Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

Utrum peccata inter se sint paria

QUARSTIO OCTAVA. Vtrum peccata inter se sint paria. Thom. i. 2. 4. 73. ar. 6. & q. 105. ar. 2. ad nonum.

POSTMODVM quaeritur, vtrum peccata sint paria. Et videtur quod sic, quia peccare est transgredi regulam rationis, quae ita se habet ad actus humanos sicut regula linearis se habet ad actus corporales, ergo peccare simile est ei quod est lineas transilire de qua prohibitum esset quod non transiliretur est aequaliter & vno modo etiam si aliquis propinquius stet, vel longius recedat & esset aequalis transgressio si praeceptum esset lineam non transgredi, ergo peccare contingit aequaliter & vno modo.

Item ibi videtur esse aequalis culpa vbi aequaliter priuatur gratia. sed in omni peccato mortali aequaliter priuatur gratia, quia totaliter, ergo omnia peccata mortalia sunt aequalia.

IN CONTRARIVM est, quia sicut peccatum opponitur virtuti, sic falsitas veritati, sed falso contingit dare magis falsum, magis enim falsum est quod est falsum & impossibile quam falsum contingens, ergo est dare vnum peccatum peius altero.

Ad idem est quod dicitur Ioan. 18. Propterea qui me tradidit tibi majus peccatum habet. constat autem quod Pylatus cui hoc dictum fuit, aliquod peccatum habuit, ergo est dare aliquod peccatum majus peccato.

RESPONSIO. Dicendum quod peccata possunt comparari quoad grauitatem tripliciter. Primo comparando adinuicem peccata diuersorum generum, puta mortale ad veniale. Secundo comparando peccata diuersarum specierum sicut mortale mortali, puta furtum homicidio, vel veniale veniali. Tertio comparando inuicem peccata eiusdem speciei, puta furtum furto, vel mendacium mendacio, quibuscunque autem modis comparantur peccata, dicendum quod non sunt paria, sed est vnum grauius altero quod apparet primo comparando veniale mortali sic: peccatum est priuatio debitae rectitudinis in actu, illud igitur in peccatis est peius quod tollit ab actu rectitudinem magis debitam, sed peccatum mortale tollit rectitudine ab actu magis debitum quam veniale, ergo &c. Maior patet, sed minor probatur, quia peccatum mortale priuat rectitudinem debitae subiectionis ad Deum, vel debitae charitatis & societatis ad proximum, vt patet ex praecedentibus. Veniale autem puta mendacium iocosum talem rectitudinem quae in actibus humanis est maxime debita non priuat, licet priuet rectum ordinem signi ad suum signatum quae in moribus non est adeo debita sicut prima, qual e &c.

Secundo patet idem comparando peccata eiusdem generis sed diuersarum specierum puta comparando peccata mortalia diuersarum specierum inter se, quia deordinatio quae est circa finem peior est & grauior deordinatione quae contingit circa ea quae sunt ad finem, quia ordo & rectitudo eorum quae sunt ac finem sumitur ex fine, sed inter peccata mortalia quaedam diue cte deordinant ab ipso fine, quaedam vero in his quae sunt ad finem, verbi gratia, res exteriores ordinantur ad hominem tanquam ad finem qui vltimo ordinatur ad Deum, vnde peccatun quod directe deordinat nos circa Deum sicut infidelitas vel blasphemia est grauissimum, quia contra finem vltimum. Deinde illud quod committitur in proximum quantum ad eius personam (sicul homicidium) quia homo est finis sub fine. Vitimo illud quod deordinat circa res exteriores vt furtum, quia res exteriores solum habent rationem eius quod est ad finem, ideo &c. Quo autem dictum est quod non omne peccatum mortale deordinat a fine intelligendum est obiectiue, quia non omne peccatum habe finem pro obiecto meritorie, aut omne peccatu mortale a fini & consecutione finis deordinat. Item circa eandem materiani contingit virtus & vitium opposito modo, & forte priuatio, quiactus redditur viciosus ex sola carentia perfectionis debita actui virtuoso, sed in virtutibus vna inuenitur potior alia, sicu iustitia praeeminet inter omnes virtutes morales vt dicit Tullius libro de officiis ergo inter vitia vnum est grauius alio. Probatur consequentia, quia priuationes correspondent habitibus

