Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis xlj. in generali & speciali.

VVMQVE intentio, vt supra dictum est. Superius determinauit Magister in quibus & qualibus actibus consistat peccatum. Hic autem mouet quaestiones incidentes circa determinata. Et diuiditur in duas partes, secundum duas quaestiones quas mouet principaliter. Prima est de actu peccati per comparationem ad intentionem. Secunda est de actu peccati per comparationem ad voluntatem. Secunda ibi, post haec inuestigari oportet. Prima diuiditur in quatuor. Primo moue incidentem quaestionem, & tangit circa eam vnam opinionem. Secundo determinat eam. Tertio obiicit contra determinationem, & soluit. Quarto ponit aliam opinionem. Secunda ibi, quod a quibusdam non irrationabiliter. Tertia ibi, his autem obiicitur. Quarta ibi, alij vero qui per triphariam. Secunda pars principalis in qua mouet aliam quaestionem diuiditur in duas. Primo mouet in generali quaestionem, dando intelligentiam quandam necessariam. Secundo specialiter de actu exteriori voluntatis. Secunda ibi, si autem omne peccatum. Haec est sententia & diuisio lectionis in generali.

In speciali autem sic procedit. Et quaerit primo, quum fides intentionem dirigat, & ab intentione habeat actus bonitatem & malitiam, vtrum omnes actus infidelium qui fide non diriguntur, nec bona intentione, sint peccatum. Postea dicit quod quibusdam videtur quod sic: quod probat per auctoritatem Apostoli dicentis, omne quod non est ex fide peccatum est. Causa huius est, quia actus infidelium ad bonum quod est charitas Dei & proximi non refertur. Postea opponit contra istam opinionem per quasdam auctoritates, quae dicunt ab infidelibus bona opera fieri. Et respondet Magister quod opera eorum dicuntur bona, non quia bona sint, sed quia bona essent, si in fide fierent. Postea tangit aliam opinionem, quae dicit quod opera infidelium de se bona sunt & esse possunt. Sed dicuntur mala esse, inquantum ex peruersa intentione fiunt, & quod non dicuntur bona, hoc est, quia non sunt meritoria. Bonum enim multis modis dicitur. Aliquando quod licitum. Aliquando quod est vtile. Aliquando quod est remunerabile, siue remuneratione dignum. Aliquando quod est signum boni. Postea quaerit vtrum omne peccatum sit voluntarium, & dicit quod sic, quia in peccato originali, & in peccato ex ignorantia quo scilicet quis committit etiam ignoranter & breuiter in omni peccato mortali aliquo modo voluntas concurrit. Dicitur autem sola voluntas peccare quoad peccatum primi hominis, quod fuit origo aliorum. Vbi etiam videtur Magister ostendere ex dictis August. quod aliquando non videtur voluntas concurrere ad actum peccati, & tamen concurrit, quia ignorans se peccasse non vult peccare, vult tamen actum peccati facere. Vitimo dicit quod etiam peccatum intantum est voluntarium, quod etiam ipsa voluntas, id est, actus voluntatis, peccatum est, quia in potestate voluntatis est. Et in hoc terminatur, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum