Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum actus interior et exterior in bonis sint duo merita

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum actus interior & exterior in bonis sint duo merita.

SECVNDO quaeritur, vtrum actus interior 8 exterior in bonis sint duo merita. Et arguitur quod sic, quia praemium respondet merito, sed voluntati bonae sine exteriore opere debetur prae amium essentiale, voluntati autem cum opere debetur praemium non solum essentiale, sed accidentale, sicut patet de aureola quae debetur martyribus pro opere & non pro sola voluntate, ergo aliquid meriti addit opus exterius ad meritum interioris voluntatis.

Item frustra fit per duo quod potest fieri per vnum aeque bene. Sed si aequale meritum est in actu interiore sicut in actu exteriore & interiore simul, tunc quicquid meriti est in duobus totum est in vno, habenti ergo bonam voluntatem actus exterior superfluit, quod non videtur conueniens.

IN CONTRARIVM arguitur, quia beatus Bernai dus dicit quod bona voluntas sufficit ad merirum & bona actio requiritur ad exemplum. Et Chrys. dicit super Matthaeum, quod voluntas es quae remuneratur pro bono, aut condemnatur pro malo, opera autem sunt testimonia voluntatis, ex quibus videtur quod totum meri tum consistat in actu voluntatis, & nullo modo in actu exteriori.

RESPONSIO. Dicendum quod voluntas sine actu, licet sit aeque bona vel mala moraliter sicut voluntas cum actu ( supposito quod sit aeque perfecta) tamen non est aeque meritoria, vel demeritoria. Ad quod videndum est sciendum quod ex eo solo qui aliquis est bonus in se non meretur apud alium mercedem quamcunque nisi forte laudem, virtuti enim debetur laus vt dicitur I. Eth. Sed ex hoc meretur vel demeretur aliquis apud alium, qa est ei vtilis vel nociuus. Cuius ratio est, qa reddere praemium pro merito est actus iustitiae commutatiuae, vt declaratum fuit supra dist 27. iniustitia autem commutatiua est mutua translatio, qui enim eiustitia commutatiua alteri aliquid reddit, illud reddit pro eo quod ab altero accepit, & sic fit commutatio, per illud ergo pe¬ quod aliquis non ordinatur ad alterum, ita vt aliquid eius redundet in ipsum non meretur, nec demeretur apud ipsunt, sed per hoc quod aliquis est bonus in se per voluntatem interiorem non ordinatur ad alterum, sed solum per opus exterius per quod efficitur ei vtilis, vel nociuus, & per quod aliquid sui transfert in alterum, ergo sola bona voluntas exclusa facultate operandi sufficit homini ad bonitatem, sed per eam solam non meretur apud alium aliquam mercedem, sed requiritur opus exterius. Item nec quodcunque ops sufficit, quia si homo sit debitor operis exhibendo quidem opus bene facit, & laudandus est tanquam iustus, sed non meretur vlteriorem mercedem sicut qui reddit mutuum tempore quo debet bene facit, sed nunquid meretur aliquam mercedem apud eum qui gratis ei mutuum tradidi certe non, quia nihil suum in eum transfert siue transtulit, sed quod ab eo acceperat reddit, &t sic quanti est de merito hominis ad hominem inter quos est proprie meritum, & iustum, solus actus interior non est meritorius de condigno.

