Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distintionis XLII. in generali & speciali.κυγο.

ST. PRABTHREA quoddam genus aliud peccati. Superius determinauit magister de pecato in generali. Hic determinat de ipso in speciali. Vnde determinat specialiter de peccato in spiritum sanctum. Et diuiditur in partes duas Primo determinat de peccati huius grauitate. Secundo inquirit de eius quidditate. Secunda ibi, sed quaeritur quid sit illud peccatum. Et haec diuiditur in tres secundum triplicem descriptionem huius peccati, quam ponit. Secunda ibi, est autem & alia huiusmodi peccati assignatio. Tertia ibi, de hoc quoque peccato. Prima istarum diuiditur in duas; Primo ponit vnam assignationem huius peccati. Secundo circa hoc mouet quaestionem & soluit. Secunda ibi, sed quaetitur, vtrum omnis obstinatio. Haec est sententia & diuisio lectionis in generali. e¬

IN SPECIALI primo sic procedit. Et proponit primo quod peccatum in spiritum sanctum est grauissimum, quia vt habetur in Euangelio non remittitur in hoc seculo nec etiam in futuro. Et illud idem est peccatum ad mortem Postea dicit quod vno modo dicitur peccatum in spiritum sanctum, scilicet obstinatio, vel induratio, vel desperatio: obstinatio autem est obduratio mentis in malitia, desperatio vero est diffidentia bonitatis diuinae: per primum Dei iustitia contemnitur, Per secundum bonitas & misericordia. Postea quaerit, vtrum omnis obstinatio vel desperatio sit peccatum in spi ritum sanctum: & respondet quod quidam dicunt quod sic, & secundum eos dato quod multi obstinati conuertantur oportet ponere quod peccatum in spiritum sanctum non dicatur irremissibile, ita quod nullo modo remittatur, sed quia vix & raro remittitur. Alij vero dicunt solam obstinationem & desperationem quam comitatur finalis impoenitentia esse peccatum in spititum sanctum, & secundum istos peccatum in spiritum sanctum nunquam remittitur. Postea dicit quod alio modo dicitur esse peccatum in spiritum sanctum induratio 8& oppugnatio supernae gratuiae, quod ideo non dicitur remitti, quia tales humilitatem petendae veniae subire non possunt. Subdit, tamen quod talis induratio & oppugnatio non faciun peccatum in spiritum sauctum, nisi cum finali impoenitentia. Et vult hic accipere finalem impoenitentiam non solum proui negat actum, sed & propositum. Vltimo dicit quod alio modo dicitur peccatum in spiritum sanctum peccatum quod fit contra bonitatem & virtutem spiritus sancti, quod non est intelligendum quod sit alia offenia vnius personae diuinae quam aliarum, sed per quandam appropriatione secundum quam dicuntur peccata ex infirmitate committi in patrem, peccata ex ignoiantia in filium, peccata ex malitia in spiritum sanctum.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum