Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum Christiani teneantur obedire principibus secularibus
& videtur quod non quia Iac. 1. lex euangelica vocatur "lex perfectaelibertatis", quod non esset, nisi liberaret ab obedientia cuiuscunque principis secularis, ergo, &c.
Item quilibet potest licite recurrere ad iudicium illius cui te netur obedire, sed Christianis non licet recurrere ad iudicium principum secularium maxime si sint infideles. Vnde Apost. re prehendit I. ad Cor. 6. quosdam qui recurrebant ad iudices seculares infideles, ergo videtur quod Christiani non tenentur obedire principibus secularibus, maxime si sint infideles.
IN CONTRARIVM est quod dicit Apostol. ad Rom. 13. quod "omnis anima potestatibus sublimioribus subdit: sit", & quod loquatur de potestate seculari, patet per illud quod subditur: non enim sine causa gladium portat. Constat autem quod loquitur Christianis; quibus & scribit, ergo Christiani tenentur obedire potestati seculari.
RESPONSIO. Principum secularium quidam sunt fideles, & quidam infideles, & in vtrisque deducetur quaestio vtendo vno generali principio per se noto, isto scilicet, quod si Christianus legitime subest potestati seculari certe tenetur obedire in his ad quae se extendit potestas non solum propter iram, id est, timorem poenae, sed propter conscientiam, quia non obediendo "resistit Dei ordinationi", vt dicitur ad Rom. 13. Primo ergo ostendetur quod Christiani legitime subsunt potestati seculari fideli. Et secundo inquiretur an legitime subsint potestati seculari infideli.
Primum patet dupliciter: primo sic, illud quod est secundum dictamen rectae rationis non tollitur per fidem & gratiam, fides enim & gratia non tollunt naturam seu rationem naturalem, sed perficiunt, sed praelatio secularis debet secundum dictamen rectae rationis esse in hominibus, vt patet ex praecedenti quaestione ergo haec non tollitur a Christianis per fidem & gratiam, per quae distinguuntur ab aliis. Item vbicunque potest perturbari ordo iustitiae, decet aliquos esse, qui ex officio faciant hunc ordinem obseruari, sed inter Christianos contingit perturbari ordinem iustitiae, non solum in spiritualibus, sed etiam in temporalibus, ergo decet aliquos esse qui ex officio faciant hunc ordinem obseruari inter Christianos, ex officio autem non habet hoc nisi ille qui praeest, vnde ad Ro. 13. "Vis non timere potestatem, bonum fac, & habebis laudem ex ea". Si autem male feceris, time: non enim sine causa gladium portat, minister enim Dei est, &c. Decet ergo secundum rectam rationem, quod inter Christianos sint aliqui qui praesint non solum in spiritualibus (vt praelati ecclesiastici) sed & in temporalibus, & hi sunt principes seculares. Patet ergo quod potestas secularis inter Christianos legitima est, cui subditi tenentur obedire in his quae ad ius talis potestatis pertinent.
Quantum autem ad secundum an princeps secularis infidelis rite possit praeesse fidelibus Christianis, & per consequens Christiani debeant ei obedire. Distinguendum est quia dominium vel relatio principis infidelis super Christianum aut praeexistit distinctioni eorum per fidem & infidelitatem, vtpote, quia subditus conuersus est ad fidem & non princeps, sicut in primitiua ecclesia passim fiebat, vel seruus conuertitur & non dominus, sicut adhuc quandoque fit de seruis Iudaeorum, aut talis praelatio, vel dominium de nouo introducitur. In primo casa dicunt quidam quod distinctio fidelium ab infidelibus non tollit ipso facto praecedentem praelationem, vel dominium infidelium super fideles. Cuius ratio est, quia ius diuinum quod est ex gratia non tollit ius humanum quod est ex naturali ratione, sed praelatio introducta est iure humano & innititur naturali rationi, vt patuit supra. Distinctio autem fidelium ab infidelibus est ex iure diuino, ergo haec distinctio non tollit praecedentem praelationem, vel dominium ipso facto, imo adhuc tenentur fideles subditi obedire principibus vel dominis infidelibus, addunt tamen quod licet ipso facto non tollatur talis dominatio, iuste tamen potest tolli per ordinationem ecclesiae, quae habet auctoritatem Dei quia infideles merito suae infidelitatis merentur amittere potestatem super fideles qui transferuntur in filios Dei, & hoc quidem ecclesia quandoque facit, quandoque autem non facit. In illis autem infidelibus qui temporaliter subiiciuntur ecclesiae, & in membris eius hoc ius ecclesia statuit, vt seruus Iudaeorum factus Christianus statim a seruitute liberetur si fuerit vernaculus, id est, in seruitute natus, & similiter si fuerit emptus ad seruitutem. Si autem fuerit emptus ad mercationem tenetur eum exponere intra tres menses ad vendendum, vt patet 57. dist. fraternitatem. & extra de Iudaeis & Sara. cap. 1. & vltimo, nec in hoc iniuriam facit illis ecclesia, quia cum Iudaei sint serui ecclesiae, ipsa potest disponere de rebus eorum, sicut etiam principes seculares multas leges ediderunt erga suos subditos in fauorem libertatis. In illis vero infidelibus qui temporaliter ecclesiae vel eius membris non subiacent praedictum ius non statuit, licet posset iuste statuere, & hoc facit propter scandalum vitandum sicut etiam dominus Matthaei 17. ostendit quod poterat se a tributo excusare, quia liberi sunt filij, sed mandauit tributum solui ad scandalum vitandum.
