Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum peccatum in spiritum sanctum sit irremissibile

QVAESTIO SECVNPA. Vtrum peccatum in spiritum sanctum sit irremissibile. Thom. 1. 2. 4. 14. r. 3.

EC YMDo quaeritur, vtrum peccatum in pritum sanctum sit irremissibile. Et videtur quod non, quia esse irremissibile tollit potentiam remissionis, si ergo aliquod peccatum sit irremissibile, aut negatur potentia remissionis ex parte remittentis, quod esse non potest cum potentia dei cuius est re mittere peccata sit infinita ad remissionem omnium peccatorum sufficientissime se extendens, aut negatur potentia e; parte hominis remissionem recipientis, quod etiam non potest dici cum homo quandiu est in statu viae sit capax remissionis, nullo modo ergo peccatum in spritum sanctum est inremissibile.

Item potentior eum virtus in bonum quam vitium in malum, sed nulla virtus in praesenti confirmat hominem in bono, ergo hullum vitium confirmat in malo, sed sola confirmatio in malo impedit remissionem, quare &c.

IN CONTRARIVM est quod dicitur Matt. ia. qui dixerit verbum contra spiritum sanctum non remittetur ei neque in hoc seculo, neque in futuro. Et arguitur per rationem, quia pro omni peccato remissibili est orandum Deum, sed pro peccato ad mortem quod Magister dicit esse peccatum in spiritum sanctum non est orandum, vt dicitur I. Ioan. vltimo, ergo peceatum in spiritum sanctum non est remissibile.

RESPONSIO. De peccato in spiritum sanctum an fit irremissibile varie respondendum est secundum varias eiuacceptiones. Si enim vocetur peccatum in spiritum fanctum peccatum cum finali impoenitentia sicut accipitur a beato Aug. v in praecedente quaestione dictum fuit, sic illud peccatum dicitur simpliciter irremissibile, quia nunquam remitti potest nec in vita ista, impediente finali impoenitentia, nec in alia quia i ea non erit status remissionis. Si autem accipiatur pro blasphemia dicta in spiritum sanctum, qui est primus modus accipiendi ipsum, vel pro contemptu abiiciente id quod posset retrahere a peccato, qui est tertius modus, sic peccatum in spiritum dicitur irremissibile, non quia omnino remitti non possit, nam & deus potest ipsum remittere, & homo ex quo in statu viae est potest se per liberum arbitrium ad remissionem praeparare, sed ideo dicitur irremissibile, quia in se non habet aptitudinem vt remittatur, imo potius continet id quod contrarium est remissioni, quod patet tripliciter, primo ex causa peccandi sic, illa causa quae nullo modo peccatum excusat, nec in toto, nec in parte, sed potius aggrauat, reddit ipsum vt irremissibile, sec causa ex qua procedit peccatum in spiritum sanctum est huiusmodi, ergo, &c. Maior patet, cum enim causa ex qua peccatu excuset peccatum a toto, vel a tanto, sicut ignorantia, vel violentia passionis, eo quod ista aliquo modo tollunt vel minuunm voluntarium, ex quo homo facilius veniam consequitur, & peccatum efficitur facilius remissibile. Vnde Apostolus de seips dicit primae ad Timotheum primo, misericordiam consecutu sum, quia ignorans feci, & per opposirum cum causa peccat nullo modo peccatum excusat, sed potius aggrauat, peccatum illud potest dici aliquo modo irremissibile. Minor similiter patet, ignorantia enim & infirmitas excusant in aliquo peccatum sed malitia vel industria ex qua peccatum in spiritum sanctum procedit omnem excusationem tollit, & per consequens tollit aptitudinem ad remissionem.

Secundo patet idem sic, illud peccatum tollit aptitudinem ad remissionem quod reddit hominem vix poenitentem, quiad remissionem peccati requiritur poenitentia peccantis, sed peccatum quod committitur ex certa malitia, vt est peccatum contra spiritum sanctum reddit hominem vix poenitentem, ergo, &c. Maior patet, sed minor probatur, quia qui peccat per ignorantiam, ita vt ignorantia sicut causa peccati, transeunte ignorantia poenitet, vt apparet ex 3. Ethic. si enim non poenitet, ignorantia se habuit ad actum concomitatiue, sed no causaliter, tunc enim ignorantia est causa peccati quando homo non peccaret, si non ignoraret, si quo casu cessante ignorantia est ad poenitudo, simiuter incinentinens qui peccat ex passione transeunte passione, poenitet, vt patet 7. Ethic. sed intemperatus & quicunque peccat ex electione quod vocatur peccatum ex certa malitia, quantum est ex modo peccandi natus est semper immanere suae electioni, vt ibidem dicitur, quia non peccauit per ignorantiam, nec impulsus passione, nec subito motu, sed sciens & eli gens, & talia nata sunt duraro. Ideo peccans ex electione impo nitiuus est & insanabilis, quantum est ex conditione peccati, quare peccatum in spiritum sanctum, & omne peccatum quod est ex certa malitia potest dici irremissibile, quia tollit quantum est de se aptitudinem ad remissionem. Vnde Aug. in lib. de sermone Domini in monte, dicit quod tanta est labes huius peccati, quod humilitatem deprecandi subire non possit, id est, vix possit.

Tertio patet idem ex obiecto peccati in spiritum sanctum sic, sicut est in aegritudinibus corporalibus, sic est suo modo in peccatis, nam peccatum est quaedam infirmitas spiritualis, sed in aegritudinibus corporalibus illa infirmitas dicitur incurabilis quae repellit remedium curationis, puta quae generat fastidium medicinae quae posset curare morbum, ergo in peccatis illud potest dici irremissibile quod repellit remedia remissionis. Tale autem spiritualiter est peccatum in spiritum sanctum, vt patet ex praecedente quaestione, ergo, &c. Per hoc tamei non excluditur miscricordiae & potentiae Dei via re mittendi talia peccata, quae potest omnem langorem corporalem & spiritualem sanare pro libito.

Ad duo prima argumenta patet solutio, non enim peccatum in spiritum sanctum dicitur irremissibile simpliciter quod Deus remittere non possit, aut quia homo non sit susceptibilis talis remissionis si Deus eam facere vellet. Deus enim cuicunque impo nitenti potest dare quod poeniteat, neque dicitur irremissibile, quia confirmet totaliter in malo, sed quia excludit quantum est de se aptitudinem ad remissionem ex parte causae peccati, & ex parte modi, & ex parte obiecti, vt declaratum fuit, iuxta quem sensum intelligendum est illud quod in contrarium arguitur ex verbo Matth. 12. quod non remittetur &c. quanquam secundum sententiam Chrysostomi, illud peccatum dicatur non remitti in hoc seculo nec in futuro, quia pro eo puniti sunt in praesenti per Romanos, & postea in inferno,

Quod arguitur postea quod pro omni peccato remissibili est orandum. Dicendum quod beatus Ioan. non negat quin pro peccante ad mortem orandum sit, sed innuit quod oratio cuiussiber fratris non sufficit, vnde quum praemisisset qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petat & dabitur ei, subiunxit est peccatum ad mortem, non dico vt pro illo oret quis supple sub promissione prius facta, scilicet quod detur ei vita merito orationis cuiuslibet fratris, imo oportet quod sit valde magni meriti, & quod ad hoc concurrat specialiter Dei gratia, sic potest conuenienter dici, quamuis illud dictum Ioan. 2. quandam expositionem glossae, intelligatur de omni peccato mortali, sed illud omittatur, quia est praeter propositum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2