Quaestio 7
Quaestio 7
Utrum peccatum veniale et mortale distinguantur per poenas eis debitas
QUAESTIO SEPTIMA. Vtrum peccatum veniale & mortale distinguantur per poenas eis debitas. Thom. 12. q. 88. ar. 2.
QVINTO quaeritur, vtrum peccatum mortale & veniale differant per poenas eis debitas, videlicet quod peccato mortali debeatur poena aeterna, & veniali poena temporalis. Et arguitur quod non, Q quia inter omnia peccata peccatum originale habet minimum de ratione peccati, sed originali debetur poena aeterna, ergo multo fortius omni peccato.
Secundo poena mensuratur secundum quantitatem offensae, sed omni peccato est offensa infinita, ergo omni peccato debetur poena infinita. Maior patet: minor probatur, quia offens: mensuratur secundum dignitatem eius qui offenditur, sed per omne peccatum Deus qui est infinitae dignitatis offenditur, quod patetur ex eo quod ipse punit omne peccatum, punitio autem effectus est offensam manifestans, ergo in omni peccato est offensa infinita, & ei debetur poena infinita, & ita peccatum mortale & veniale non distinguuntur ratione poenae.
IN CONTRARIVM est Magister in litera, qui dicit quod mortale obligat poenae aeternae, veniale vero poenae temporali.
RESPONSIO. Quanta poena debeatur vtrique peccato mortali, scilicet, & veniali, sciendum est quod licet ex culpi oriatur reatus poenae, vt reparetur iustitia per poenam quae laesa fuerat per culpam, tamen commensuratio poenae ad culpam non attenditur quantum ad durationem in aliquo iudicio diuino ve humano, non enim quia homicidium vel adulterium in momento committuntur propter hoc momentanea poena puniuntur sed quandoque quidem perpetuo carcere, vel exilio: quandoque etiam morte in qua non consideratur occisionis mora, sed potius quod in perpetuum auferatur a societate viuentium. Item nec proportionatur poena culpae quo ad acerbitatem sic, vt solum ita intense affligatur quis in poena quam intense delectatus fuit in culpa, constat enim quod multo plus affligitur quis cum occiditur propter crimen homicidij commissi quam possit delectari committendo homicidium, nec illud est contra illud quod dicit Apoc. 18. quamtum glorificauit se & in delitiis fuit, tantum date ei tormentum & luctum, quia non est sensus quod debeat aequari tristitia vel dolor poenae delectationi culpae, sed est sensus quod in generali sicut excedit culpa culpam, sic poena poenam, delectationi tamen culps non oportet aequari dolorem poenae maxime cum continga hominem plus delectari in aliquo veniali quandoque cui debetur leuior poena, quam in aliquo mortali cui debetur grauior poena. Quid ergo est in quo attenditur commensuratio poenae ad culpam, ex quo non attenditur secundum durationem, neque secundum aequalitatem delectationis culpae, & acerbitatis poenae Dicendum quod attenditur secundum grauitatem iniuriae offensae illius in quam committitur, siue fit persona priuata, siue res publica, cuius ratio est, quia culpae debetur poena inquantum est iniusta, vt patet ex praedictis, sed culpa est iniusta non ratione delectationis vel morae, sed ratione iniuriae offensae, vel laesionis redundantis in alterum, ergo secundum hoc debetur ei poena, & secundum illud est commensuranda. Ex hoc ad propositum dicendum quod peccato mortali debetur poena aeterna. Non auten veniali. Quod patet, quia sicut est in ciuitate mundana, sic suc modo debet esse in ciuitate diuina, sed in ciuitate mundana sic est que ille qui ex culpa sua totaliter subuertit quantum in se est pacem & amicitiam ciuium adinuicem, vel obedientiam ad principem, meretur extirpari totaliter a ciuilitate per mortem, exilium, vel perpetuum carcerem, sic enim recompensatur (prout possibile est) per poenam laesio communitatis facta per cuipam. Et haec poena licet non sit simpliciter perpetua, est tamen perpetua secundum capacitatem subiecti, & secundum intentionem legis quo ad hoc vt in perpetuum simpliciter non reuocetur ad societatem communitatis contra quam deliquit, ergo eodem modo debet esse in ciuilitate diuina in qua congregantur homines lege fidei & charitatis, quo ille qui subuertit quantum in se est, ordinem charitatis ad proximum, vel sublectionis ad Deum meretur extirpari totaliter a ciuilitate per mortem, exilium vel carcerem. Hae autem poenae simpliciter perpetuae sunt in ciuilitate diuina, scilicet mors secunda, exilium a patria, & carcer inferni, quia & subiectum susceptiuum istarum poenarum perpetuo durabit. per solum autem peccatum mortale fit talis subuersio in ciuilitate diuina, vt apparet ex dictis in secundo membro quaestionis praecedentis, quare soli peccato mortali debetur poena aeterna. hoc tamen misericordiae habet ciuilitas diui na supra mundanam, & quod peccanti quantumcunque grauite contra ciuilitatem diuinam superest vsque ad mortem corporis locus poenitentiae ad satisfaciendum pro culpa, & vt reuocetur ad statum pristinum, quod non in ciuilitate mundana.
AD PRIMVM argumentum in oppositum dicendum quod sicut originale minimum habet de ratione culpae, ita poena sibi debita minimum habet de ratione po nae, quia si quis nasceretur in puris naturalibus sine gratia & originali culpa & sic more retur, talis careret visione diuina sicut ille qui moritur in oris nali peccato, in ipso tamen non esset poena, sed defect?. In illo auqui moritur in originali peccato dicitur poena propter relationem ad primum parentem per quem debuit ad nos transire originalis iustitia, & per consequens visio diuina, & de hac poena quae improprie dicitur poena non loquitur, sed de poena sensus in qua disrerunt mortale & veniale secundum differentiam perpetui & temporalis.
Ad secundum dicendum, quod offensa dicitur dupliciter. Vno modo proprie scilicet factum pro quo amittitur gratia eius qui offenditur, & talis offensa dei non est in peccato veniali, sed tantum in mortali quod priuat gratiam, talis enim offensa meretur poenam infinitam. Alio modo dicitur offensa communiter pro omni facto quo meretur qualemcumque poenam, & talis offensa est in peccato veniali quae non est offensa simpliciter pro eo quod non tollit gratiam, nec peruertit totaliter ordinem subiectionis ad deum vel dilectionis ad proximum, & ideo nonm retur poenam aeternam.
On this page