Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum radices peccatorum bene assignentur in litera a magistro

QVAESTIO QVARTA. Vtrum radices peccatorum bene assignentur in litera a magistro. Thom. 1. 2. 4. 8.

SECVNDO principaliter quaeritur, vtrum radices peccandi bene assignentur in litera. Et videtur qui non, quia illud ex quo aliquid nascitur potest dici radix eius, sed timor nascitur ex amore, Pergo amor est radix timoris, non ergo timor distincta radix peccandi contra amorem.

Ad idem est quod dicit Aug. 14. de ciui. Dei, quod sicut amor Dei facit ciuitatem Dei, sic nimius amor sui facit ciutatem Babylonis, ergo solus amor male inflammas est radix omnium peccatorum.

Item ad Thi. vlt. dicitur quod radix omnium malorum est cupiditas, & idem dicitur Ecclesi. 10. de superbia, quod initium omnis peccati est superbia, & sic videtur esse circulatio, quia superbia erit ex cupiditate & econtrario.

Item multa peccata fiunt quae non habent originem ex praedictis sicut illa quae fiunt per ignorantiam, ergo insufficienter enumeraatur radices peccatorum.

IN CONTRARIVM est magister in litera.

RESPONSIO. Radix inuenitur proprie in plantis, transumptiue autem in peccatis, propter aliquam similitudinem hic & ibi repertam. Radix enim in plantis proprie dicta est illud ex quo planta consurgit, fomentum habet, & conualescit, similiter in peccatis illud ex quo peccatum germinat, vel consurgit, fomen tum habet, & conualescit dicitur radix peccati, peccatum autem consurgit vel oritur quandoque quidem ex alio peccato, vt dictum fuit supra dist. 36. Quandoque autem ex aliquo quod non est peccatum, sed est pronitas ad peccandum quae potest esse, vel innata, sicut ex corruptione peccati originalis inest nobis pronitas ad mala, vel potest esse acquisita, sicut ex habitu vicioso causato ex actibus inest nobis pronitas ad operandum secundum illum habitum, sed quia habitus causatur ex actu, ideo origo peccati ex inclinatione habitus reducitur ad originem peccati ex peccato propter quod dimittatur & solum dicatur de aliis duobus. Et primo cum peccatum oritur ex aliquo quod non est peccatum, sed pronitas ad peccandum non quaecunque, sed innata ex corruptione naturae per peccatu originale.

De quo dicitur sic communiter quod radices peccandi sunt cupidiras & superbia, nisi quod distinguitur de vtroque, vtrumque enim potest accipi tripliciter. Vno enim modo dicitur cupiditas ino dinatus appetitus diuitiarum, & superbia inordinatus appetitus proprie excellentiae, & sic quolibet eorum est speciale pec. catum. Secundo modo dicitur cupiditas inordinatus appetitu: cuiuscunque boni commutabilis, & similiter superbia dicitur contemptus legis quo ad hunc effectum qui est non obedire legi: & hoc modo cupiditas & superbia sunt aliquid comune ad omne peccatum, nam in omni peccato est inordinata conuersio ad bonum commutabile, & ideo cupiditas est deuiatio a lege diuina, & ideo superbia. Tertio modo dicitur cupiditas quaedam pronitas naturae corruptae ad bona corporalia inordinate appetenda, & similiter dicitur pronitas ad contemptum legis Dei, & hoc modo cupiditas dicitur radix omnium peccatorum, quia ex inordinata inclinatione vel pronitate ad bona commutabilia omne peccatum procedit. Superbia vero dicitur initium peccatorum & non radix, quia se tenet ex parte auersionis a Deo cuius legi homo subdit recusat, ideo initium dici potest, sed non radix, quia radicis est influere positiue, ex parte autem auersionis nullus est influxus ex qua parte attenditur superbia isto tertio modo accepta. Haec autem licet sint vera, tamen non sunt secundum intentionem Apostoli dicentis ad Thimo. quod radix omnium malorum est cupiditas, nec secundum intentionem sapientis in Ecclesiastico quod initium omnis peccati est superbia. Apostolus autem manifeste loquitur de cupiditate secundum quod est appetitus inordinatus diuitiarum. Quod patet ex his quae praemittit, qui ( inquit) volunt diuites fieri incidunt in laqueum & in tentationem diaboli. Similiter sapiens qui di. Eccle. 10. quod initium omnis peccati est superbia, manifeste loquitur de superbia prout est inordinatus appetitus propriae excellentiae, vt patet per illud quod subdit, sedes ducum superborum destruxit Deus, & quaedam fimilia. Et de hac materia loquitur per magnam partem capituli