Ex quo apparet quod cum homo sit quo ad Deum debitor rectitudinis seruandae in voluntate & in exteriori opere, & multo amplius quam homo possit esse debitor hominis ratione cuiuscunque accepti ab eo, quod homo non potest apud Deum aliquid mereri de condigno loquendo proprie de merito condigni quod innuitur Luc. 17. vbi dicitur, Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite serui inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus, vt sit sensus sicut & est, serui inutiles sumus, quia quantumcumque bene seruiamus Deo nihil nostrum ei damus, sed suum ipsi debitum ei reddimus, nec plene. sed adhuc potest cuilibet di cere illud ad Phylemonem teipsum mihi debes, & ideo nihil possumus apud ipsum mereri condigne, sicut dictum fuit suprâ dist. 27. sed quia Deus ex liberalitate sua bona opera tam interiora q quam exteriora remunerat, congruum est vt amplius remuneretur voluntas cum opere, quam sine. Cuius ratio est, quia sicut est in merito condigni hominis ad hominem, sic est in merito congrui hominis ad deum, sed in merito condigni hominis ad hominem, sic est quod per illud meretur quis apud alium, per quod transfert aliquid sui in ipsum quod natum est cedere in aliquam vtilitatem eius in quam transfertur, ergo proportionabiliter per illud meretur quis apud deum de condigno per quod transfert aliquid sui in deum quod natu est cedere aliquo modo in bonum diuinum. illud autem est exterius opus voluntarium & non volunta sine opere (vt clare patet in praedicatione & martyrio) in hienim homo aliquid quod est suum, licet non a se, sed a deo transfert in deum, quod etiam cedit in bonum diuinum non quo ad deum in seipso qui bonorum nostrorum non indiget, sed secundum illam interpretationem, qua dicitur quod defensio causae alicuius cedit in bonum illius cuius est causa, sic enim fides Christi defenditur per praedicationem verbo, & per martyrium facto quod non fieret sola voluntate, erga per voluntatem cum opere meretur quiapud deum (saltem de congruo) quod non meretur sola voluntate bona autem voluntas remuneratur a deo praemio essentiali, quod cum sit excellentissimum, & sola bona voluntas vnius parum obliget alterum, patet quod hic est multum de liberalitate ex parte dei minimum autem de merito etiam congrui ex parte hominis: opus autem exterius quod natum est magis obligare alterum remuneratur praemio accidnetali quod est minus essentiali; propter q hic est minus de liberalitate ex parte dei quam in collatione pri mij essentialis, & plus de merito congrui ex parte hominis. Et rationabile est quod praemium accidentale plus possit cadere sub merito quam essentiale, quod oculus non vidit, nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, quia quanto aliquid est excellentius tanto difficilius est mereri ipsum, patet ergo quod voluntas sine actu licet sit aeque nota vel bona sicut cum actu, tamen non essaeque meritoria. Et proportionabiliter idem intelligendum est in malis. Per hoc patet ad quaestionem, quia in bonis actus interior & exterior sibi coniunctus non sunt duo merita, sed vnum tantum quod consistit in actu interiori, sicut in causa, & in exteriori formaliter, sicut econtrario bonitas moralis consistit in actu interiori formaliter, & in exteriori obiectiue, vt declaratum fuit in praecedente quaestione, meritum enim addit super bonitatem actus debitum seu vim obligandi alterum ad reddendum praemium pro merito quod fit per actum exteriorem & non per interiorem nisi causaliter, patet etiam qued homo non potest apud deum sic mereri de condigno proprie sicut meretur vnus homo apud alium: & maxime remuneratio qua remuneratur a deo sola bona voluntas hominis sine actu exteriori est sic de congruo ex gratuita dei ordinatione quod minimum videtur habere de merito condigni, & in merito quod est hominis ad hominem per solum actuum interiorem nullus meretur aliquid de condigno.

Ad primum argumentum dicendum quod actus interior & exterior sibi coniunctus remunerantur vnica remuneratione, sicut sunt vnum meritum quod consistit causaliter, & radicaliter in actu interiori & formaliter in actu exteriori. Actus autem interior sine exteriori remuneratur, a deo magis ex suo beneplacito quam ex aliquo merito de condigno.

Secundum argumentum bene probat quod in solo actu interiori non consistit totum meritum, aliâs superflueret actus exterior, imo totum meritum formaliter consistit in actu exteriori licet dependeat radicaliter & causaliter ab actu interiori cum autem solus actus interior remuneratur a Deo magis est ex benignitate quam ex merito actus. Quod autem dicit beatus Bernardus quod bona voluntas sufficit ad meritum, intelligendum est de merito praemij essentialis, & de benignitate Dei magis quam ex condigno interioris actus, bona autem actio requintur non solum ad exemplum, sed etiam ad meritum accidentale. Quod autem dicit Crisostom. quod sola bona voluntas &c. pro tanto dicit, quia ipsa est radix & causa merendi respectu cuiuscunque operis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2