Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum potentia peccandi sit a Deo
CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum potentia peccandi sit a Deo. Et videtur quod non, quia perfectior est poetentia coniuncta actui, quam II separata, sed Deus non est causa potentiae peccandi, vt est coniuncta actui, vt dictum fuit supra distinct. 37. ergo nec est causa eius, vt est separata ab actu, & ita nullo modo.
Item si potentia peccandi inesset nobis a Deo, aut esset potentia naturalis, aut liberi arbitrij, aut gratiae, sed non potest esse potentia pure naturalis, quia talibus nec meremur, nec demeremur, nec libe. arbit. quia sicut dicit Anselmus de libe. arbi. posse peccare, nec est libertas, nec pars libertatis, nec gratiae, quia gratia inclinat ad oppositum peccati, ergo nulla potentia peccandi inest nobis a Deo.
IN CONTRARIVM est quod dicit Augustinus, quod voluntas est qua peccatur, & recte viuitur, sed voluntas inest nobis a Deo, ergo, &c.
Item Philosophus dicit in libro Tropicorum quod potentiae malorum bonae sunt, sed omne bonum est a Deo, ergo potentia peccandi vel malefaciendi est a Deo.
RESPONSIO. Quum actus iudicet potentiam, sicut actus peccati duo includit, scilicet actum & defectum debitae rectitudinis, sic potentia peccandi, vt sic accepta duo dicit, scilicet principium actus, eo quod est potentia, & quod possit deficere, quod est peccare. Et hoc supposito dicunt quidam quod potentia peccandi quoad primum (scilicet quod est quaedam natura principians actum) est a Deo, quia omno quod quoquo modo participat naturam entis positiue, oportet quod reducatur in Deum tanquam in causam primam, ipsa etiam sic accepta eadem est principium actus ordinati & inordinati: propter quod sicut potentia recte agendi est a Deo. sic & potentia peccandi. Quantum ad secundum, scilicet quantum ad defectibilitatem non est a Deo, nec directe, nec indirecte, quod probant supponendo secundum dictum Damasceni, quod talis defectibilitas inest rei ex eo quod est ex nihilo, tunc sic illud quod conuenit rei secundum se non causatur in ea ex alio faltem directe & per se. Sed rei creatae inest per se quod ex nihilo, quia si sibi relinquatur, nihilum est, ergo esse ex nihilo non inest creaturae a Deo saltem per se & directe. Item nec indirecte, vt eo modo quo deus dicitur causa priuationis gratiae (quia gratiam non confert) dicatur similiter causa quod creatura sit ex nihilo, quia non est, contulit creaturae quod non sit ex mihile quia nihil est causa alicuius defectus, etiam indirecte, nisi res si capax oppositae perfectionis, sed res creata non est capax huiusmodi perfectionis, scilicet quod non sit ex nihilo quum oppositum insit ei ex se vt dictum est, ergo deus non est causa quod creatura sit ex nihilo, & iam indirecte, sed per hoc inest rei defectibilitas vt supponunt, ergo &c.
Sed hic videtur esse multiplex defectus. Primus est, quia accipitur quod creatura ex se habet quod sit ex nihilo, hoc enim non est verum, quod patet resumendo breuiter ea quae dicti sunt supra, distinctione prima, scilicet quod creatura non dicitur fieri vel esse ex nihilo materialiter vel in ratione subiecti, nec ordinabiliter, seu ratione termini, sed negatiue solum, quia fit, vel est non de aliquo supposito ex parte facti. Hoc autem habet creatura a deo & non ex se, quod probatur, primo quia illud quod est causa alicuius affirmationis est causa negationis per se & immediate consequentis ad affirmationem, verbi gratia, illud quod est causa quod aliquid sit album est causa quod non sit nigrum, sed deus est causa creaturae, & secundum omne quod est in creatura, ad quam affirmationem sequitur per se & immediate ista negatio, scilicet quod creatura non fiat, nec sit de supposito ex parte facti, quia si aliquid supponeretur, non totum produceretur, ergo deus est causa quod creatura fiat, vel sit non de aliquo, sed solum sub hoc sensu dicitur fieri, vel esse de nihilo vt dictum est, ergo &c.
