Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Vtri monachus teneatur plus obedire, an praelato suo religioso, an Episcopo, seu Papae

QVAESTIO QVINTA. Vtri monachus teneatur plus obedire, an praelato suo religioso, an Episcopo, seu Papae

AD secundum sic proceditur. Et videtur quod monachus teneatur plus obedire Abbati quam Episcopo vel Papae, saltem in his quae pertinent ad regulam & ad statuta suae religionis, quia obedientia religiosorum quantum ad praedicta est ex voto eorum, sed monachus vouet talem obedientiam Abbati & non Episcopo vel Papae, ergo in talibus tenetur obedire Abbati & non Episcopo vel Papae.

2 Item si aliquis promittat operari in agro curati sui non propter hoc tenetur operari in agro Episcopi vel Papae, ergo similiter si quis promittat obedire inferiori, puta Abbati in aliquibus non propter hoc tenetur in illis vel consimilibus obedire Episcopo vel Papae.

IN CONTRARIVM arguitur, quia secundum Augustinum sublimiori potestati magis est obediendum, si enim proconsul iubeat vnum & aliud imperator contempto proconsule obediendi est imperatori, sed potestas Episcopi sublimior est potestate Abbati & potestas Papae sublimior est vtraque, ergo plus est obediendum Episcopo quam Abbati, & Papae quam cuicunque inferiori.

RESPONSIO. potestas superior & inferior possunt se habere dupliciter, vno modo sic quod vtraque oriatur a potestate suprema, quae vnam subdit alteri, prout vult, & tunc vna non est simpliciter superior altera in omnibus, sed solum in illis in quibus praeficitur alteri secundum ordinationem supremae potestatis, sicut est de Episcopis & Archiepiscopis & de dioecesanis & Abbatibus, quia omnium istorum potestates procedunt a potestate Papae, & vna subiicitur alteri tantum in certis casibus, prout volunt iura canonica, quorum Papa est conditor. In his ergo casibus magis est obediendum superiori quam inferiori, puta Archiepiscopo quam Episcopo, & Episcopo quam Abbati, si monasterium non est exemptum. In aliis autem in quibus vnus est subditus alteri magis est obediendum Episcopo quam Archiepiscopo, & Abbati quam Episcopo, quia in talibus inferior est praelatus & non superior. Alio modo possunt se habere potestas superior & inferior, ita videlicet quod inferior totaliter oriatur a superiore, sicut potestas Proconsulis a potestate Imperatoris, quo etiam modo omnis potestas ecclesiastica oritur ex potestate Papae, & tunc magis est obediendum in omnibus superiori quam inferiori, sicut imperatori quam Proconsuli, & papae magis est obediendum tam a secularibus quam a religiosis, quam Archiepiscopo, quam Episcopo vel Abbati, & hoc in quibuscunque absque vlla distinctione, si vterque vtatur rite & legitime potestate sua praecipiendo ea ad quae sua potestas extenditur, alias non, Verbi gratia, si Abbas praecipiat monacho quod seruet ea quae in sua professione promisit, & illud idem praecipiat Papa, quamuis vtrique sit obediendum, quia in talibus quilibet religiosus est vtrique subditus, magis tamen Papae quam alteri Episcopo vel Abbati, quia ab auctoritate Papae dependet auctoritas cuiuslibet.

Si vero Abbas & Papa praecipiant opposita, vterque tamen praecipit illud ad quod sua auctoritas se extendit, magis est obediendum Papae quam Abbati. Verbi gratia, si Abbas praecipiat monacho seruare statuta legitima sui ordinis, puta remanere in claustro ire ad chorum, tenere silentium & huiusmodi, Papa vero praecipiat eidem monacho quod exeat claustrum, quia pro vtilitate Ecclesiae vult eum mittere in aliquam legationem, magis est obediendum Papae non obstante praecepto abbatis, quia spontanea obligatio istius monachi ad huiusmodi statuta sui ordinis non potest praeiudicare obligationi qua tenetur Papae, cuius est ordinare siue procurare vtilitatem vniuersalis ecclesiae, cuius quilibet secularis & religiosus est membrum, & ideo debet pro vtilitate corporis moueri ab imperium capitis (Papae videlicet) nec solum est hoc verum de statutis cerimonialibus religionis, imo etiam de principalibus, tanta enim posset esse necessitas, & tanta procreari vtilitas vniuersalis ecclesiae per matrimonium quod religiosus vel religiosa ad praeceptum Papae teneretur in matrimonium non obstante voto proprio vel Abbatis praecepto.

Si autem Papa praeciperet monacho quod faceret ea quae sunt contra suam professionem non motus aliqua necessitate vel vtilitate ecclesiae, sed sola voluntate & de hoc constaret, & Abbas praeciperet contrarium, obediendum esset Abbati & non Papae, non propter hoc quod Abbas habeat maiorem potestatem super monachum quam Papa, aut quod auctoritas abbatis non dependeas ex auctoritate Papae, sed quia praeceptum abbatis est secundum limites suae potestatis tanquam conformae professioni per quam accipit potestatem in monachum, praeceptum autem Papae excederet limites suae potestatis tanquam discordans a iure diuino, & concessione Christi, quod enim tale praeceptum abbatis esset secundum praeceptum, siue secundum limites suae potestatis ex quo solum praeciperet ea quae monachus in sua professione promisisset probare non oportet, quia de se clarum est, sed quod praeceptum Papae de contrario excederet limites potestatis eius probatur. Primo quantum ad vota principalia religiosorum. Et secundo quantum ad statuta cerimonialia eorum.

