Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum religiosi teneantur praelatis suis in omnibus obedire

QVAESTIO QVARTA. Vtrum religiosi teneantur praelatis suis in omnibus obedire. Thom. 2. 2. q. 104. ar. 5.

QVARTO quaeritur de obedientia religiosorum & primo vtrum religiosi teneantur praelatis sui in omnibus obedire. Et secundo cui tenetur plus religiosus obedire, vtrum praelato suo religioso, an Episcopo seu Papae.

Ad primum proceditur, & arguitur quod religiosi teneantur praelatis suis obedire in omnibus, quia in habentibus ordinem, sic se habet primum ad secundum sicut secundum ad tertium, sed inter subditum, praelatum & Deum est ordo praelationis & subiectionis, ita quod praelatus est medius inter subditum & Deum, ergo sicut praelatus tenetur obedire Deo, sic subditus praelato, sed praelatus tenetur obedire Deo in omnibus, ergo similiter subditus praelato.

Item sicut religiosus profitendo vouet castitatem & paupertatem, ita & obedientiam, sed religiosus tenetur seruare castitatem & paupertatem in omnibus, ergo & obedientiam.

IN CONTRARIVM est, quia dicit Bernardus in primo lib. de praecepto & dispensatione, subditus vltra promissum non est cogendus, sed nullus religiosus promittit obedire in omnibus, ergo, &c.

RESPONSIO. Sciendum est quod debitum obedientia religiosorum ex voto religionis consurgit: per solum enim votum obligat se vltra communem obligationem necessariam omnibus ad salutem: votum autem religionis non est ad obediendum in omnibus, nullius enim religionis professio talem habet formam, sed est ad obediendum secundum regulam, & legitima statuta religionis: & ideo nullus religiosus tenetur praelato suo in omnibus obedire, sed solum quoad illa quae sunt expressa in regula, & ad statuta religionis, vel ad ea reducibilia.

Haec autem sunt in duplici genere, quia quaedam sunt reducibilia per modum praesuppositionis, sicut praecepta iuris naturalis & diuini. Illa enim quae vouentur a religiosis praesupponunt praecepta: & ideo religiosi non solum possunt puniri a praelatis suis de transgressione consiliorum quae vouerunt, sed etiam de transgressione praeceptorum, puta si sint fures, vel adulteri periuri vel blasphemi, & sic de aliis, nisi sint talia crimina, quorum punitio superioribus reseruata sit. Alia autem sunt reducibilia per modum cuiusdam consequentiae, sicut ea quae pertinent ad mutua obsequia, & quaedam similia, fine quibus bonus statu religionis seruari non posset. Haec sunt igitur, in quibus religiosus tenetur obedire praelato suo, quia haec continentur in voto professionis expresse vel reductiue. In aliis autem non tenetur obedire: vnde beatus Bernardus libro de praecepto & dispensatione dicit sic, nihil me praelatus prohibeat horum quae promisi, nihil plus exigat, quam promisi: si tamen obediat mandatis duntaxat licitis, bene facit, & est obedientia non necessaria, sed perfecta: si autem obediat in omnibus etiam illicitis, fatue facit, & est obedientia temeraria.

Ad primum argumentum dicendum quod praelati sunt medij inter Deum & populum non quoad omnia, sed solum quoad illa quae spectant ad ius suae praelationis, & in his omnibus est ei obediendum vice Dei, iuxta illud Lucae 10. "Qui vos audit me audit". Non autem in omnibus simpliciter.

Ad secundum dicendum quod castitas & paupertas habent determinatam materiam, circa quam sunt, nec limitantur in professione religionis. Obedientia autem habet latissimam materiam, quia omne quod est licitum posset poni sub voto obedientiae, & quia multa sunt licita quae nihil facerent, aut valerem ad perfectionem vitae religionis, ideo votum obedientiae limitatur in singulis religionibus ad aliqua certa quae magis congruunt fini, propter quem religio instituta est, qui finis proximus variatur in variis religionibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4