Et ideo superbia & cupiditas quae sunt specialia peccata sunt etiam radices aliorum peccatorum, vel initia eorum secundum intentionem scripturae in locis praedictis, quod autem dictum est de cupiditate & superbia prout sunt pronitates naturae corruptae & inordinatae ad concupiscendum, ad corruptibilia, & ad contemptum legis diuinae adinuentio aliquorum fuit, quae quamuis sit vera, non est tamen secundum mentem scripturae sicut dictum est, & ideo alij dicunt quod cupiditas & superbia prout specialia peccata sunt radices & initia aliorum peccatorum, quod declarant sic. In actibus voluntariis cuiusmodi sunt peccata duplex ordo inuenitur. scilicet intentionis & executionis, in ordine intentionis, finis habet rationem principij ex quo totus processus diriuatur, sed in ordine executionis illud habet rationem principij quod praebet facultatem perueniendi ad omne intentum. In ordine ergo intentionis superbia est initium, vel radix omnium vitiorum, sed in ordine executionis principium & radix est cupiditas, quod probatur primo de superbia sic, ex illo oriuntur omnia vitia quantum ad ordinem intentionis quod est finis propter quem appetuntur omnia quae inordinate appetuntur, sed superbia est huiusmodi finis enim omnibus commutabilibus bonis appetendis est vt homo eis vtatur propter se, vnde & nos sumus quodammodo finis omnium quae veniunt in vsum nostrum. Propter quod si amor hominis ad seipsum est inordinatus ex ipso orietur omnis inordinatus appetitus bonorum commutabilium. Superbia autem es inordinatus amor propriae excellentiae ad quam obtinendam omne bonum commutabile potest aliquid cooperari, ergo ex super. bia nata possunt oriri vitia omnia. Et idem est de inordinato amo re sui, ad idem enim pertinet vtrumque. Timor autem male humi lians licet possit dici proxima radix aliquorum peccatorum tamen non potest esse prima, semper enim oritur ex amore sicut arguebatur, ex eo enim quod aliquid male diligitur omnia impedientia male timentur. Quod autem in ordine executionis cupiditas sit radix, patet sic, illud quod praebet facultatem adimplendi omne malum desiderium, est radix & origo omnium peccatorum, sed diuitiae quarum appetitus est cupiditas sunt huiusmodi eo quod ad habenda quaecunque bona commutabilia potest homo iuuar pecunia, secundum quod dicitur Ecclesi. 10. pecuniae obediunm omnia, ergo cupiditas diuitiarum est radix omnium peccatorum

