Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum peccatum conuenienter distinguatur per veniale et mortale
QVARSTIO. 21XTA. Vtrum peccatum conuenienter distinguatur per veniale & mortale. Thom. . . 4. 8. .1.
QVARTO quaeritur, vtrum peccatum conuenienter distinguatur per veniale & mortale. E videtur quod non, quia peccatum est dictum vel factum, vel concupitum contra legem Dei vt dicit Aug. 23. contra Faustum. Sed omne quod est contra legem Dei est peccatum mortale, ergo omne pecca tum est mortale, & nullum veniale.
Secundo quicquid tollit virtutem est peccatum mortale (vi videtur) sed omne peccatum tollit virtutem, declinat enima medio vir: utis per excessum, vel defectum, ergo omne pecca tum est mortale, & non veniale.
Tertio quicunque amore inhaeret alicui rei vel inhaeret evel sicut fruens, vel sicut vtens, vt patet per Augustinum in pr mo de doctrina Christiana, sed nullus peccans inhaeret bono commutabili quasi vtens. Non enim refert ipsum ad bonum quod nos beatos facit quod proprie est vti (vt Augu. dicit ibidem) ergo quicunque peccat, fruitur bono commutabili, sed frui rebus vtendis est humana peruersitas, vt August. dicit in lib. 83. quaestionum cum ergo peruersitas peccatum mortalnominet, videtur quod quicunque peccat, mortaliter peccer.
RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est qualis sit diuisio peccati per mortale & veniale. Secundum est quid sit peccatum mortale, & quid veniale.
QUANTVM ad primum sciendum quod duplex est modus diuidendi aliquod commune in ea quae sub ipso sunt, sicu est duplex communitas. Est tamen quoddam commune vniuocum ac ea de quibus dicitur, & in quae diuiditur sicut animal, & quodlibet genus diuiditur in suas species, & species in indiuidua aliud est commune analogicum quod non vniuoce dicitur de hiquae sub ipso sunt, sed de vno dicitur simpliciter & secundum perfectam rationem, de alio autem imperfecte & secundum quid, sicut ens de substantia & accidente, de ente in actu & de ente ir potentia. modo dicunt quidam quod diuisio peccati per veniale S mortale non sit primo modo, sed secundo quia ratio peccati perfecte & simpliciter inuenitur in peccato mortali. In venial vero non, nisi secundum quid, & imperfecte, quia minimum quod potest esse de ratione peccati inuenitur in veniali, sicut minimum quod potest esse de natura entis inuenitur in accidente, ve in ente in potentia. Et hoc ipsum nomen ostendit, quia venia non debetur peccato, nisi secundum quandam imperfectionem peccati.
Istud autem nullam haberet calumniam si omne peccatum veniale consisteret in subitis motibus qui praeueniunt deliberationem etiam circa materiam peccati mortalis, sicut est subita conplacentia mulieris occurrentis, quia omnes tales motus habent rationem peccati secundum quid & imperfecte. Cuius ratio est quia illud est peccatum solum secundum quid, quod est in potestate nostra solum secundum quid, sed motus praeuenientes deliberationem, non sunt in potestate nostra simpliciter, sed solum secundum quid, nihil enim est perfecte, & simpliciter in potestate nostra, nisi illud quod sequitur deliberationem per quam habemus plenum dominium actuum nostrorum, ergo &c. Sed quia peccatum veniale inuenitur non solum in subiectis motibus, sed etiam in actu deliberato cadente super indebita materiam siue in debitam, sicut cum aliquis sciens & deliberans profert mendacium iocosum, ideo in talibus non videtur verum quod dictum est, scilicet quod peccatum diuidatur in mortale & venia le per modum analogi dicti de vno simpliciter, & perfecte, & de alio secundum quid, quod patet primo, quia actus voluntarius simpliciter cadens supra materiam simpliciter indebitam est peccatum simpliciter, sed multa venialia sunt huiusmodi vi patet in exemplo adducto & consimilibus, ergo &c.
Secundo quia in omnibus quae analogice dicuntur secundum prius & posterius, perfectum & imperfectu, simpliciter & secundum quid ratio nominis nulli competit nisi per attributionem ad vnum quod per prius & simpliciter dicitur tale. (Verbi gratia in ente respectu substantiae & accidentis, entis in actu & entis in potentia) sed peccatum veniale non dicitur peccatum per attributionem ad peccatum mortale, quia si non esset aliquod peccatum mortale nihilominus esset dare peccatu veniale, quod non contingit in his quae analogice dicuntur, quia si non esset substantia accidens non esset, & si non esset sanitas animalis nihil di ceretur sanum, ergo ratio peccati non conuenit analogice peccato mortali & veniali, nisi solum accipiendo veniale quod consistit in subiecto motu circa materiam peccati mortalis, tale enim dicitur peccatum solum secundum quid & in habitudine ad actum deliber atum circa eandem materiam quae est peccatum mortale
Tertio quia si vnum oppositorum dicitur multipliciter & reliquum, sed actus virtuosus & peccatum opponuntur, ergo si in per catis est multiplicitas analogice in participando rationem peccati, in actibus virtuosis erit similis multiplicitas in participando rationem virtutis, quod non dicimus comparando actu interiorem interiori, & exteriorem exteriori, licet hoc dictum fuerit sicut in praecedente distinctione, comparando actus aliarum potentiarum actu voluntatis, quo etiam modo posuimus analogiam in peccatis, sed talis analogia non est inter veniale & mortale imo inuenitur tam in mortali quam in veniali comparando actum interiorem exteriori. patet ergo quod diuisio peccati per mortale & veniale non est diuisio analogi, sed est diuisio vniuoci, quia ratio peccati simpliciter & vniuoce saluatur in vtroque licet vnum sit grauius altero grauitate alterius rationis specialis, nam & species sub genere naturam generis simpliciter participant, vna tamen non est perfectior altera perfectione differente specifice, & sic patet primum.
