Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum aliqua actio possit esse indifferens ad bonum et ad malum
QVAESTIO. PRINA. Vtrum aliqua actio possit esse indifferens ad bonum & ad malum. ricur Thom. 1. 2. q. 18. art. 8. & 9.
CIRCA distinctionem istam quaeruntur tria. Primum est, vtrum aliqua actio possit esse indifferens, ita quod nec sit bona, nec mala bonitate vel malitia morali, quam considerat moralis Philosophus. Secundum est, vtrum aliqua actio possit esse indifferens, ita quod nec sit bona, nec mala bonitate vel malitia meriti vel demeriti vitae aeternae, quam considerat Theologus. Tertium est, vtrum eadem actio possit esse bona & mala simul vel successiue. Ad primum sic proceditur. Et videtur quod aliqua actio possit esse indifferens ad bonum & malum morale, quia nulla species est, quae sub se non contineat, vel continere possit aliquod indiuiduum, sed aliquis actus est indifferens secundum suam speciem, vt leuare festucam: & beatus August. in lib. de sermone domini in monte, quod sunt facta media quae possunt bono & malo fieri animo, de quibus temerarium est iudicare, ergo sub his speciebus poterit inueniri aliquis actus indiuidualis indifferens.
Ad idem est quod dicitur in praedicamentis quod bonum & malum sunt contraria mediata, ergo non est necesse alterum eorum cuilibet actui inesse.
IN CONTRARIVM est, quia priuatiue opposita sic se habent circa subiectum aptum natum, quod alterum eorum inest ex necessitate. Sed bonum & malum opponuntur priuatiue, vt visum fuit supra, dist. 34. Actus autem moralis susceptiuus est bonitatis & malitiae, ergo omni actui morali necesse est alterum inesse.
RESPONSIO. Sciendum est quod de actu morali contingit loqui dupliciter, scilicet secundum rationem quam sortitur ex solo obiecto absque circunstantiis, vel secundum rationem quam sortitur ex obiecto cum omnibus circunstantiis finis, loci & temporis & huiusmodi. Et prima quidem consideratio actus moralis respectu secundae est generalis vel vniuersalis, quam quidam vocant considerationem actus secundum speciem. Secunda autem consideratio respectu primae est particularis, vel singularis, qu potest dici consideratio actus secundum indiuiduum, & actualem existentiam quae est cuiuslibet rei secundum esse singulare, & cum omnibus circunstantiis suis. Primo modo contingit dare actum indifferentem, qui nec est bonus, nec malus, quod patet sic ille actus est nec bonus nec malus, qui non includit aliquid consonum vel dissonum rationi: sed multi actus sunt, qui considerati solum secundum rationem quam sortiuntur ex obiecto suo non includunt aliquid consonum aut dissonum rationi, ergo taleactus secundum rationem sui obiecti non sunt boni vel mali, sed indifferentes. Maior patet ex eo, quod bonitas vel malitia actu: moralis consistit in conformitate vel difformitate ad rationem vt patuit supra, distinctione trigesimaoctaua. Minor declaratur, sunt enim aliqui actus qui secundum rationem sui obiecti includunt aliquid consonum rationi, sicut reuereri deum, ali qui includunt aliquid dissonum rationi, vt odire deum, vel non honorare patrem, alij qui neutrum includunt, sicut leuare festucam. Primi sunt boni, secundi mali, tertij vero nec boni nec mali, quantum est ex ratione sui obiecti.
