Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum idem actus possit esse bonus et malus

QUAESTIO TERTIA. Vtrum idem actus possit esse bonus & malus. Thom. 1. 2 q. 10. art. 6.

AD tertium sic proceditur. Et arguitur quod idem actus non possit esse bonus & malus, quia si hoc esset possibile, hoc esset vel simul, vel successiue. Non simul, quia bonum & malum quum opponantur priuatiue habent vim contradictionis circa proprium subiectum. Contradictoria autem non possunt simul verificari de eodem. Nec successiue, quia actus correspondent habitibus, sed idem habitus non potest esse bonus & malus etiam successiue, ergo nec actus,

IN CONTRARIVM est, quia bonitas & malicia actus non habent solum esse ex obiecto, sed etiam ex circunstantiis, nunc est ita quod contingit eundem actum numero vestiri simul & successiue bona & mala circunstantia, simul vt cum aliquis dat eleemosynam pauperi, vt alij prouocentur ad fimile quod est bonum. Et cum hoc intendit vanam gloriam, quae est mala. Successiue vero, vt cum aliquis vadit ad ecclesiam intentione orandi, deinde actu eundi non interrupto mutat intentionem in malum, ergo idem actus potest esse bonus & malus, non solum successiue, sed simul.

RESPONSIO. Bonum & malum possunt sumi dupliciter, scilicet in diuersis generibus, vel in eodem genere. Si in diuersis generibus, vt bonum in genere naturae, malum verin genere moris, vel econuerso, sic malum & bonum possum simul esse in eodem actu. Cuius ratio est, quia illa quae nullan habent inter se oppositionem, compatiuntur se in eodem, sec bonum naturae, & malum moris vel econuerso, non habene inter se aliquam oppositionem, ergo, &c. Et sic actio claudicantis ad ecclesiam est mala in genere naturae, bona vero in genere moris. Actio vero recte incedentis ad lupanar, est bona in genere naturae, mala autem in genere moris. Si vero bonum & malum sumantur in eodem genere, puta vtrumque in genere moris, de quo ad praesens loquimur, vel quaeritur an possin simul esse in eodem actu, an successiue. Si simul, constat quod non, quia opposita non compatiuntur se simul in eodem, & secundum idem, licet possint se compati in eodem secundum diuersas partes, vt in ligno, cuius est vna pars alba, alia nigra nunc est ita, quod bonum & malum in eodem genere accepta opponuntur privatiue, ergo non compatiuntur se simul in eodem actu, nisi forte secundum diuersas partes, sed actus interior partes non habet, sed consistit in indiuisibili. Actus autem exterior habet partes, sed illae non possunt simul esse, quum totus actus sit successiuus, ergo bonum & malum nullo modo possunt esse simul in eodem actu.

Si vero quaeritur, vtrum possint esse in eodem actu successiue, sic dicunt quidam quod duplex est actio, quaedam est sim plex & indiuisibilis, vt actio interior voluntatis, & haec non potest eadem esse bona & mala, nec simul quum non habeat partes diuersas, nec successiue, quum non habeat successionem Alia est actio successiua & diuisibilis, vt actio exterior, puta ire ad ecclesiam: & haec actio potest esse bona & mala, sed non secundum eandem partem, sicut ire ad ecclesiam potest ex charitate inchoari, & in vanitate terminari. Sed istud non est benidictum quantum ad primum, quia sicut se habet intellectus averum & falsum, sic se habet voluntas ad bonum & malum. Sed idem actus intellectus, licet sit simplex & indiuisibilis, potes tamen successiue esse verus & falsus, vt quum aliquis credisortem sedere, qui in veritate sedet, & in eadem actuali credulitate perseuerat sorte surgente falsum credit, ergo idem actu voluntatis simplex & indiuisibilis potest successiue esse bonus & malus. Nec valet quod dicitur quod actus non habet successionem, quia idem secundum idem potest successiue opposita recipere non per successionem sui, sed per successionem oppositorum circa ipsum, dummodo ipsum sit tale, quod contingat pluries ipsum sumere. Sicut idem corpus secundum eandem partem potes successiue esse calidum & frigidum: actus autem voluntatis quamuis sit simplex & indiuisibilis, potest tamen pluries sumi, quia non solum habet esse per instans temporis, sed potest pluribus partibus temporis coexistere. Et ideo idem actus voluntatis potest successiue esse bonus & malus, vel saltem ratio praedicta no probat oppositum. Potest etiam hoc (vt videtur) contingerede facto, sicut quum aliquis vult bona voluntate dicere missam & ipso perseuerante in eodem actu volendi, interdicitur ecclesia ipso ignorante, ignorantia quae eum non excusat, quia non adhibet diligentiam quae in talibus adhiberi debet. In isto casu illa idem actus volendi, qui prius fuit bonus, postea est malus. Secus autem esset si interdum innotesceret ei: tunc enim sicut mutaretur cognitio sic et volitio.

Ad argumentum in oppositum dicendum quod sicut iden actus potest esse successiue verus & falsus, bonus & malus, si& habitus. de habitu pertinente ad intellectum, quod possi esse verus & falsus clare dicit Philosophus 6. Ethic. quod opinione & suspitione contingit dicere verum & falsum: de habitu autem perficiente appetitum idem dicendum est, si sequatur vel correspondeat habitui intellectus, quo contingit dicere verum & falsum: vnde si sit aliquis habitus in appetitu sequens opinionem vel suspitionem, ille potest esse bonus & malus successiue, sicut opinio & suspitio possunt esse verae & falsae. Habitus autem virtuosi, qui respondent prudentiae, non possunt esse mali, quia prudentia non potest esse falsa, quum sit recta ratio rerum agibilium.

Argumentum in oppositum quantum ad partem sui non concludit, ad hoc enim quod actus sit simul bonus & malus, non sufficit quod actus informetur simul vna bona circunstantia, & alia mala, quia bonum est ex tota causa, malum vero ex particularibus defectibus. Et ideo vbi est circunstantia vna mala (licet omnes aliae sint bonae) actus est simpliciter malus, & non simul bonus & malus, ideo &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3