Praeambulum
Praeambulum
OST praedicta considerare dignum est. Superius determinauit Magister de peccato. Hic vero determinat de potentia peccandi. Et diuiditur in partes duas. Primo determinat suum intentum. Secundo continuat se ad consequentia. Secund. ibi, iam nunc in intelligendis. Prima diuiditur in duas. Prime mouet quaestionem circa potentiam peccandi, & soluit. Secundo incidenter mouet quaestionem circa obedientiam quae praelatis debetur. Secunda ibi, Hic oritur quaestio. Haec est sententia & diuisio lectionis in generali.
In speciali sic procedit Magister. Et quaerit primo, vtrum potentia peccandi sit a deo. Et respondet quod quidam dicunt qui non est a Deo, sicut nec ipsa mala voluntas. Magister vero determinat quod omnis potentia a Deo est etiam potestas peccandi omnis etiam potestas iusta est. Vnde diabolus non habet potestatem peccandi nisi a Deo. Postea quaerit, cum omnis potestas sit a Deo, vtrum omnis qui resistit potestati semper peccet. Ei respondet quod non est obediendum potestati contra Deuni Vnde si plures diuersa praecipiant semper superioribus obediendum est. Vitimo continuat se ad sequentia, & dicit quod in libro tertio intentio est de his quae ad verbi incarnati mysterium pertinent. Et in hoc terminatur, &c.
On this page