Sed contra rationem istam sic arguitur? Malum opponitur bono priuatiue non contrarie, ergo ad hoc quod actus sit malusufficit quod careat conformitate ad rationem, in qua consistit bonitas actus, nec oportet quod includat difformitatem contrariam: propter quod maior propositio praecedentis rationis videtur falsa, scilicet quod actus ille nec sit bonus nec malus, qui no includit aliquid consonum aut dissonum rationi, quia ex hosolo videtur actus esse malus quod non includit aliquid confonum rationi, dato quod nihil dissonum rationi includat. Et dicendum quod cum malum consistat in priuatione non quacunque, sed in priuatione boni debiti inesse, nunquam est actus malus, ex hoc quod caret conformitate ad rationem, nisi careat conformitate debita. Vbi autem ratio non debet esse magis re¬ cta affirmando quam negando, ibi voluntas non debet magis conformari rationi affirmatiuae quam negatiuae: vnde potest sic argui, & redit in idem. Ille actus nec est bonus, nec est malus, circa quem ratio non potest esse magis recta in affirmando quam in negando, sed leuare festucam quantum est praecise ex ratione quam sortitur actus ex obiecto est huiusmodi, quia ratio neque affirmando quod leuanda est, neque negando leuandam esse magis recta est, ergo actus de se neque bonus est, neque malus. Maior patet, quia persecutio & fuga actus voluntatis quoad bonitatem vel malitiam correspondent affirmationi & negationi rationis practicae quoad veritatem & falsitatem, & ideo vbi est ratio aeque indifferens quoad veritatem & falsitatem in affirmando & negando, ibi est actus indifferens quoad malitiam & bonitatem in prosequendo & fugiendo. Minor probatur, quia rectitudo rationis consistit in conformitate ad aliquem legem naturalem vel diuinam, vel ex his deriuatam, circa autem tales actus, vt leuare festucam, vel huiusmodi, nulla lex aliquid determinat, nec diuina, nec naturalis, nec ex his deriuata, ergo circa eos sic acceptos ratio non potest habere aliquam rectitudinem, vel obliquitatem magis in affirmando quam in negando, & hoc fuit minor. Sequitur ergo conclusio.
Si autem considerentur secundum rationem quam sortiuntur, non solum ex obiecto, sed ex omnibus circunstantiis loci, temporis & finis, quae est consideratio secundum indiuiduum & actualem eius existentiam: distinguendum est, quia talis actus aut procedit ex sola imaginatione, vt confricatio barbae, aut sequitur rationem deliberantem. Si sequatur rationem deliberantem, sic impossibile est aliquem actum esse indifferentem, sed necessario quilibet est bonus vel malus moraliter, cuius ratio est duplex. Prima, quia ratio deliberans sicut in deliberando procedit ex fine ad consiliandum de his quae sunt ad finem, sic voluntas imperando executionem eius quod deliberatum est, ordinat actum imperatum ad aliquem finem. Ex hoc sic arguitur, Omnis actus imperatus a ratione ordinatur ad fi nem debitum, vel non, si ordinatur non est indifferens, sed sortitur bonitatem ex fine, si autem non ordinatur ad finem debitum, malus est, quia repugnat rationi cuius est ordinare ir finem debitum, ergo, &c. Nec potest dici quod ordinatur ad finem indifferentem, quia impossibile est rationem boni non includi in ratione finis, propter quod oportet finem esse vel verum bonum, vel apparens bonum. Et primo modo actus est bonus. Secundo modo malus.
Secunda ratio talis est, Si esset aliquis actus indifferens, oporteret dare habitum indifferentem, consequens est falsum ergo & antecedens, falsitas consequentis patet, quia habitur determinat potentiam, nam vt dicitur secundo Ethicorum Potentia est qua possumus, habitus autem quo bene vel male possumus: & quinto Metaphysicae dicitur, quod habitus est quo quis bene vel male disponitur ad se vel ad alterum, ergo per habitum potentia determinatur ad bene & ad male. Nullus ergo habitus potest esse indifferens. Consequentia probatur, quia ex actibus generatur habitus, sicut ergo ex actibus bonis frequenter generatur habitus bonus, & ex malis malus, sic ex indifferentibus si essent, generaretur indifferens, quod est inconueniens.
