Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum actus interior et exterior sint duo peccata

QVAESTIO PIIMA. Vtrum actus interior & exterior sint duo peccata. Tim. 1. 410. 4. 1.

CIRCA distinctionem istam quaeritur de tribus principaliter. Primum est de comparatione actus interioris ad exteriorem. Secundum est de radicibus pecIcandi. Tertium est de diuisione peccatorum, & conparatione eorum inter se. Circa primum quaeruntur tria. Primum est vtrum actus interior & exterior sint duo peccataSecundum est vtrum actus interior & exterior in bonis sint duo merita. Tertium est vtrum transeunte actu peccati remaneat reatus poenae. Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod actus interior & exterior sunt duo peccata non vnum tantum, quia illa sunt plura peccata quae opponuntur pluribus praeceptis, sed actus interior & exterior opponuntur pluribus praeceptis, ergo sunt plura peccata. Minor probatur quia duo peccata sunt per quorum vnum prohibetur actus exterior, videlicet furtum non facies, & per alterum interior actus, vt est illud non concupisces rem proximi tui¬

Item nihil punitur iuste nisi peccatum, sed Deus punit actum interiorem etiam si sit sine exteriore, secundum illud euangelicum qui viderit mulierem ad concupiscendam eam iam moechatus est eam in corde suo. Mundus autem punit actum exteriorem & non interiorem nisi sit cum exteriore, ergo actus interior & exterior sunt duo peccata.

IN CONTRARIVM arguitur, quia illa sunt vnum peccatum quae opponuntur vni praecepto, sed actus interior & exterior sunt huiusmodi, ergo, &c. Minor probatur, quia homicidium & periurium quantum ad actum interiorem & exteriorem vnico praecepto prohibentur & non pluribus.

Item poena respondet culpae, sed pro actu malo interiore & exteriore non imponitur nisi vna poenitentia, ergo non est ibi nisi vna culpa.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est quod principaliter quaeritur videlicet vtrum actus interior & exterior sibi coniunctus sint vnum peccatum vel plura. Secundum est supposito quod non sint plura peccata, vtrum saltem actus interior & exterior sit majus, vel intensius peccatum quam solus actus interior.

QVANTVM ad primum dicendum est quod actus interior & exterior non sunt duo peccata, sed vnum tantum. Ad cuius declarationem sciendum est quod peccatum non dicit actum directe, sed dicit defectum actus, vel actum defectuosum peccati, ita quod formalis ratio peccati est defectus, vel deformitas; propter quod statim apparet quod cum in vno actu possint simul esse plures defectus vel plures deformitates diuersae & saeparatae in tali actu sunt plura peccata, vt cum aliquis cognoscit non sua in loco sacro, quia vna deformitas est, qua cognoscit non suam ratione cuius peccat peccato luxuriae. Alia est irreuerentia sacri k ci ratione cuius peccat peccato sacrilegij, vel si quo alio nomine censeatur econtrario, si in duobus actibus possit esse vna numero deformitas, in eis poterit esse vnum peccatum numero. Videndum est ergo an hoc sit possibile. Et sciendum quod duo distincta subiecta non possunt denominari ab eodem accidente numero positiuc vel priuatiuo denominatione intrinseca, quo ad vtrumque, possunt tamen denominatione extrinseca quo ad vtrumque vel que ad alterum, voco autem denominationem intrinsecam quae est pe inhaerentiam. Extrinsecam vero quae non est per inhaerentiam, vel per aliquid quod faciat vnum suppositum, cum eo de quo dicitur. Verbi gratia, Aer denominatur calidus, & animal sanum, denominatione intrinseca, quia per aliquid sibi formaliter inhaerens. Et isto modo impossibile est plura denominari ab vno, ficut impossibile est quod in pluribus & distinctis subiectis sit vnum accidens numero, sol etiam dicitur calidus, & medicina sana deno minatione extrinseca, sol enim non dicitur calidus per calorem existentem subiectiue in ipso, sed quia potest causare calorem in alio. Et idem est de medicina respectu sanitatis, & isto modo plura etiam supposito distincta possunt denominari ab vno & eodem secundum numerum, dicitur enim aer calidus & sol calidus ab eode calore in numero qui est in aere subiectiue, & a sole effectiue Similiter animal, medicina, dieta, vrina dicuntur sana ab eadem sanitate secundum numerum quae est in animali subiectiue, quam medicina facit, dieta conseruat, vrina signat, & isto modo actus interior & exterior sunt boni vel mali moraliter eadem bonitate vel malitia secundum numerum, quae est in actu interiore subiectiue, in exteriore autem obiectiue solum & extrinsece.

