Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum dabilis sit aliquis actus indifferens inter meritum et demeritum

QVABSTIO VSECVNDA. Vtrum dabilis sit aliquis actus indifferens inter meritum & demeritum. Thom. 1. 2. 9. 21. ar. 4.

AD SECVNDVM sic proceditur. Et videtur quod omnis actus sit bonus vel malus bonitate, vel malitia meriti vel demeriti vitae aeternae, quam considerat Theologus, quia sicut opponuntur bonum & malum in moribus, sic meritum & demeritum vitae aeternae opponuntur. Sed omnis actus humanus saltem a deliberatione procedens est bonus vel malus mortaliter, vt patet ex praecedente quaestione, ergo similiter omnis talis actus est meritorius vel demeritorius vitae aeternae.

Item nullum bonum remanet irremuneratum; & nullum malum impunitum, sed omnis actus a deliberatione procedens est bonus vel malus, ergo pro omni actu deliberato punietur homo vel remunerabitur, sed remuneratio & punitio respiciunt meritum & demeritum, ergo, &c.

Item Apostolus dicit primae ad Corinthios decimo, omnia in gloriam Dei facite, sed omne factum ordinatum ad Deum est meritorium, omne autem factum non ordinatum ad Deum est contra praeceptum Apostoli, & per consequens demeritum, ergo, &c.

IN CONTRARIVM arguitur, quia nullum bonum est demeritorium, sed carentes gratia faciunt quandoque multa bona, sicut dare eleemosynas, honorare parentes, & huiusmodi: ergo tales actus non sunt demeritorij, nec sunt meritorij vitae aerernae, cum sint sine gratia, ergo, &c.

5 RESPONSIO. ad quaestionem istam dicunt quidam quod in habente gratiam nullus actus est a deliberatione procedens quin sit meritorius, vel demeritorius, sed in non habenti gratiam potest esse aliquis actus deliberatus, qui nec est meritorius nec demeritorius vitae aeternae. Et ratio eorum est talis, in priuatiuis non inuenitur medium nisi secundum quod subiectum non est susceptiuum habitus sicut lapis qui visionis susceptiuus non est, non dicitur caecus vel videns, nunc est ita quod actus humanus non est susceptiuus efficaciae merendi nisi in habente gratiam (vt de se patet) eo quod nullum meritum est sine gratia ergo in eo qui caret gratia potest inueniri actus indifferens ad meritum & demeritum, sed in habente gratiam oportet vel meritorium, esse vel demeritorium, quia si est malus erit demeritorius, si bonus erit meritorius quia cum charitas imperet omnibus virtutibus quicquid ordinatur in finem alicuius virtuti: ordinatur ad finem charitatis. Cum ergo omnis actus bonus moraliter ordinetur in finem alicuius virtutis, patet quod ordinatur in finem charitatis & ita est meritorius, vnde comedere & bibere seruato modo temperantiae, ludere ad recreationem seruato modo eutrapeliae sunt actus meritorij in habente gratiam. Sed contra hoc opponitur primo, quia subiectum quo non est susceptiuum habitus non est susceptiuum priuationis aeque enim impossibile est lapidem esse caecum, sicut videntem Sed in non habente gratiam actus non est susceptiuus efficacis merendi vt dicunt, ergo non est susceptiuus demeriti.

Hoc autem est falsum. Carens enim gratia demeretur moechando, peierando & huiusmodi faciendo, ergo aut proprium subiectum meriti non est actus hominis habentis gratiam, aut meritum & demeritum non opponuntur priuatiue in quo tamei vis rationis fundatur. Quod autem secundo dicitur quod in habente gratiam actus deliberatus si sit malus est demeritorius,s autem sit bonus moraliter est meritorius, necesse est autem aut fit bonus moraliter aut malus, vt patet ex praecedente quaestione, ergo necesse est quod in habente gratiam omnis actus sit meritorius vel demeritorius.

Dicendum quod reuera omnis actus malus a deliberationi procedens est demeritorius tam in habente gratiam quam in non habente, quod autem omnis actus moraliter bonus sit meritorius in habente gratiam non probatur sufficienter: licet enim charitas possit imperare omnibus virtutibus, & eorum actus ad finem charitatis ordinare, non oportet tamen quod semper ordinet, sed contingit habentem gratiam facere opus virtutis moralis puta dare eleemosynam pauperi ex naturalipietate, honorare parentes ex naturali aequitate absque hoc quod ista referat in finem charitatis. Actus autem non est meritorius ex eo quod ordinari potest in finem charitatis, sed eo quod ordinatur, quod non semper fit vt statim dictum est, ergo contingit habentem charitatem facere opus bonum moraliter, quod tamen non est meritorium: constat autem quod non est demeritorium ex quo es bonum, ergo non est necesse omnem actum hominis habentis charitatem esse meritorium vel demeritorium.

Sed dices adhuc quod imo, quia actus virtutis moralis cun possit ordinari in finem charitatis si ordinatur est meritorius, si non ordinatur & natus est ordinari est ociosus, & per consequens demeritorius, & sic semper redibit in propositum, scilice quod in habente charitatem omnis actus erit meritorius vel demeritorius.