Si autem procedat ex sola imaginatione, sic dicunt quidam quod talis actus est indifferens. Cuius ratio est, quia actus, qui est extra genus moris, non est susceptiuus bonitatis, aut malitiae moralis, quia bonitas supponit entitatem, & talis talem, sed actus qui procedit ex sola imaginatione, vt confricatio barbae, est extra genus moris, quum actus habeat quod sit moralis, ex hoc quod aliqualiter a ratione deducitur mediate vel immediate, ergo talis actus nec est bonus, nec est malus, sed indifferens. Sed contra hoc instatur, quia vbi inuenitur dominium rationis, vel voluntatis, ibi inuenitur genus moris, sed dominium rationis vel voluntatis inuenitur, non solum in actibus qui sequuntur rationem deliberantem, sed etiam qui praecedunt, inquantum a ratione praeueniri potuerunt, vt dictum fuit suprâ, "distinctione vigesimaquarta (alioquin in sensualitate nullum posset esse peccatum) ergo actus procedentes a sola imaginatione pertinent ad genus moris, quia subsunt imperio rationis, inquantum ab ea possunt praeueniri, & sic per consequens sunt susceptiui bonitatis, & malitiae moralis, cuius oppositum assumebatur pro fundamento.
Et ad hoc potest dici quod aliqui actus procedentes ab imaginatione, & praeuenientes deliberationem rationis sunt tales, circa quos ratio debet esse peruigil ne insurgant, & tales sunt actus appetitus sensitiui circa materiam peccati mortalis: & respectu talium actuum quantumcunque deliberationem praeueniant, potest esse negligens ratio in reprimendo, & peccare saltem venialiter. Et de his procedit ratio, scilicet quod sut aliquo modo in genere moris, nec sunt indifferentes. Alij autem sunt circa quos ratio nullo modo tenetur esse peruigil, nisi in casu ratione alicuius adiuncti, quia obiecta talium secundum se non sunt materia alicuius peccari mortalis vel venialis, vt leuare festucam, vel fricare barbam: & tales actus vt sic peruenientes, quos non tenetur praeuenire ratio, nisi in casu sunt pure extra genus moris, & indifferentes ad bonum & malum, de quibus intelligenda est praedicta opinio.
Ad argumenta vtriusque partis respondendum est. Ad primum, quum dicitur, nulla est species quae sub se non continea aliquod indiuiduum, &c. Dicendum est quod actum esse indifferentem secundum speciem suam potest intelligi dupliciter, scilicet secundum quod negatio importata per hoc quod est indifferens potest dupliciter ordinari ad copulam verbalem. Vno enim modo potest postponi, & sic est sensus, quod de ratione specifica actus est quod sit indifferens, & si isto modo aliquis actus secundum speciem esset indifferens, non solum esset impossibile dare sub tali specie actum indiuidualem indifferentem, imo impossibile esset sub tali specie dare actum, nisi indifferentem, quia ea quae sunt de ratione speciei conueniunt omni indiuiduo sub tali specie, sed sic nullus est actus indifferens secundum speciem suam: sub quo tamen sensu argumentum procedit. Alio modo potest negatio importata per hoc qui est indifferens praeponi copulae verbali sub hoc sensu, quod de ratione specifica actus non est, quod sit differenter vel determinate bonus vel malus, sed tamen vtrumque potest ipsi per aliud conuenire, sicut homo ex sua specie non habet quod sit determinate albus, vel determinate niger: & tamen per aliud ei vtrumque istorum conuenit. Et hoc modo sunt multi actus qui sunt indifferentes secundum suam speciem: nullus tamen secundum indiuiduum, quia indiuiduum multa includit quoad existentiam suam quae ad rationem speciei non pertinent.
Et ad aliud quod dicitur postea, quod bonum & malum sunt contraria mediata, vt dicitur in praedicamentis. Dicendum quod Philosophus accipit ita malum strictius, quam nos accipit enim malum non pro omni actu inordinato, sicut nunc accipimus, sed solum qui est alteri nociuus, sicut in quarto Ethicorum dicit quod prodigus, qui causa iactantiae sua exponit, non est malus, sed vanus, & isto modo nihil prohibet inter bonum & malum esse medium per abnegationem, sed non sicut nunc accipimus.
ARGVMENTVM alterius partis bene probat quod neque in dictis, neque in factis est aliquid indifferens, sed quodlibet secundum suam existentiam est bonum vel malum, licet secundum considerationem vniuersalem actus, quae est eius consideratio secundum solam rationem obiecti fit dare aliquem actum, qui vt sic non includit aliquam bonitatem, vel malitiam moralem. Priuatio enim & habitus immediationem habent circa subiectum, vt existens, non vt consideratum.
On this page