Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum fides dirigat intentionem

QVALSTIO PRIMA. Vtrum fides dirigat intentionem.

IBCA distinctionem istam primo quaeritur vtrum fides dirigat intentionem. Et videtur quod d non, quia nullum opus bonum est, cui deest recta intentio, sed in non habentibus fidem sunt aliqua Abona opera, ergo & intentio recta, quod non esset si sola fides intentionem dirigeret. Minor patet, quia in infidelibus sunt aliqua bona, & quidam eorum commendantur a sanctis Hierony. & August.

In Christo etiam qui fidem non habuit, cum fuerit comprehensor fuerunt multa bona opera, ergo, &c.

IN CONTRARIVM est, quia illius solius est dirigere intentionem, cuius est finem vltimum ostendere, sed ostendere finem vltimum est solius fidei, quum cognitio naturalis ad vltimum finem non pertingat, ergo, &c.

RESPONSIO. Intentio est actus voluntatis tendentis in finem mediantibus his quae sunt ad finem, vt dictum fuit supra, distinct. 38. Hoc supposito videnda sunt duo. Primum est 4 an fides intentionem dirigat. Secundum est, an directio fidei sit necessaria ad bonitatem cuiuslibet operis.

5 QUANTVM ad primum dicendum quod fides dirigi intentionem respectu vlumi finis specialiter. Item dirigit respectu cuiuslibet finis generaliter. Primum patet, quia vbi in voluntate est habitus dirigens in aliquid per modum inclinantis, oportet quod in intellectu sit habitus dirigens in illud idem per modum ostendentis, quia voluntas non potest inclinari, nisi in aliquid sibi ostensum ab intellectu, nec firmiter inclinari, nisi firmiter fuerit ei ostensum. Istam autem firmitatem facit habitus in vtroque, scilicet in intellectu & voluntate, sed in voluntate ponitur habitus dirigens in finem vltimum per modum inclinantis (scilicet charitas) per quam diligitur deus propte se, & alia propter deum, ergo in intellectu est ponendus habitus dirigens in eundem finem per modum ostendentis: & haeest fides.

Secundum patet, quia sicut se habet habitus primorum principiorum in speculatiuis ad omnem conclusionem speculatiuam sic se habet habitus ostensiuus vltimi finis ad omnem conclusionem practicam, quia vltimus finis tenet locum primi principi in practicis. Sed habitus primorum principiorum in speculatiui dirigit, respectu omnis conclusionis speculatiuae: ergo fides, qua est habitus ostensiuus vltimi finis dirigit respectu omnis conclusionis practicae, sed conclusiones speciales practicae syllogisantu ex speciali fine: ergo fides dirigit ad speciales fines, hoc autem est, quia ratio eorum quae sunt ad finem sumitur ex fine: particulares autem fines ordinantur ad vltimum finem. Et ideo quod dirigit respectu vltimi finis, dirigit respectu omnium

DE SECVNDO principali, scilicet an directio fidei sinecessaria ad bonitatem cuiuslibet operis. Dicendum quod est quaedam bonitas meritoria vitae aeternae, quam considerat solus theologus, & est bonitas pure moralis, quam considerat Philosophus. Loquendo de prima bonitate, dicendum quod ad eam necessaria est directio intentionis per fidem, quia impossibile est velle ordinare viam ad terminum ignoratum, sed meritum ordinatur ad praemium, sicut via ad terminum, ergo impossibiliest ignorantem vitam aeternam ordinare actiones suas ad merendum eam, viatores autem quorum est mereri, non habenei cognitionem de vita aeterna, nisi per fidem, igitur &c. Propter quod Hebraeorum vndecimo dicitur, quod sine fide impossibile est placere deo. Qualis autem intentio directa in deum pe fidem sufficit ad opus meritorium? Credo quod non sufficit habitualis, quia habitibus non meremur, sed actibus: & ideo requiritur actualis, non quidem semper actu manens in toto processu, & in singulis partibus operis, sed virtute, quod fit quando opus inchoatur intentione directa in deum, & procedit in opere sic inchoato, intentione non mutata in contrarium.

Loquendo ergo de bonitate pure morali, quam considerat Philosophus, dicendum quod ad eam non est necessario directiintentionis per fidem. Cuius ratio est, quia si fides requireretu ad omne opus bonum, impossibile esset quod infidelis disponeret se ad fidem: & ita infidelitas nulli imputaretur ad culpam: consequens est falsum, ergo & antecedens. Probatio consequentiae quia nullus disponit se ad dei donum recipiendum per aliquem actum culpabilem. Sed si fides requireretur ad omnem bonum actum defectus fidei esset defectus circunstantiae debitae, qui reddit actum malum. Et ita in non habente fidem omnis actus esset malus, ergo per nullum actum posset infidelis disponer se ad credendum, quod est malum incoueniens. Restat ergo dicendum, quod directio intentionis per fidem non requiritur ac omnem bonitatem, sed solum ad meritoriam vitae aeternae, vnI. de non omnes actus infidelium sunt mali, sed multi sunt boni es genere & circunstantiis, licet nullus sit meritorius vitae eternae Ex hoc patet confirmatio eius quod supra dictum est, distinctioP. 2. ne quadragesima, scilicet quod ad bonitatem moralem non requiritur ordinatio actus in finem vltimum, etiam in habentibus gratiam & fidem, quia defectus culpabilis nullum excusat ab illo ad quod tenetur. Si ergo habens gratiam & fidem teneretur, omnes actus suos ordinare in finem vltimum, infidelitas & quodcunque peccatum quum sint defectus culpabiles non excusarent quin infidelis & peccator ad idem tenerentur, non tenetur autem infidelis, vt probatum est, ergo nec alij

AD PRIMVM argumentum dicendum quod intentirecta de vltimo fine non requiritur ad omnem bonitatem actus, sed solum ad meritoriam: ad moralem autem bonitatem, sufficit intentio recta de proximo fine, &t haec est in aliquibus actibus infidelium, licet non prima: propter quod actus eorum possunt esse boni, licet non meritorij.

De Christo autem dicendum quod fides intentionem dirigit, non ratione aenigmatis, quod non fuit in Christo, sed ratione cognitionis, quam facit de vltimo fine. Cognitio autem vltimi finis perfectius fuit in Christo, quam per fidem.

ARGVMENTVM autem in oppositum probat, quod in viatoribus sola fides dirigit ad vltimum finem, quod est necessarium ad actionem meritoriam, non au bonam moraliter.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1