Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum vitia capitalia bene distinguantur per septem quae sunt superbia, auaritia, etc

QUAESTIO QUINTA. Vtrum vitia capitalia bene distinguantur per septem quae sunt superbia, auaritia, &c.

TERTIO principaliter quaeritur, de diuisioni peccatorum, & comparatione eorum. Et primi quaeritur, vtrum vitia capitalia conuenienter distinguantur per illa septem, quae sunt superbia auaritia, luxuria, &c. Et videtur quod non, quiita videtur se habere caput ad animalia sicut radix ad plantas vt in secundo de anima dicitur, nam radices sunt ori similes, igitur cum in peccatis caput & radix dicantur transumptiue, S per similitudinem, illa sola peccata debent dici capitalia qua dicuntur radices aliorum, sed illa septem quae enumerantur i litera non dicuntur radices peccatorum, vt patet ex praecedenti quaestione, ergo non debent dici capitalia

Secundo vitia capitalia dicuntur quia poena capitis puniuntur, sed multa inter illa sunt quae non puniuntur poena capitis imo singula ex ipsis possunt esse venialia vel mortalia, quaedam autem alia sunt quae praedicta poena puniuntur, vt homicidium, & huiusmodi quae non continentur in illis septem, erg male enumerantur.

IN CONTRARIVM est magister in litera. Et Gregor. 31. moralium vbi praedicta vitia enumerans vocat ea capi talia.

RESPONSIO. Sicut nomem radicis non dicitur in peccatis proprie, sed transumptiue, sic & nomem capitis, caput enin in homine est membrum sub quo caetera ordinantur & continentur, & in peccatis illud dicitur capitale quod multa continet, sub quo multa peccata ordinantur. Peccatum autem dicitur aliucontinere dupliciter. Vno modo secundum rationem originis vnumquodque enim dicitur aliquo modo contineri sub principi suo originali, & peccatum quod sic continet aliud, dicitur radi eius, vt patet ex praecedenti quaestione. Alio modo dicitur vnpeccatum continere aliud secundum rationem vniuersalitatis, sicut genus continet sub se suas species, & peccatum quod sic alicontinet dicitur capitale, ita quod diuisio peccati generaliter sumpi per vitia capitalia est quasi diuisio generis generalissimi in e quae immediate sub ipso continentur, & alia sub se continent propter quod capitalia dicuntur, & talia sunt illa septem quod potest videri sic, omne peccatum consistit in deordinato appetitu boni apparentis, vel in deordinata fuga mali apparentis, apparen autem bonum vel apparet honestum quod appetit superbia, ve vtile quod appetit auaritia, vel delectabile quod appetit carna lis concupiscentia. Et haec sunt tria vitia capitalia quae enumera beatus Ioan. in prim. ca. 2. cap. dicens omne quod est in mundo concupiscentia carnis est, vel concupi scentia oculorum, & superbi vitae, omne enim peccatum quod consistit in deordinato appetiti boni apparentis continetur sub aliquo istorum trium. carnalis autem concupiscentia quae respicit apparens delectabile diuiditur secundum diuisionem sui obiecti, nam quoddam est delectabil tactui quod inordinate appetit luxuria, & est aliud delectabili gustui quod inordinate appetit gula, in actu enim & gustu maior est delectatio quam in aliis sensibus, & circa horum obiect: magis contingit peccare. & sic habemus quatuor vitia capitalia quae consistunt in deordinato appetitu boni apparentis.

Malum autem apparens quod inordinate fugit appetitus, quo¬ tamen secundum veritatem est bonum duplex est, vel in ipso & hoc fugit accidia per quam homo renuit laborare vel aliquid triste sustinere propter acquisitionem boni virtutis, vel in altero, & illud vel est bonum naturae quod refugit ira per quam homo consurgit in alterum quem existimat sibi nociuum, vel est bonum superadditum quod refugit inuidia quae est tristitis de bono alterius quae existimatur esse in diminutionem boni proprij, & ita in vniuerso sunt septem vitia capitalia sub quiibus fere omnia vitia continentur.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod peccatum ex alia proprietate dicitur radix, & ex alia dicitur caput Radix enim dicitur ex proprietate originis quae non contieniLomnibus, sed caput dicitur ex hoc quod plura sub se continet per modum vniuersalis quod competithis quae dicta sunt.

Ad secundum dicendum quod peccatum non dicitur capitale, quia puniatur poena capitis, sed propter causam quae dicta est, abuliue etiam dicuntur septem peccata mortalia cum secundum singula eorum contingat peccare venialiter, & quandoque mortaliter sicut arguebatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5