Tertio patet idem comparando peccata eiusdem speciei inter se, primo ex parte peccantis, quia actus intensior in boni est melior, & in malis peior, sed duorum peccantium secundum eandem speciem peccati contingit voluntatem vnius intensiu ferri in obiectum quam voluntatem alterius, quare &c. Maiopatet, sed minor probatur, sunt enim aliquae causae quae augen voluntarium sicut habitus viciosus. Quaedam vero diminuunt ipsum & miscent cum inuoluntario sicut motus violentus, & similiter ignorantia quae tollit iudicium rationis, propter quointensius & grauius peccat qui peccat ex habitu quam qui peccat ex ignorantia, metu vel violentia passionis. Idem patet secundo ex parte circunstantiarum sic ille actus est peior qui corrumpit plures bonas circunstantias quam qui vnam tantum, sed inter peccata eiusdem speciei istud inuenitur quod vnus actus corumpit plures bonas circunstantias, Alius autem vnam tantum, sicut prodigus qui dat cui non oportet & quando non oportet plus omittit de circunstantus liberalitatis quam qui dat cui oportet, sed non quando oportet, ergo &c. Item secundum eandem circunstantiam in specie ille actus est peior cuius circumstantia est deterior, sed in peccatis eiusdem speciei circunstantia eadem secundum speciem potest esse in vno peior quam in alio, sicut in furto. supposito enim quod res aliena sit furtiue ablata quantitas rei auget vel minuit grauitatem furti, grauius enim est subtrahere alicui multum quam parum, sicut econtrario seruato modo virtutis virtuosius est dare multum quam parum, ergo &c. Patet igitur quod qualitercunque comparentur peccata non sunt paria, sed semper inuenitur, vel potest inueniri inter ea inaequalitas. Et hoc est quod dicit beatus Aug. ad Hier. clarissima disputatione tua satis apparuit non placuisse auctoribus nostris, imo nec ipsi veritati omnia peccata esse paria.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod ratio illa in multis deficit. Primo quia regula rationis non est vna tantun nec circa vnam materiam, sed circa plures. Et licet in omni materia sit seruanda regula rationis, tamen magis est seruanda in vna quam in alia, vt declaratum fuit in corpore quaestionis, propter quod grauior est transgressio in vna quam alia, sicut de pluribus lineis prohibitis transgredi peius esset transgredi illam quae esset prohibita sub poena mortis quam illam quae esset prohibita sub poena minore. Secundo, quia regula rationis circa vnam & eandem materiam respicit multa & non vnum tantum. bonum enim virtutis est ex obiecto & omnibus circunstantiis, & ideo peior est transgressio omnium circunstantiarum quam vniu tantum, non sic autem est de transitu lineae prohibitae, quia ibi non est nisi vna mala circunstantia, s. u ansgressio prohibitionis. Tertio, quia licet peccatum semper sit quaedam transgressiregulae rationis, tamen tota grauitas peccati non attenditur ex sola transgressione, sed pensatur etiam ex maiori vel minori voluntate transgredientis, ideo insufficienter arguitur.

Ad secundum dicendum per interemptionem maioris, pe omne enim peccatum mortale priuatur totaliter gratia, non qui¬ omnia sint paria, sed quia omne peccatum mortale natum est tollere ordinem subiectionis ad Deum, vel foedus humanae societatis ad proximum: talis autem qui sic facit, habendus est in ciuilitate tanquam hostis ad quem non habetur gratia. Et ideo, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8