Secundo, quia tota ratio quae mouet ad ponendum quod crea tura habeat ex se, & non ex alio quod sit ex nihilo, est, quia crea tura si sibi relinquatur cedit in nihilum, & nihil est, sed illud magis concludit oppositum quam propositum, quia illud quod es causa effectiua, & conseruatiua entitatis rei per suam influentiam, est sufficiens causa non entitatis eiusdem rei per subtractionem suae influentiae, vt patet in ducendo in omnibus, sed deus per suam influentiam est causa effectiua, & conserua totius entitatis cuiuslibet creaturae, ergo ipse solus per substractionem suae influentiae est sufficiens causa totalis non entitatis creaturae, nec oportet dare causam positiuam, sed negatiuam, scilicet deum non influere, quia effectus non est positiuus, sed pure negatiuus, scilicet creatura quae prius fuit modo non esse omnino. Sed & illud mirabilius est quod dicitur quod creatura de se non est ens, vel nihil quum enim haec praepositio de dicat causam aliquam, hic non potest dicere causam formalem, scilicet quod creatura formaliter sit nihil, imo certe formaliter ens, & aliquid, nec materialem scilicet quod creatura sit subiectum nihili, quia nihil est totalis negatio, quae non potest habere subiectum, nec finalem, quia tam finem quam illud quod est ad finem oportet habere rationem entis & boni quod de nilhilo haberi vel dici non potest, nec efficientem, quia nihil non habet causam efficientem, sed deficientem, quae est eadem respectu entis efficiendo, & respectu nihili efficientiam subtrahendo vt declaratum est, quare nullo modo competit creaturae de se quod sit non ens vel nihil, sed siue sit ens, siue desina esse & cedat in nihil, totum est a deo influente, vel influentiam subtrahente. Et ita patet quod ratio prima nihil concludit. Secunda etiam falsum assumit, scilicet quod nihil est causa alicuiu: defectus etiam indirecte nisi res sit capax oppositae perfectionis Vnde videmus quod deus causando asinum in tali gradu causa est quod asinus deficit ab hoc quod est esse rationalem, & tamer asinus non est capax rationalitatis, & idem est in proposito.
Secundus defectus est, quia supponitur quod defectibilitas electionis inest rei ex eo quod est ex nihilo, dicunt enim iuxta sententiam Damasceni, quod creaturae ex nihilo competit duplex vertibilitas in nihil, scilicet in esse naturae, & secundum electionem. Primum fieret, si res totaliter annihilaretur secundum fit quum peccatur, quia secundum Augustinum, peccatum nihil est, & ideo quum peccatur, electio peccantis vertitur in nihil. Sec istud non videtur sufficere, quod enim creatura ex hoc quod est ex nihilo modo quo expositum est sit vertibilis in nihil, quod negat totalem entitatem satis est clarum ex his quae dicta sunt, quiex eo quod deus totum quod est in creatura producit nullo supposito, & productum conseruat, relinquitur quod subti acta in fluentia eius nihil remanet, quod vocatur creaturam verti in nihil, sed quod ex eodem habeat quod sit vertibilis in nihil secundum electionem peccando non video, quia non solum istae ver tibilitates sunt in creatura, sed quaedam aliae sicut homo vertibili. est de visu in caecitatem, & omnes res corporales de entitate in non entitatem per corruptionem, quae tamen non annihilatur totaliter, & omnes huiusmodi versiones sunt in nihil, sicut versio electionis in peccatu. Peccatum enim dicitur nihil, quia est quaedam priuatio, omnes autem praedictae versiones sunt ab habitu in priuationem, ergo similis ratio videtur esse de omni mutabilitate creaturae ab habitu in priuationem quod insit creaturae ex eo qi od est de nihilo, quod tamen communiter non dicitur.