CIRCA SECVNDVM notandum est quod peccatum veniale dicitur illud de quo de facili venia habetur, quod contingit tripliciter, vno modo quia causa peccati quandam rationem veniae habet sicut cum peccatur per ignorantiam, vel per infirmitatem ex vehementia passionis. Secundo modo ex euentu, quia scilicet per aliquid peccato superueniens efficitur poena eius cito solubilis sicut contritio & confessio superueniens peccato facit poenam eius cito solubilem, quia commutat aeternam in temporalem, veniale autem acceptum his duobus modis non distinguitur contra mortale, quia mortale potest per ignorantiam fieri. Et sic est veniale ex causa quantum ad primum, & iterum illud quod est mortale fit veniale per contritionem, & confessionem, & sic dicitur veniale ex euentu quantum ad secundum. Tertio modo dicitur veniale ex genere actus, vocando genus actus rationem quan sortitur act? ex materia, vel obiecto, & sic veniale distinguitur contra mortale iuxta distinctionem materiae in qua peccatur.
Hoc modo peccatum est quaedam infirmitas animae, & ideo sicut in morbis morbus ille dicitur mortalis qui infallibilite inducit priuationem principij vitae corporalis, sic in peccatis illud dicitur mortale quod inducit priuationem principij vitae spi ritualis, veniale dicitur illud quod talem priuationem non inducit, principium autem quo viuimus spiritualiter est charitas per quam homo bene ordinatur ad Deum & ad proximum & ideo illud est peccatum mortale ex genere suo quod repugnat dilectioni Dei vt blasphemia, periurium & huiusmodi, vel dilectioni proximi sicut homicidium, adulterium & similia. Haec enim & similia peruertunt debitum ordinem subiectionis ad Deum & foedus humanae societatis ad proximum ppter quod ex genere suo sunt peccata mortalia. Cum etiam homo teneatur diligere plus seipsum quam proximum, sicut illa quae sunt in iniuriam proximi sunt contra charitatem & peccata mortalia sic ea quae homo committit contra seipsum, & contra naturam proprij subiecti sicut occi dere seipsum, vel peccare contra naturam, sunt contra charitatem & peccata mortalia, quando vero voluntas peccantis fertur in illud quod in se quide continet quandam inordinationem, non tamen contrariatur dilectioni Dei, aut proximi, nec tollit ordinem debitae subiectionis ad Deum, nec foedus humanae societatis ad proximum, sicut verbum ociosum, risus superfluus, & similia, talia dicuntur venialia ex genere, & hoc fuit secundum
AD PRIMVM argumentum dicendum quod omne peccatum est contra legem Dei naturalem vel inspirata, vel ab ei: deriuatam, nec tamen omne peccatu est mortale, quia in qualibet lege sunt aliqua praecepta & prohibitiones de his quae necessaria sunt ad custodiam ciuitatis, & sine quibus dissiparetu riuilitas, & faceie contra haec est peccatum mortale. Alia veri sunt quae inducuntur a lege, non tanquam necessaria simpliciter quasi sine eis non staret bonum ciuilitatis, sed tanquam facientiad perfectionem & decorum ciuilitatis, & quorum opposita habent aliquam inordinationem, sed non subuertentem ciuilitatem & facere contra talia non est peccatum mortale in aliqua lege Quod autem dicunt quidam quod dictum Aug. solum intelligitur de peccato mortali quod est simpliciter peccatum. Non video quia mentiri iocose est directe contra dictamen legis naturalis, & non solum praeter, & idem est de omnibus quae ex genere suc sunt peccata venialia. Propter quod tenenda est prior solutio.
Ad secundum dicendum, quod non omne quod tollit virtutem quamcunque vel contrariatur actui virtutis moralis est peccatum mortale, quia sicut sunt multae virtutes morales quae non sunt de necessitate salutis vt eutrapelia, mansuetudo & quaedam aliae, sed sunt de decentia & honestate, sic actus opposit. non sunt peccata mortalia, sed venialia.
On this page