Praeambulum
Praeambulum
O Thoc de actibus adiciedum est. Superius de terminauit magister de peccato prout respicit actum voluntatis interiorem. Hic vero determinat de eo secundum quod est in actibus exterioribus Et diuiditur in partes duas. Primo determinat in tentum. Secundo mouet quasdam quaestiones circa determinata. Secunda in principio 41.di. vbicunque intentio. Prima es principalis lectionis. Et diuiditur in duas. Primo ostendit quod actus a voluntate bonitatem & malitiam habent. Secundo inquirit vtrum hoc vniuersaliter sit in omnibus verum. Secunda ibi, sed quaeratur vtrum omnia opera. Haec secunda diuiditur in tres. Primo mouet quaestionum, & tangit circa hoc diuersas opiniones. Secundo determinat veritatem. Tertio ostendit quomodo secundum alteram opinionem possit aliter responderi. Secunda ibi, sed August. euidentissime docet. Tertia ibi, quae tamen quidam contendunt. Haec est sententia & diuisio lectionis in generali.
IN SPECIALI se procedi. Et proponitprimo quod licet omnes actus sint boni inquantum sunt & a deo sunt dicuntur tamen boni & mali simpliciter inquantum ex bona & mala voluntate, vel intentione procedunt. Postea quaerit vtrum hoc sit vniuersaliter verum, quod actus omnes a voluntate bonitatem vel malitiam habeant. Et respondet ad hanc quaestionem quod quidam hoc concedunt quod omnes actus dicuntur de se indifferentes, & sola voluntate bonitatem habent vel malitiam. Alij autem dicunt quod quidam sunt actus in se boni, qui nesunt nec recipere possunt malitiam a voluntate. Similiter quidam actus de se sunt mali, nec possunt fieri boni per bonam voluntatem, alij sunt actus qui sunt indifferentes, & illi bonitatem & malitiam a voluntate, vel a fine recipiunt. Postea magister aliter dicit per Augu. dicendum quod omnes actus possunt a voluntate bonitatem & malitiam habere praeter illos actus qui de se, sunt mali, & illi per voluntatem nullo modo possunt fieri boni, sicut declarat per exempla. Veruntamen dicit quod aliqu sunt actus aliis minus vel magis mali, ex quo concludit magiste quod bonitas in actione est a voluntate, malitia autem ex actio¬ ne venit multotiens in voluntatem: vnde quod dicitur confirmat per actionem Iudaeorum crucifigentium Iesum. Quod autem dicit Ambrosius in bonis intelligendum est, & non in per se malis. Viltimo dicit quod secundum quosdam, si peccata possunt fieri bono fine, vel bonam causam habere, reciperent bonitatem a voluntate, sed quia non possunt habere talem causam, vel talem finem, ideo dicit Angustinus ea bonitatem nor recipere a voluntate. Et in hoc terminatur, &c.
On this page