Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum transeunte actu peccati remaneat reatus poenae

QVARITIO TIITIA. Vtrum transeunte actu peccati remaneat reatus poenae.

TERTIO quaeritur vtrum transeunte actu peccati remaneat reatus poenae. Et videtur quod non quia remota causa remouetur effectus, sed actus peccati est causa reatus, ergo transeunte actu Ii non remanet reatus. Si dicatur quod reatus cau satur a peccato vel ab actu peccati vt praeteritus est, contra actus postquam praeteriit non potest non esse praeteritus, si ergo reatus causaretur actu vt praeteritus, non posset non manere reatus quod falsum est.

IN CONTRARIVM est, quia sicut se habet actus virtutis ad praemium, sic actus peccati ad poenam, sed transeunte actu virtutis remanet meritum gloriae, ergo transeunte actu peccati remanet reatus poenae.

RESPONSIO. Peccatum transire potest intelligi dupliciter. Vno modo per solam actus cessationem. Alio modo per peccati dimissionem. Primo modo transeunte actu peccati per solam cessationem remanet reatus. Cuius ratio est, quia defectus iustitiae inter duas personas semper causat debitum in altera vt de ipsa vel per ipsam suppleatur, ficut apparet in com mutationibus voluntariis, qui enim emit, & praecium non reddidit debitor est quousque reddiderit. Et idem est in voluntariis, qui enim per vim rem alterius accepit debitor est eius, & tenetur de re ablata & iniuria, quia duplex defectus iustitiae est ex parte raptoris. Et vniuersaliter ex defectu iustitiae consurgi obligatio vt suppleatur per eum, vel de eo qui iustitiam non com pleuit aut laesit, sed omnis peccans laedit iustitiam inter se & Deum, & inquantum transgreditur legem Dei cui ex iustitia tenetur obedire, ergo debitor est eius per quod iustitia inteipsum & Deum reintegretur, hoc autem est poena, ergo peccatur transeunte actu peccati remanet debitor poenae. Et in hoc consistit reatus, quod autem per poenam reintegretur iustitia apparet, cum enim iustitia inaequalitate consistat iustum est vi peccator qui voluntati suae plus indulsit quam debuit contra mar datum Dei agendo, patiatur contra illud quod vellet spontaneus vel inuitus, quia sic redit aequalitas per hoc quod aliquid aufertur ei qui nimis habuit, & aliquid additur ei, qui minus habuit.

Alio modo dicitur peccatum transire non solum per actus cessationem, sed per peccati remissionem, & sic dico quod si peccatum est totaliter remissum, nullus reatus omnino remanet. Cuiuratio est clara ex his quae dicta sunt supra dist. 23. articul. 1. vbi probatum fuit quod peccatum remitti non est aliud quam ipsum non imputari ad poenam, cui ergo peccatum est totaliter remissum illi peccatum non imputatur ad debitum cuiuscunque poenae sed reatus non est aliud quam debitum poenae, ergo cui peccatum est totaliter remissum in eo non remanet aliquis reatus. Verum est quod quandoque peccatum remittitur quo ad debitum poena aeternae, & fit commutatio in poenam temporalem, sed tunc peccatum non est totaliter remissum, quia adhuc imputatur ad poenam aliquam & remanet aliquis reatus, dicitur tamen simpliciter remissum licet non totaliter, quia omnis poena temporalis est poena secundum quid per comparationem ad aeternam.

AD ARGVMENTVM in oppositum dicendum q peccatum est causa reatus non ratione actus dum fit, nec ratione eiusdem inquantum praeteriit, sed quia inducit defectum iustitiae quo manente remanet reatus, & quo sublato per reintegrationem iustitiae aufertur reatus.

AD ARGVMENTVM in oppositum licet verum concludat, assumit tamen pro simili quod non est omnino simile, scilicet quod per actum virtutis sit in nobis debita gloria ex iustitia sicut pro peccato debetur nobis poena, quod non est verum nos enim ex iustitia tenemur Deo obedire & contra eam possumus facere, propter quod nos iuste patimur poenam, sed Deu¬ nobis non obligatur ex aliqua iustitia quantumcunque bene faciamus. Et ideo si quid reddit nobis, gratia est & non debitum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3