Praeambulum
Praeambulum
VM autem voluntas mala. Superius determinauit magister de peccato secundum se. Hic determinat de peccato per comparationem ad suas differentias. Et diuiditur in partes tres. Primo ostendit ex quibus habeat integrari peccatum. Secundo prosequitur differentias peccati. Tertio determinat specialiter de quodam peccato. Secunda ibi, in omni autem peccato. Tertia ibi, in principio quadragesimae tertiae distinctionis, ibi, Est praeterea quoddam genus peccati. Duae primae partes sunt principalis lectionis. Quarum prima diuiditur in partes duas, secundum duas quaestiones quas mouet circa peccati integritatem. Secunda ibi, praeterea quaeri solet. Prima diuiditur in duas. Primo mouet dubitationem. Secundo ponit quaestionis solutionem. Secunda ibi, quidam dicunt vnum esse peccatum. Haec secunda in tres secundum tres obiectiones quibus vna opinio inuehitur contra aliam. Secunda ibi, sed adhuc. Tertia ibi, item & adhuc. Secunda principalis in qua prosequitur differentias peccatorum diuiditur in quatuor. Primo diuidit peccatum in communi. Secundo diuidit peccata capitalia. Tertio illa diuisa reducit ad vnam originem peccatorum. Quarto mouet circa haec quandam obiectionem, & soluit. Secunda ibi praeterea sciendum est. Tertia ibi, ex superbia tamen oriuntur mala. Quarta ibi, huic autem videtur obuiare. Haec est sententia & diuisio lectionis, &c.
IN SPECIALI sic procedit. Et proponit primo, vtrum voluntas mala & actus malus sint duo peccata, an vnum. Et ponit primo opinionem dicentium quod sit vnum peceatu. Postea probat quod sint duo sic opponendo, voluntas & actus sunt duo diuersa. Sed constat quod vtrumque peccatum est, ergo sunt diuersa peccata. Et respondet magister quod non sunt diuersa peccata, quia illa duo vnum conceptum peccati faciunt. Item opponit, si voluntas & actus non sunt diuersa peccata, ergo pro alinon debet plus puniri ille qui voluntate & actu peccat quam ille qui voluntate solum. Et respondet magister quod talis punitur pro pli ribus, quia ex pluribus factus est peccator non quod illa plura faciant diuersa peccata. Item tertio opponit per hoc quod in diuersimandatis prohibetur voluntas & actus, ergo sunt diuersa peccata. Et respondet quod licet sint duo mandata charitatis, vna tamen charitas praecipitur in diuersis mandatis, sicut voluntas 8 actus diuersis mandatis prohibentur quae faciunt vnum peccatum Postea quaerit vtrum transeunte actu interiori & exteriori maneat peccatum in homine. Et respondet quod peccatum non manei actu, manet tamen reatu. Et vocat reatum obligationem ad po nam aeternam & temporalem. Mortale enim ad poenam aeterni obligat, veniale autem ad temporalem. vnde ponit distinctionem peccati in mortale & veniale. Et quid vtrumque. Postea diuidi peccatum quadrupliciter. Primo enim diuidit quantum ad radices, dicens quod quaedam peccata proueniunt ex cupiditate mal inflammante, quaedam vero ex timore male humiliante quod est quando quis cupit non cupienda, vel timet non timenda. Secum do diuidit ipsum quantum ad actum quo peccata omnia com mittuntur scilicet cogitatione, ore, & opere. Tertio diuidit ipsum quantum ad obiecta dicens quod homo dicitur peccare vel in se vel in Deum vel in proximum. Quarto diuidit ipsum quantum ac nomina, quia vel est in mali perpetratione & sic dicitur peccatum vel in boni derelictione & sic dicitur delictum. Postea enumerat septem peccata mortalia, quia caetera oriuntur ex his. Et dicuntur peccata septem per septem gentes, vel populos de terra promissionis eiectos signata fuisse. Postea ait quod ex superbiomnia peccata alia oriuntur. Et ponit quatuor species superbi secundum genus quarum prima talis est cum homo bonum quod habet credit se habere ex se. Secunda cum credit habere a Deo tamen propter merita sua. Terua cum iactat se habere quod ni habet. Quarta est cum appetit singulariter habere quod non habet. Vltimo opponit contra praedicta sic. Cum enim cupiditas secundum Apostolum sit radix omnium peccatorum, ergo est radis superbiae. Et respondet quod vtrumque verum est quantum ad genera singulorum peccatorum. Nullum enim est peccatum quod non interdum ex superbia & cupiditate possit oriri, & ideo vtrumque eorum dicitur radix, illa etiam duo sic se habent ad inuicem? vnum ex altero oriri potest. Et in hoc terminatur sententia &c
On this page