Horum autem primum reputo verum absolute, scilicet quod subditus principis infidelis si conuertatur ad fidem non est ipsi facto absolutus a dominio alterius, quod autem subditur, quod iuste per ordinationem ecclesiae habentis auctoritatem dei potest absolui, quia infideles merito suae infidelitatis possunt iuste priuari potestate quam habent super fideles verum quidem est, dum tamen aliquid addatur hoc scilicet quod si princeps vel dominus infidelis non contentus sua legitima auctoritate nititur subditum, vel seruum factum Christianum reducere ad infidelitatem, nec patitur quietum esse vt prius, sed inquietat ipsum per contumelias illatas creatori tunc ipso facto priuatur vel saltem priuari potest per auctoritatem ecclesiae iure quod habebat in subditum.
Quod patet per rationem & per simile. Ratio talis est, dominus inferior procurans & persuadens discessionem a domino superiore a quo habet totam auctoritatem dominandi privatur ipso facto vel iuste meretur priuari auctoritate sui principatus vel dominij, sed princeps vel dominus infidelis qui subditum suum vel seruum factum Christianum nititur ab infidelitate reuocare & inquietare per contumelias creatori illatas est huiusmodi, suadet enim discessionem a deo a quo est omnis potestas vt dicitur ad Romanos decimotertio, ergo talis meretur iuste priuari auctoritate sui dominij. Idem patet per simile, aeque enim grandis est obligatio coniugum adinuicem sicut est subditi ad principem vel serui ad dominum, sed si alter coniugum conuertatur ad fidem altero in infidelitate permanente si infidelis non vult manere cum fideli nisi pertrahendo ipsum ad infidelitatem, vel cum blasphemia creatoris, fidelis absoluitur a vinculo quo ei ligabatur, eodem modo si princeps vel dominus in fidelis nititur seruum vel subditum factum Christianum ad infidelitatem reducere blasphemando creatorem, meretur amittere ius dominij quod habet super eum, unde & in hoc casu mouent Christiani auctoritate ecclesiae bellum iuste contra infideles ne fidem Christi impediant blasphemiis vel persuasionibus malis vel persecutionibus manifestis, & forte hanc causam habet, etiam & iam diu habuit ecclesia de quocunque conuerso ad fidem respectu cuiuscunque principis vel domini infidelis Saraceni vel Iudaei, quia cum sint obstinati in sua infidelitate probabile est, & multis experimentis compertum est quod quemcunque subditum vel seruum suum conuersum ad fidem niterentur reducere ad infidelitatem & ob hoc haec conditio habetur ab ecclesia pro impleta
Si autem princeps vel dominus infidelis esset contentus sua legitima auctoritate, nec niteretur subditum ad infidelitatem reducere, nec blasphemias inferret creatori, sed permitteret ipsum quietum esse vt prius, non ita euidenter apparet, quod talis princeps deberet iuste priuari auctoritate & dominio quod prius habebat in subditum, quia si subditus de nouo conuertitur ad fidem & non dominus, in hoc nullum nouum peccatum est domini, sed est meritum subditi, igitur infidelitas domini non potest esse sufficiens ratio, quare mereatur amittere dominium quod prius legitime habuit in eadem infidelitate existens, sed si qua est ratio illa debet sumi ex merito serui, vel subditi, qui de nouo translatus est in societatem filiorum dei. Et ob hoc posset videri alicui quod talis mereretur absolui a dominio principis infidelis, & ecclesia auctoritate dei posset eum iuste absoluere. Sed quamuis conuersus ad fidem mereatur aliquid maius tali libertate (liberatur enim a peccato & meretur vitam aeternam) non oportet tamen quod mereatur liberari a subiectione principis infidelis, quia conuersus ad fidem ex hoc solo non meretur liberari ab eo quod nullo modo praeiudicat fidei, sed subiici principi infideli qui contentus est sua legitima auctoritate, nec nititur subditum conuersum ad fidem reducere ad infidelitatem, nec inquietat ipsum per aliquam contumeliam creatori illatam, sed patitur quietum esse vt prius, non praeiudicat, nec in aliquo derogat fidei, ergo ex sola conuersione ad fidem non meretur. quis absolui a tali subiectione. Ecclesia etiam licet habeat in terris auctoritatem dei, illa tamen non excedit limitationem scripturae. Scriptura autem expresse conuersos ad fidem subiici debere prioribus dominis suis, quamuis infidelibus & eis obedire. dicit enim Apostolus ad Romanos decimotertio, quod principes qui pro tunc solum erant infideles sunt ministri dei seruientes ad laudem bonorum & vindictam malefactorum, ob quam causam dantur eis tributa, & concludit, "reddite ergo omnibus debita cui tributum, tributum, cui vectigal, vectigal", vnde patet quod mandat conuersos ad fidem adhuc subiici principibus infidelibus & reddere ea, quae ratione subiectionis sunt eis debita: & primae Petri secundo cap. dicitur, "subiecti estote siue regi, tanquam praecellenti, siue ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum", quia sic est voluntas dei: & primae ad Timothaeum sexto dicitur sic "quicunque sunt sub iugo serui, dominos suos omni honore dignos arbitrentur", & loquitur de dominis infidelibus, vt patet ex his quae statim ibidem subduntur. Ex quo patet quod scriptura non innuit quod serui vel subditi conuersi ad fidem possint vel debeant solo merito suae conuersionis absolui a potestate dominorum, quamuis infidelium: imo potius videtur insinuare oppositum
Secundo persuadetur illud sic, illicitum est quod infidelequi nunquam susceperunt fidem, compellantur ad fidem, sed si ecclesia priuaret principem infidelem suo iure quod habet super subditos suos ipsis conuersis ad fidem, tunc compelleret ad fidem eos per amissionem bonorum suorum, quia seruus est res domini sui, & omnis subditus tenetur in aliquo domino suo, hoc amitteret dominus, nisi conuerteretur ad fidem, sicut serui, seu subditi, ergo illicitum est hoc facere: nulla autem potestas est ad illicita, ergo, &c.