Quod patet dupliciter. Primo, quia nulli actui conuenit bonitas vel malitia moralis nisi voluntario vt voluntarius est, dicente Aug. quod peccatum adeo est voluntarium quod si non fuerit voluntarium non erit peccatum. Sed actui interiori competit esse voluntarium subiectiue, vel intrinsece, velle enim in voluntate est, actui autem exteriori non competit esse voluntarium nisi obiectiue. Actus enim exterior est obiectum actus interioris volutatis, & in hoc solum est voluntarius: ergo bonitas & malitia moralis conueniunt actui interiori subiectiue. Actui autem exteriori non nisi obiectiue & extrinsece. Talia autem possunt denominari ab eodem secundum numerum vt visum est, quare &c. Confirmatur autem hoc, quia posito solo actu voluntatis habeturi vera ratio culpae, positis autem actibus exterioribus sine actu voluntatis nihil est culpabile, vt dictum fuit supra dist. 35. quod non esset si actus exterior haberet aliquid bonitatis aut malitiae in se, & subiectiue. Illa enim si esset, posset aliquo modo manere in ipso circunscripto omni actu voluntatis. Patet ergo primus articulus quaestionis, scilicet quod actus exterior nihil bonitatis vel malitiae addit super actum interiorem quo ad numerum.

Restat ergo de secundo inquirendum,s. an actus exterior addat aliquid bonitatis vel malitiae super actum interiorem non quo ad numerum, sed quo ad intensionem, ita scilicet quod actus interior cum exteriore sit majus peccatum quam sine exteriore.

Et dicendum secundum quod voluntatem interiorem esse cum opere exteriore, vel sine potest contingere dupliciter. Vno modo, quia altera est perfecta & consummata voluntas, & ideo potest in opus. Alia vero est imperfecta & non consummata, & ideo ad eam non sequitur opus, impossibile est enim quin ad voluntatem consummatam & perfectam sequatur opus, nisi desit possibilitas operandi. Alio modo potest contingere hoc quando vtraque voluntas est aeque perfecta in duobus, sed vnus habet facultate operandi, alius autem non habet, sicut in diuite est voluntas & facultas dandi eleemosinam, in paupere autem est aequalis voluntas, sed nulla facultas. Primo modo certum est quod voluntas cum opere, tam in bonis quam in malis est melior, vel peior quam voluntas sine opere, quia voluntas quanto & perfectior tanto est melior in bonis, & peior in malis. Sed in primo casu voluntas cum opere est perfectior quam voluntas sine opere, ergo &c. Dice tamen quod istam bonitatem vel malitiam non addit opus exterius super voluntatem interiorem, sed potius ad eam sequitur, voluntas enim perfecta secundum se melior est in bonis, & peio in malis, voluntate imperfecta, etiam si ad perfectam voluntatem non sequeretur operatio propter aliquid impediens. In secundo autem casu quando voluntate existente aeque perfecta vnus operatur, alius autem non, solum quia non habet possibilitatem operandi. Dicendum quod aeque bona vel mala est voluntas fine opere sicut voluntas & opus simul. Quod patet, quia tota bonitas, vel malitia moralis est subiectiue in actu interiore in opere autem exteriore est solum obiectiue, vt declaratum est in primo articulo quaestionis, voluntas autem supponitur hic & ibi aeque perfecta, ergo est hic &t ibi aequalis bonitas & malitiper se loquendo. Per accidens enim contingit voluntatem cum opere fieri meliorem, vel peiorem dupliciter, scilicet per extensionem & intensionem, per extensionem, vt cum aliquis propte impossibilitatem operandi desinit velle quod prius volebat, alius autem habens facultatem operandi perseuerat in eodem velle, velle istius melius est in bonis, & peius in malis quam velle alterius quia diuturnius. Per intentionem autem quia quidam actus sunt delectabiles qui nati sunt intendere voluntatem sicut in fornicatione Et in talibus cum voluntas sit intensior cum actu quam sine actu voluntas autem quanto est intensior tanto est melior in bonis, & peior in malis, ideo in talibus contingit voluntatem cum acti fieri meliorem vel peiorem, dico autem quod contingit, quia econtrario sunt quidam actus poenales qui nati sunt remittere voluntatem, vt sunt actus fortitudinis qui sunt circa mortem & pericula inferentia mortem, & in talibus voluntas sine actu melior est in bonis, & peior in malis quam cum actu eo quod vt plurimum intensior est ante actum quam in actu: sed si esset possibil. que voluntas esset aeque intensa ante actum & cum actu & ecor uerso aequalis bonitas esset vtrobique. Et idem dico de malitia.

Ad primum argumentum dicendum quod actus interior & exterior ipsi coniunctus non prohibentur diuersis praeceptis, sed vnico, vt est illud non occides, vel non moechaberis, quia nunquam prohibetur factum exterius, nisi quatenus procedit a voluntate interiore, sed actus interior prorumpes in exteriorem & actus interior non prorumpens in exteriorem propter aliquod impedimentum bene prohibentur diuersis praeceptis, & ideo sunt plura peccata propter pluralitatem actuum interiorum, & non propter pluralitatem actus exterioris cum interiore.

Ad secundum dicendum quod nec deus nec mundus punit iust. actum exteriorem si sit sine interiore. Sed Deus qui nouit corda bene punit interiorem actum sine exteriore, sed mundus qui corda non nouit non punit actum interiorem nisi quantum prorumpit in actum exteriorem. Et ex hoc non sequitur quod actus interior & exterior ipsi coniunctus sint duo peccata.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1