Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum sit aliquod peccatum in spiritum sanctum

VAISTIO PIINA Vtrum sit aliquod peccatum in spiritum sanctum. Thre . a 1. 20.

IACA distinctionem istam primo quaeritur, vtri sit aliquod peccatum in spiritum sanctum. Et videtur quod non, quia vna est majestas patris & filij & ipiritus sancti. Sed nullum peccatum dicitur committi in patrem, aut filium, ergo nec in spiritum sanctum.

Secundo magister dicit, quod illi peccant in spiritum sanctum quibus malitia propter se placet, sed malitia nulli potest placere secundum se, id est inquantum malitia, quia nihil appetitur nisi sub aliqua ratione boni, nullus enim aspiciens ad malum operatur, vt dicit Dionysius, ergo nullus potest peccare in spiritum sanctum.

Item si aliquod esset peccatum in spiritum sanctum hoc videretur maxime de peccato ad mortem, de quo loquitur Ioan. 1 cano. cap. 5. quod etiam magister dicit in litera, sed illud non potest esse peccatum in spiritum sanctum vt probatui, ergo nullum. Probatio minoris: omne peccatu mortale est peccatum in spiritum sanctum, quia frustra fieret specialis mentio de ipso, ergo &c

IN CONTRARIVM est quod dicit dominus Matthaei 12. qui dicit contra spiritum sanctum verbum non remittitur ei: & simile habetur Marci tertio.

5. RESPONSIO: quod sit aliquod peccatum in spiritum sanctum originaliter habet ex praeallegatis locis scriptur Doctores autem posterius de hac materia loquentes ampliauerunt eam non modicum diuertentes a prima intentione scr pturae. Et ideo sic procedetur, quia primo ostendetur quod si peccatum in spiritum sanctum secundum scripturae intentioni & secundum doctorum traditionem. Secundo ostendetur qua & quot sunt species peccati in spiritum sanctum.

Quantum ad primum sciendum est quod secundum intentionem scripturae peccatum in spiritum sanctum dicitur blasphemia pro lata contra spiritum sanctum, si spiritus sanctus accipiatur pro er quod est commune coti trinitati prout quaelibet persona potest die spiritus & sancta vel sanctus; & sic accipitur spiritus, Ioam. 4. vb dicitur deus spiritus est, & sic distinguitur Matth. II. & Marc.3 blasphemia in spiritum sanctum contra blasphemiam in filium hominis. Christus enim operabatur quaedam humanitus comedende & bibendo, & alia huiusmodi faciendo, & quaedam diuinitus, sci licet daemones eiiciendo, & alia miracula faciendo per virtuten propriae diuinitatis. Iudaei ergo dixerunt primo quaedam cum blasphemia contra filium hominis, dicentes, vt habetur Matth. 1I. Vorax est, & potaror vini, amicus publicanorum & peccatorum. Pos modum autem blasphemauerunt in spiritum sanctum dum opera quae Christus faciebat virtute propriae diuinitatis & operatio ne spiritus sancti attribuebant principi daemoniorum dicentes, I Belzebuth principe daemoniorum eiicit daemonia. Et haec blasphemia vocatur ibi peccatum in spiritum sanctum secundum in tentionem scripturae quam sequuntur antiqui doctores Atha nasius, Hilarius, Ambrosius, Hieronymus & Chrysostomus.

Secundo accipitur peccatum in spiritum sanctum ab Augustine pro finali impoenitentia,; quando scilicet aliquis perseuerat in peccato mortali vsque ad finem, & dicitur peccatum in spiritum sanctum, quia est contra remissionem peccatorum quae attribuitu spiritui sancto. Posteriores autem doctores aliter accipiunt peccatum in spiritum sanctum, scilicet quando peccatur contra appropriatum spiritui sancto, quod est bonitas. sicut enim patri appropriatur potentia & filio sapientia, sic spiritui sancto bonitas, ci igitur quis peccat ex infirmitate dicitur peccare in patrem, ex ignorantia dicitur peccare in filium, cum autem ex malitia dicitur peccare in spiritum sanctum, nisi quod peccare ex malitia vel ex electione mali quod idem est contingit dupliciter. Vno modo ex inclinatione habitus viciosi qui malitia dicitur, & sic peccare ex malitia non est peccare in spiritum fanctum. Alio modo contingis ex hoc quod per contemptum abiicitur illud quod poterat peccatum impedire sicut spes praemiorum, & timor suppliciorum retrahunt a perperratione peccati. Haec aucem abiiciuntur per praesumptionem & desperationem, & quia spes & timor, & huiusmodi quae nata sunt nos retrahere a peccato sunt quaedam dona spiritus sancti in nobis. Ideo scienter ea abiicere est peccare in spiritum sanctum, & sic patet primum.