Item esse ex nihilo si sit causa omnium vertibilium siue vertibilitatum ab habitu in priuationem, aut est causa immediata & proxima, aut remota, non potest dici quod sit causa immediata & proxima, quia posita causa immediata & sufficiente ponitur effectus, sed esse ex nihilo conuenit aequaliter omni creaturae, ergo si esse ex nihilo esset immediata causa omnium vertibilitatum, omnes vertibilitates cuilibet creaturae competerent 1. Hoc autem est falsum, quaedam enim sunt creaturae quibus non competit vertibilitas corruptionis, vt coelum & substantiae separatae, quaedam quibus non competit vertibilitas electionis, vt creaturis irrationalibus, & sic de aliis, ergo esse ex nihilo non est causa immediata omnium vertibilium. Si autem sit causa remota & mediata, per eam non poterit sufficienter assignari ratio dictarum vertibilitatum. Dicere ergo quod defectibilitas electionis insit creaturae, ex eo quod est de nihilo multum insufficienter est dictum.
Tertius defectus est quantum ad principalem conclusionem, quia ponunt quod potentia percandi quantum ad defectibilitatem non est a deo, hoc enim non est verum, quod patet sic, defectus qui non habet rationem mali plus potest causari a deo, quam ille qui habet rationem mali, sed defectus qui habet rationem mali causantur a deo, malum enim poenae a deo est, vt probatum fuit supra dist. 37. ergo fortiori ratione defectus qui non habet q rationem mali, talis autem defectus est possibilitas deficiendi in eligendo, non enim est culpa, alioquin homo semper peccaret. nec poena, quia fuit in statu innocentiae, in quo nihil fuit poenale, sed est purus defectus naturae creatae intellectualis, quae non contingit perfectionem naturae increatae, in qua nullus potest esse defectus, nec in cognoscendo, nec in eligendo, nec tamen iste defectus est malus, quia non tollit aliquam perfectionem creatur. debitam, ergo possibilitas deficiendi in eligendo est a deo. Item sicut prius arguebatur, idem est iudicium de omni possibilitate deficiendi quod sit a deo, vel non, sed constat quod possibilitas deficiendi per corruptionem est in creaturis corporalibus a deo, ergo pari ratione possibilitas deficiendi in eligendo erit a deo. Maior patet. Sed minor probatur, quia ordo vniuersalis est per se intentus a deo, requirit autem ordo vniuersi, quod quaedam deficere possunt, & quandoque deficiant, alioquin non saluarentur, plantae enim vtuntur terra ad sui nutrimentum, animalia vero plantis, homines vero plantis & animalibus. Et in his corruptio vnius ordinatur ad conseruationem alterius ex ordine naturae & diuina institutione quae habetur Gen. primo & nono cap. quare &c.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod in bonis potentia coniuncta actui perfectior est quam separata ab actu, sed in malis est imperfectior, quia & malum imperfectio quaedam est. Et si dicatur perfectior, hoc erit per similitudinem sicut perfectum transferimus ad mala (vt dicitur quinto metaphysicae) & ita maior est falsa, minor etiam falsa est, non enim dictum fuit supra, dist. 37. quod deus non sit causa potentiae peccandi vt est coniuncta actui, sed quod non est causa immediata ipsius actus, & ideo ipse actus malus non potest ei imputari ad culpam.
Ad secundum dicendum quod potentia peccandi est potentia liberi arbitrij, & quod dicit Anselmus quod posse peccare non est libertas, nec pars libertatis. Dicendum quod Anselmus intendit quod non est essentiale libertati posse peccare, alioquin deus qui peccare non potest, non esset lib. arb. non negat tamen quod potentia lib. arbi. in creaturis non sit potens peccare aut quod posse peccare non stet cum libertate.
On this page