Et dicendum quod non omnis actus qui potest ordinari in aliquem finem si non ordinetur est ociosus, sed solum ille qui debet ordinari, sic enim diffinitur ociosum quod natum, id est, debitum est includere finem, & non includit. Ex quo enim omne ociosum est malum, malum autem est carentia non cuiuslibet boni possibilis, sed possibilis & debiti, oportet quod solum ille actus ociosus dicatur qui non ordinatur ad finem ad quem debet ordinari. Quod autem in habente gratiam omnes actus virtutis moralis debeat ordinari semper ad finem charitatis non video, propter duo. Primo quia licet quilibet teneatur vitare omne malum, tamen nullus tenetur facere omne bonum etiam sibi possibile. Alioquin quilibet tenetur ad opera supererogationis, quod non est verum. Tenetur ergo quilibet solum ad bonum cuius omissio est mala & meretur poenam, & illud est bonum mere debitum nihil habens supererogationis, nunc est ita quod ordinare omnem actum virtutis ad finem charitatis in habente charitatem videtur esse supererogationis, ergo ad hoc nullus tenetur. Maior patet ex dictis. Minor declaratur, quia odinatio cuiuslibet actus ad finem charitatis in eo qui habet charitatem, per quam iam est sibi debita vita aeterna pertinet directe ad multiplicationem meritorum & augmentum praemi essentialis vel accidentalis. Hoc autem non est necessitatis cun sine hoc sit praemium debitum, sed est supererogationis, ergo, &c

Secundo, quia ad omne illud ad quod tenetur fidelis existens in gratia, tenetur fidelis qui est sine gratia, alioquin pec¬ cator fidelis ex culpa sua per quam amisit gratiam reportaret commodum, scilicet deobligationem ab eo ad quod erat obligatus dum esset in gratia. Sed fidelis existens sine gratia nor tenetur omnem actum moraliter bonum ordinare ad finem charitatis (alioquin peccator honorans parentes peccaret, nisi hoc faceret propter deum et vitam aeternam, quod ipsi non dicunt) ergo nec ad hoc tenetur fidelis existens in gratia. Et confirmatur, quia sicut se habet incontinens & temperatur ad finem temperantiae, sic fidelis peccator, & fidelis existens in charitate ad finem charitatis, sicut enim incontinens & temperatus conueniunt in recta ratione ostendere finem virtutis moralis, differunt autem in habitu inclinate quem habet temperatus non incontinens, sed fidelis peccator, & ille qui est in gratia conueniunt in fide ostendente finem vltimum: differunt autem in habitu inclinante quem habet vnus (scilicet existens in charitate) & non alius (videlicet peccator) sed incontinens & temperatus aequaliter tenentur actus suos dirigere, & ordinare ad fine virtutis moralis, ergo fidelis sine gratiâ, & cum gratia aequaliter tenetur actus suos dirigere & ordinare ad finem vltimum: propter quod si ad hoc non tenetur ille qui est sine gratia, sicut ipsi videntur concedere, nec ad idem tenebitur ille qui est in gratia Et ideo si non semper referat, non peccat. Quod concedendum est.

Dicendum ergo quod non omnis actus a deliberatione procedens est meritorius vel demeritorius vitae aeternae, sed sunt q complures indifferentes, etiam in habentibus gratiam. Cuius ratio potest esse praeter eas quae factae sunt, quia illa circunstantia quae est concomitans actum, & non informans nullam bonitatem, vel malitiam poni circa ipsum, sicut patet tam in bonis quam in malis. In malis, quia infidelitas non ponit aliquam malitiam circa actum moralem hominis infidelis, nisi quando actus aliquo modo ex infidelitate procedit: tunc enim est conditio informans, & non solum concomitans: & hoc magis patebit in sequente distinctione. Similiter in bonis, imo fortiori ratione, quia faci¬ 4 lius contrahit actus deformitatem, quam rectitudinem, & facilius est deficere, quam recte agere: propter quod si mala circunstantia concomitans non addit deformitatem, nec bona addet nouam bonitatem. Nunc est ita quod in habente gratiam & faciente opus bonum moraliter contingit quod gratia est circunstantia concomitans, & nullo modo actum informans, sicut quum aliquis solo dictamine rationis naturalis ductus reddit alteri quod suum est, ergo gratia nullam bonitatem nouam dat tali actui, non est ergo meritorius. Item nec demeritorius, quum sit bonus, ergo est indifferens.

AD PRIMVM argumentum in oppositum dicendum quod bonum & malum in moribus circa actum deliberatum opponuntur priuatiue, & ideo necesse est altetum inesse, sed meritum & demeritum vitae aeternae circa actum deliberatum in habente gratiam, vel in non habente, non opponuntur priuatiue, sed sunt sicut contraria mediata, quia meritum dicit ordinem seu rationem, respectu debitae mercedis. Demeritum vero dicit ordinem seu rationem demeriti vel debiti, respectu poenae. Vnde vtrumque secundum suam rationem formalem importat rationem debiti seu iusti, respectu praemij vel poenae. Et quiactus bonus moraliter non meretur poenam, nec vitam aeternam, quando non est gratia informatus, ideo talis actus nec est meritorius, nec demeritorius vitae aeternae.

Ad secundum dicendum quod non omnia bona remunerabuntur vita aeterna, nec omnia mala punientur poena aeterna Et ideo non omnis actus est meritorius vitae aeternae, vel demeritorius, quamuis sit bonus vel malus moraliter, sed meretur temporalia praemia, vel poenas.

Ad tertium dicendum quod dictum Apostoli non est praeceptum necessitatis, sed est exhortatio ad profectum, ad quod quandoque licite potest praetermitti, si non fiat ex contemptu.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2