Tertio sic, si alter coniugum conuertatur ad fidem altero in infidelitate remanente, si infidelis consentit habitare cum fideli absque hoc quod pertrahat ipsum ad infidelitatem; & absque blasphemia creatoris non soluitur, nec solui debet vinculum matrimonij inter ipsos, ergo similiter si princeps vel dominus infidelis exigit a subdito vel seruo facto Christiano solum illud quod pertinet ad ius sui dominij, nec nititur ipsum pertrahere ad infidelitatem, nec inquietat per blasphemias creatori illata non soluitur, nec iuste potest solui obligatio quae prius erat serui ad dominum suum, vel subditi ad principem suum. Veruntamen sicut dictum fuit prius, praedicta conditio forte pro nunc non habet locum, nec diu etiam habuit propter obstinationem infidelium, propter quam nituntur blasphemare creatorem, & fideles ad infidelitatem reducere, ob quam causam prohibitum est coniugi conuersae ad fidem commanere cum illo qui remanet in infidelitate, sicut habetur vigesimasexta quaest. 1. cap. Iudaeo in fine: & cap. saepe malorum consortia, & pluribus aliis Et ideo praedicta conditio nunc habetur pro nulla & opposit. supponitur vt impleta: quam ob causam dicunt doctores, quod seruus vel subditur conuersus ad fidem potest per ecclesiam ab solui a dominio & potestate principis infidelis. Puto tamen quod hoc sit ex suppositione conditionis suprapositae. Sic igitur pate qualiter Christiani tenentur obedire dominis infidelibus, quando dominium praexistit distinctioni eorum per fidem & infidelitatem.
De praelatione autem infidelium de nouo introducenda super fideles nullo modo permittit ecclesia, quod infideles acquirant dominium super fideles, aut quod eis in aliquo officio praeficiantur, & rationabiliter. Cedit enim hoc in scandalum & periculum fidei: de facili enim qui subduntur aliorum iurisdictioni immutantur ab eius, vt patet in libris Regum in pluribus locis Infideles enim contemnunt fidem, quando cognoscunt defectus fidelium, propter quod iste prohibet ecclesia, ne tale dominium introducatur, si tamen introductum fuerit, sicut quidam principes Christiani faciunt ex Iudaeis quosdam praeposito & baliuos peccant quidem facientes contra statutum ecclesiae. Subditim tamen tenentur Iudaeis sic institutis obedire in his, quae pertinent ad iustam exequutionem officij talibus commissi.
AD PRIMVM argumentum in oppositum dicendum quod lex euangelica vocatur lex perfectae libertatis, quia liberat a seruitute peccati, quae est pessima seruitus, & ab omni lege veteri, quam vix vnquam aliquis portare potuit: & non quia liberet a seruitute ciuili per quam subditus tenetur obedire domino suo, cum hoc fit consonum rationi, & meritorium.
Ad secundum argumentum dicendum quod maior est falsa. Obedire enim principi in his quae ad huiusmodi dominium pertinent est necessitatis, trahere autem alium ad iudicium coram iudice infideli est voluntatis, & ideo primum est debitum secundum vero non, sed mere voluntarium: vnde vbi vergit in periculum est illicitum, in quo casu loquitur Apostolus. Quod autem dicit Dominus Matth. 17. "filij sunt liberi", de se loquens hoc dicit, erat enim filius regis aeterni, sicut dixerat Petrus prius decimosexto cap. "Tu es Christus filius dei viui", & ob hoc liber erat a debito tributi, non sic autem est de nobis nec sic erat tunc de caeteris fidelibus illius temporis. Nam Dominus iussit eos tributa soluere principi infideli, Matthaei vigesimosecundo dicens, "Reddite quae sunt Caesaris Caesari".
On this page