esse licitum, sed debitum, puta quod debitum es furari a diuitibus, vt detur pauperibus, vel quod debitum est mentiri, pro saluanda vita alterius, tunc faciens contra eam peccat illo genere peccati, quo apprehendit illud esse debitum fieri non propter omissionem secundum se, sed quia actus qui omittitur apprehensus est tanquam debitus fieri. Sed potest quaeri vtrum plus peccat sequens conscientiam erroneam, vel facies contra ipsam. Et dicendum quod hoc non potest vno sermon declarari, sed considerandum est qualiter est illicitum id quod conscientia erronea dictat esse faciendum, quia quandoque es illicitum vt peccatum veniale (sicut quando conscientia dicit essmentiendum propter vitam innocentis saluandam) quandoque vero vt mortale, sicut quando quis credit esse furandum malis diuitibus vt detur bonis pauperibus. Ex parte autem conscientiae erroneae considerandum est quid ipsa dictet, quia quando que dictat aliquid faciendum tanquam ex praecepto, vtpote quod non mentiens propter vitam alterius saluandam reus est homicidij, quandoque vero dicit aliquid esse faciendum vt opus misericordiae solum, vtpote quod furans vt det pauperibus est misericors, & in primo casu sequens conscientiam erroneam peccat solum venialiter, sed faciens contra ipsam peccat mortali ter. In secundo autem econuersu. Si autem aliquid ex praecepte sit faciendum vel dimittendum conscientia autem dictet oppositum tanquam cadens sub praecepto comparandum est praeceptum praecepto, & secundum hoc iudicandum. Verbi gratia s mulier errante conscientia credat quod licitum sit ei moechar vt saluet suam vel viri vitam, alioquin rea est homicidij; plu peccat exponendo se vel virum morti quam moechando, quimajus est non occides quam non moechaberis, simili modo iudicandum est in omnibus aliis lo I
AD PRIMVM: argumentum dicendum quod praeceptum inferiori non obligat contra praeceptum superioris, quando quis scit vel tenetur scire praeceptum superioris, & idec conscientia errans errore imputabili non obligat contra diuinum praeceptum ligat tamen modo quo dictum est. Sed quando praeceptum inferioris nescitur esse contra praeceptum superioris, nec ignor antia talis imputatur, tunc praeceptum inferioris ligat. Et hoc modo conscientia erronea errore non imputabili ligat sicut dicitur fuisse de locob cum Lya, nec tamen ipsa ligat secundum se, sed ratione diuini praecepti sub quo aliquid appraehendit.
On this page