Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum omne peccatum sit voluntarium
DEINDE quaeritur, vtrum omne peccatum sit voluntarium. Et videtur quod non, quia illud quod per ignorantiam vel necessitatem geritur, non ess voluntarium, quia voluntas sequitur cognitionem, & excludit necessitatem, sed quaedam peccata fiuni per ignorantiam, vt dictum fuit supra, distinctione vigesimasecunda, quaedam per necessitatem, vt dicit Augustinus libro re tractionum. Sunt, inquit, quaedam necessitate facta improbanda, ergo talia (licet peccata) sunt necessaria.
IN CONTRARIVM est quod dicit Augustinus, & est in litera, quod peccatum adeo est voluntarium, quod si non fuerit voluntarium, non erit peccatum.
RESPONSIO. Aliquid potest dici voluntarium dupliciter, vno modo, quia est in potestate voluntatis, & hoc modo oportet omne peccatum esse voluntarium, quia de his quae non sunt in potestate nostra nec laudamur, nec vituperamur. Pro peccato autem vituperamur, sicut pro actu virtutis laudamur. loquimur enim de peccato in moribus, ergo omne peccatum est in potestate nostra, nihil autem est in potestate nostra, vi loquimur nunc, nisi ratione voluntatis, quae est libera, ergo &c Alio modo potest dici aliquid voluntarium, non solum quia est in potestate voluntatis, sed quia est in voluntate subiectiue. Ei sic dicendum est quod actus ille qui primo & denominationi intrinseca competit ratio peccati, est in voluntate subiectiue, quia talis actus est ipsamet electio voluntatis. Aliis autem actibus a voluntate imperantis non competit ratio peccati, nisi secundario & denominatione extrinseca, sicut declarabitur in sequente distinctione.
AD ARGVMENTVM in oppositum dicendum quod nullum peccatum fit per ignorantiam, nisi sit talis ignorantia quae non excludat penitus voluntarium, qualis est illa quae est eorum quae homo potest & tenetur scire. Quod autem Augustinus quaedam improbanda fieri per necessitatem, vocat necessitatem ineuitabilitatem peccatorum venialium, quoad omnia simul, quodlibet enim eorum est voluntarium & euitabile, sed omnia simul non sunt euitabilia, quia dum ratio inuigilat ad reprimendum vnum motum elicitum, alius motus subito insurgit. Haec autem necessitas non tollit voluntarium respectu cuiuscunque peccati venialis in speciali, quo modo iudicandum est de actionibus bonis & malis, ideo peccatum nullum potest esse, nisi sit voluntarium. Instant autem quidam de peccato originali, quod videtur necessarium, sed de illo dictum fuit supra, distinctione trigefima.
On this page