Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum praelatio et quaecunque potestas dominandi sit a deo
Et videtur quod non, quia "quae a deo sunt ordinata sunt" vt dicitut dicitur ad Romanos decimotertio, sed in praelatione vel auctoritate dominandi inuenitur mala deordinatio (vtpote quod puer dominatur seni, stultus sapienti) ergo talis praelatio vel dominatio non est a deo.
IN CONTRARIVM est, quia in angelis bonis & in hominibus pro statu innocentiae nihil fuisset, nisi quod esset a deo institutum, sed in angelis beatis est praelatio, fuisset etiam in statu innocentiae, ergo &c.
Ad idem est quod dicitur ad Romanos decimotertio, quod "qui potestati resistit, dei ordinationi resistit", quod non esset nisi praelatio & dominatio essent a deo ordinata, ergo &c.
RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est, quod principaliter quaeritur, scilicet vtrum omnis praelatio sit a Deo. Secundum erit, vtrum praelatio fuisset in statu innocentiae, quia hoc implicatur in argumento.
Quantum ad primum sciendum quod praelatus et in hominibus ex ordinatione diuina quantum ad debitum, non autem quantum ad eius acquisitionem, vel vsum malum, nisi dictum fuit actus peccatorum esse a Deo, supra distinct. 37. quod patet sic, illud quod est debitum esse in hominibus secundum rectam rationem, est debitum in eis secundum diuinam ordinationem, quia ad hoc rationem indidit hominibus, vt ipsi secundum rectam rationem viuant, sed secundum rectam rationem debitum est praelationem esse inter homines, ergo illud idem debitum est secundum diuinam ordinationem.
Maior patet, sed minor probatur, quid illud est secundum rectam rationem in moribus, quod est secundum conformitatem ad bonitatem, quae est in naturalibus, quia ars imitatur naturam, sed ordo praelationis est secundum conformitatem bonitatis, quae est in naturalibus, ergo, &c.
Minor per simile probatur, quia in naturalibus inferiora reguntur per superiora quod multitudo per vnum, denique vniuersum admodum exercitus ordinatur sub vno principe, vt dicitur 12. Metaphysi. ergo, &c. Item dicit Philosophus primo Politicorum, quod in omni pluralitate ordinata naturale est & expediens, quod vnus principietur, &c. sint subiecta ergo in pluralitate hominum debitum est & expediens quod vnus praesit, & caeteri sint subiecti. In hoc autem consistit ordo & ratio praelationis, ergo praelatio est in hominibus secundum debitum rationis & diuinae ordinationis.
Dico tamen quod non semper assecutio & vsus praelationis est a Deo, scilicet quando modus perueniendi ad praelationem, vel vsus praelationis iam adeptae est malus, de quibus intelligitur quod dicitur Osee 7 "ipsi regnauerunt, & non ex me", & quia iudicium est de re sumendum, secundum quod existit cum omnibus circunstantiis quarum bonitas requiritur ad bonitatem rei, ideo non omnis praelatio est bona, nec a Deo, nisi sicut mala sunt ab eo: & sic patet primum.
De secundo, scilicet an in statu innocentiae fuisset praelatio, dicendum quod sic, sed non secundum omnem modum. Primum patet, quia vbi in multitudine sunt aliqui apti alios dirigere & promouere in agendis & sciendis, alij autem apti dirigi & promoueri, ibi decet esse ordinem praelationis, sed in statu innocentiae, sic fuisset, vt dictum est, nam vnus fuisset plus alio praeditus in lumine sapientiae in speculabilibus & practicis, per quem & huiusmodi similes alij minus praediti, dirigi possent & promoueri ad bonum, quare &c. Quod autem non fuisset ibi praelatio secundum omnem modum patet. Praefertur enim aliquis alteri dupliciter. Vno modo referendo eum cui praest ad propriam vtilitatem, & sic praest dominus seruo, & tyrannus subdito, & iste modus non fuisset in statu innocentiae propter duo, primum est, quia iste modus praeessendi alij, non est licitus nisi respectu eius quod ad hominem tanquam ad finem ordinatur, sic enim vtitur dominus seruo, scilicet gratia sui, & non serui, sed in statu innocentiae non fuisset talis ordo hominis ad hominem, nec ex gratia, nec natura, quia tam natura quam gratia ordinant hominem ad Deum tanquam ad finem, non autem hominem ad hominem, ergo in statu innocentiae non praefuisset homo homini, tanquam dominus seruo, vel tyrannus subdito, praefuisset tamen isto modo caeteri animalibus, vtendo eis propter se. Post peccatum etiam talis praelatio inter aliquos introducta est vel ex violentia, vel inquantum propter peccatum comparatus est homo iumentis insipientibus, & similis factus est illis. Secundum patet, quia vnicuique est amabile bonum proprium, & per consequens contristabile est quod bonum proprium tantum cedat alteri sed nihil tristabile vel poenale fuisset in statu innocentiae, ergo nec praelatio, per quam bonum subditi cedit & ordinatur ad commodum praesidentis, talis autem est, praelatio domini ad seruum, ergo, &c
Alio modo praest aliquis alteri ad bonum illius qui dirigitur, vel ad bonum commune quod fit, vel directe, vel indirecte, scilicet remouendo impedimenta extrinseca, sicut populi a regibus defenduntur, vel infligendo poenas ad correctionem morum. Primus modus fuisset in statu innocentiae propter rationem prius dictam, sed secundus non fuisset, quia ante peccatum nihil fuisset quod homini nocere posset, nec voluntas cuiusquam bono contradixisset, propter quod non fuisset opus subditos defendere ab impugnatione aliorum, nec poenas infligere ad correctionem morum. Patet igitur quod debitum est ex diuina ordinatioue, quod inter homines sit praelatio, sed executio huius ordinationis per homines plerunque non est a Deo, nisi sicut peccata sunt a Deo.
On this page