Haec autem omnia licet sint subtiliter dicta & probabiliter tamen non videntur sufficienter dicta: quod patet primo de superbia, quamuis enim inordinatus amor sui sit vel esse possit principium inordinate appetendi omnia commutabilia, & ob hoc secundum Aug. amor male inflammans possit esse principium aliorum peccatorum, tamen non potest hoc dici de superbia, quia ad plura se extendit inordinatus amor sui quam se extendat superbia quae est inordinatus amor sui quo ad excellentiam propriae personae, ex hoc enim quod aliquis inordinate diligit se, sequitur vel natum est sequi quod inordinate appetat vel fugiat omnia quae existimat sibi bona vel nociua, & haec sunt vel esse possunt oisimpliciter, & ideo omne peccatum potest ex hoc oriri, sed ex inordinato appetitu propriae excellentiae in quo consistit formali ter superbia non est natum sequi, nisi quod inordinate appetantur, vel fugiantur illa quae promouent, vel impediunt proprian excellentiam. Haec autem non sunt omnia quae male appetuntu vel fugiuntur. Delectationes enim turpes quae male appetuntur per intemperantiam non promouent excellentiam, nec existimantur etiam a superbis eam promouere, poenae etiam & tristitia quae turpiter fugiuntur per timiditatem non impediunt, nec existimantur impedire propriam excellentiam, propter quod huiusmodi peccata quae consistunt in appetitu delectationis turpium, & ir fuga tristium in rebus bellicis non videntur oriri ex superbia qua est appetitus propriae excellentiae, quamuis ordinentur siue oriam tur ex inordinato amore sui. vnde in argumento est fallacia consequentis. Similiter quod dicitur de diuitiis quarum inordinatur appetitus est cupiditas & quod ipsae praebent facultatem adimpler di omne malum desiderium, concedatur, sed ex hoc non sequitur quod cupiditas sit radix vel origo omnium peccatorum, sed potius oppositum, quia diuitiae non praebent facultatem adimplend mala desideria, nisi per sui distributionem: cupiditas autem nor est appetitus eorum ad distribuendum eas, sed ad congregandum & retinendum, & ideo cupiditas diuitiarum magis impedit assecutionem malorum desideriorum quae per distributionem pecuniarum possent impleri quam ad hoc inclinet, vel promoueat

Et ideo dicendum est aliter: videlicet quod radix prima peccatorum est inordinatus amor sui: quem Aug. vocat amorem mali inflammantem. Vnde ipse dicit alibi, quod non sunt boni vel mali mores, nisi boni vel mali amores. Secudaria autem radix respecti aliquorum peccatorum est timor qui nascitur ex inordinato amo re sui, & haec sunt satis prius declarata. De superbia autem qua est inordinatus amor propriae excellentiae, de qua scriptum est? ipsa est initium omnis peccati, forte intelligendum est de ordine temporis, quia primum peccatum angeli & hominis fuit superbia, vt patuit supra, quum ageretur de eorum peccato, & non de ordine causalitatis saltem vniuersalis. Item vera litera est, initium peccati est omnis superbia, & non initium omnis peccati est superbia, qa ex omni superbia nata sunt sequi aliqua peccata: superbus enim necesse habet alij inuidere, vt dicit beatus Aug. & sic est de quibusdam aliis peccatis quae oriuntur ex ea, & ideo subditur in textu, qui tenet eam adimplebitur maledictis, sed ex ea non sunt nata oriri omnia peccata, vt probatum est prius

De cupiditate autem quae est amor inordinatus pecuniarum potest dici quod est radix omnium malorum, non quia pecuniae praebeant facultatem adimplendi omne desiderium malum (vt alij dicunt) sed quia ardentior amator pecuniarum animam suam venalem habet, vt dicitur Eccle. 10. Et ideo omni offerenti pecuniam obediret ad omne malum committendum & omne bonum fugiendum. Si enim pecuniae obediunt omnia, multo magis cupidus. Veruntamen non est prima radix, quia & ipsa oritur ex inordinato amore sui.

Et per hoc patet responsio ad argumenta praeter quam ad quartum, ad quod dicendum est quod peccata non oriuntur es errore vel ignorantia, nisi sicut a causa remouente prohibens. tunc enim dicitur peccare quis per errorem vel per ignorantiar quando si sciret peccatum, vel aliquid tale non faceret, erro ergo vel ignorantia causat culpam solum, quia tollit scientian quae prohiberet culpam fieri, causa autem remouens prohibens (cum non sit causa per se, sed per accidens) non dicitur proprie causa, nec proprie cadit sub arte, propter quod ignorantia, vel error non dicitur proprie radix vel initium peccati.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4