CIRCA secundum sciendum est quod peccatum in spiritum sanctum primo modo acceptum, scilicet pro blasphemia dicta contra spiritum sanctum vnum peccatum est, nec diuiditur in illas species quas doctores assignant. Ipsum etiam acceptum secundo modo pro finali impoenitentia, sicut Augu. accipit lib. de verbis domini, non est peccatum secundum se, sed circunstantia peccati quae potest in quolibet peccato reperiri dum homo in quolibet peccatorum potest perseuerare vsque ad mortem, & idec nec sic habet species, sed est circumstantia in qualibet specie peccati reperta vel reperibilis. Sed tertio modo peccatu in spiritum sanctum diuiditur in sex species tanquam genus quae sunt praesumptio, desperatio, impoenitentia, obstinatio, impugnatio veritatis agnitae, & inuidentia fraternae gratiae, quod patet sic, pecctum in spiritum sanctum est cum ex contemptu abiicitur illud quo potest hominem retrahere a peccato, vt dictum est, talia aute sunt quaedam ex parte Dei,s. spes praemiorum & timor suppliciorum Primum abiicit desperatio, secundum abiicit praesumptio. Quaedam sunt ex parte donorum ipsius, quorum vnum est cognitio veritatis contra quam est impugnatio veritatis agnitae dum scilicet aliquis veritatem fidei agnitam gratis impugnat, aliud est auxilium diuinae gratiae quam impugnat inuidentia fraternae gratiae, dum.s aliquis inuid et non solum gratiae fratris, sed gratiae Dei crescenti in mundo. Alia duo sunt ex parte peccati, s. inordinatio actu: cuius consideratio solet hominem inducere ad poenitendum quia ipsa inordinatio reddit actum turpem, & contra hoc est impoenitentia, non quidem vt dicit solam permanentiam in peccato, sic enim non est speciale peccatum, sed quaedam peccati circunstantia. Sed accipitur hic impoenitentia secundum qui importat propositum non poenitendi, aliud est paruitas & breuitas boni quod quis in peccato quaerit cuius consideratio solehominem inducere ad hoc quod eius voluntas in peccato non firmetur, iuxta quod dicit Apostolus ad Rom. 6. Quem fructum habuistis in illis in quibus nunc erubescitis. Et contra hoc ess obstinatio per quam homo firmat propositum suum in hoc quod peccato adhaereat. Alio mondo sumuntur hae duae specie; vltimae ex parte hominis cui fit remissio peccatorum; in que duo requiruntur, scilicet dolor de praeterito, contra quod ess impoenitentia, & propositum cauendi de futuro, contra quod est obstinatio: nec ista distinguntur solum penes praeteritum & futurum; sed etiam penes ea quae priuant, quia impoenitentia priuat emendam, obstinatio vero cautelam.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod sicut est vna maiestas patris & filij & spiritus sancti, sic est vnum peccatum quod commirtitur in quemlibet trium, dum opera diuinitatis attr buuntur immundo spiritui, sicut Iudaei attribuebant expulsionem immundorum spirituum factam per Christum Belzebuth principi daemoniorum, & tunc dicitur peccatum in spiritum sar ctum, accipiendo spiritum sanctum non personaliter sed essentia liter, accipiendo autem spiritum sanctum personaliter sic contingit peccare contra spiritum sanctum dupliciter, male sentiendo de persona spiritus sancti, sicut illi male senserunt qui dixerunt ipsum esse ministrum patris & filij, aut peccando contra eius attributum quod est bonitas, quod fit cum ex certa malitia peccatur. Et cum simili modo contingit peccare in patrem & filium aut male sentiendo de persona patris aut filij, aut peccando contra eorum attributa quae sunt potentia & sapientia, quod fit cum peccatur ex infirmitate vel ignorantia. Et ideo ratio falsum supponit, scilicet quod nullum sit peccatum in patrem, & filium.

Ad secundum dicendum, quod aliquis dicitur peccare ex malitia, non quia malum sub ratione mali alicui placeat, cum hoc sit impossibile, sed quia homo non ignorans an sit malum & contra legem Dei, illud quod proponitur sub specie boni, nec victus vehementia passionis absorbente ad horam iudicium rationis sponte eligit prosequi aliquod delectabile non obstante quod non lateat ipsum illud esse malum & contra legem dei, iudicat tamen quod melius est legem dei transgredi, quam delectatione priuari, & in hoc erratur, sed non est iste error vel ignorantia quae excludit scientiam qua aliquis scit malum esse quod agitur, quomodo dicitur aliquis ex ignorantia peccare, imo talis spoute claudit oculum rationis ostendentis malum esse quod proponitur vt ipsum liberius prosequatur.

Ad tertium dicendum, quod non omne peccatum mortale dicitur peccatum ad mortem, sicut de peccato ad mortem loquitur beatus Ioan. est enim mors prima quae est priuatio gratiae per quam spiritualiter viuimus, & ad hac dicit omne peccatum mortale, sed quia ex hac est possibilis reditus ad vitam deo principaliter praestante remedium & homine cooperante per liberum arbitrium, ideo non quodlibet mortale peccatum dicitur peccatum ad mortem simpliciter, sed solum illud quod inducit mortem quod excludit quantum est de se reditum ad vitam. Ei tale est peccatum illud quod abiicit remedium per quod remittuntur peccata, vt impoenitentia, obstinatio, desperatio, & huius modi quae sunt species peccati in spiritum sanctum, sicut & in corporalibus illa infirmitas per excellentiam dicitur ad mortem quae inducit fastidium medicinae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1