De votis principalibus patet sic, de iure naturali & diuino expresso in pluribus locis sacrae scripturae est quod vota soluantur. sed religiosi vouent tria principaliter, videlicet castitatem, paupertatem (hoc non est habere proprium) & obedientiam, ergo de iure naturali & diuino tenentur ista seruare, si ergo Papa sola voluntate absque vlla necessitate vel vtilitate praecipiat ista non seruari, praeceptum suum est contra praeceptum Dei, a quo est omnis potestas. Et ideo non est ei obediendum in hoc casu cum scriptum sit Actuum 5. obedire oportet deo magis quam hominibus. Item magis tenetur seruare castitatem & paupertatem ille qui hoc vouit, quam qui non vouit, imo verius loquendo primus tenetur, & non secundus. Sed si papa sola voluntate absque vlla necessitate & vtilitate praeciperet alicui volenti continere, qui tamen continentiam non vouit quod non contineret, illi non teneretur obedire, vt probabitur, ergo multominus teneretur obedire ille qui continentiam vouit, si praeciperetur sibi quod non contineret. Minor probatur, quia concessionem superioris inferior reuocare non potest: sed Christus, qui est supremum caput ecclesiae, concessit & consuluit castitatem, seu continentiam, vt patet Matth. 19. & idem consulit Apostolus 1. ad Cor. 7. ergo papa, qui est inferior Christo, non potest alicui prohibere quin vtatur hac concessione, vt si velit contineat, nisi sit alteri per matrimonium ligatus, quia talis non habet potestatem corporis sui, vt dicitur 1. ad Cor. 7. & sic patet minor, sequitur ergo conclusio. Item 2. ad Cor. 10. dicit Apostolus de se & caeteris Christi ministris, potestatem dedit nobis deus in aedificationem, & non in destructionem, sed si papa pro sola voluntate, absque vlla necessitate & vtilitate posset prohibere ea quae sunt supererogationis, quum pertineant ad perfectionem vitae, tam in vouentibus ea, quam in non vouentibus, hoc esset non ad aedificationem, sed ad destructionem bonorum morum, & perfectionis vitae, ergo ad hoc non se extendit potestas apostolica: & ita patet quod prohibere aliquem religiosum non seruare vota principalia suae religionis absque vlla necessitate vel vtilitate, sed pro sola voluntate excedit limites potestatis papae: & hoc expresse dicunt & scribunt doctores, quod aliqua sunt in quibus homo est ita liber quod contra praeceptum papae potest ea facere, vel committere, vt sunt castitas, paupertas, & similia diuina, quae Christus suadet.

Secundo principaliter patet idem de statutis cerimonialibus, vt sunt non comedere carnes, orationes, statutae vigiliae, & huiusmodi: & potest hoc probari per rationes statim factas maxime per secundam & tertiam, quia magis tenetur abstinere a carnibus monachus qui professus est regulam quae prohibet eum vesci (scilicet carnibus) quam secularis qui nihil tale promisit: sed si papa absque vlla ratione, sed pro mera voluntate praeciperet seculari volenti abstinere propter deum a carnibus, & orare, et vigilare, & ieiunare quod nihil faceret horum ille non teneretur obedire: alioquin papa posset pro voluntate sua absque quacunque ratione prohibere cuilibet seculari & omnibus simul, non solum pro vno die, sed pro toto tempore, quod non faceret ea quae sunt consilij & supererogationis, quod nullus sanae mentis diceret: ergo fortiori ratione monachus qui professus est regulam quae prohibet eum vesci carnibus, & mandat seruare caetera regularia instituta, non teneretur obedire papae praecipienti quod comedat carnes, & quod transgrediatur legitima sui ordinis instituta, si constet quod haec praecipiat ex sola voluntate absque vlla causa necessitatis vel vtilitate: alioquin vno verbo posset papa prohibere omnibus religiosis de mundo, quod nihil tenerent de obseruantiis suae religionis, quod videtur valde inconueniens.

Tertia etiam ratio prius posita concludit dicta non solum de votis principalibus, sed etiam de aliis statutis regularibus, quia pertinent ad perfectionem vitae, saltem secundario: & ideo prohibere obseruantiam eorum absque vlla causa pertinet potius ad destructionem bonorum morum, quam ad aedificationem, ad quod non se extendit potestas data a Christo, sed potius ad oppositum: & ideo non videtur quod in talibus sit obediendum papae, & si monachus non tenetur in eisdem obedire abbati, sicut expresse dicit auctoritas beati Bernardi prius allegata, in qua dicitur sic, nihil mihi praelatus prohibeat eorum quae promisi. Sic igitur patet quod monachus non tenetur obedire cuicunque papae, vel abbati praecipienti sibi sine vlla causa necessitatis, vel vtilitatis transgredi vota sua, & legitima statuta sui ordinis ad quae seruanda se obligauit, quin potius quia sunt opera supererogationis, quae Christus suasit, & pro eis seruandis subiecit se religiosus obedientiae abbatis: ideo quodcunque illorum praecipiat ei abbas seruare, tenetur obedire ei, etiam si papa praeciperet oppositum, dum tamen constaret quod hoc faceret sine causa necessitatis, vel vtilitatis, nec hoc est propter hoc quod abbas habeat maiorem potestatem super monachum, quam papa, aut quod auctoritas abbatis non dependeat ab auctoritate papae, sicut prius dictum est, sed quia monachus obligauit se ad talia facienda, & quoad talia obedire, & praeceptum abbatis est iuxta tenorem suae obligationis, praeceptum vero papae esset discordans, imo totaliter contrarium obligationi, quae est de talibus, a quibus nullus sine causa prohiberi potest.

Vnde quod dixi alias in fine secundi libri sententiarum primae lecturae, quod quantum ad talia potestas abbatis in nullo dependet a potestate papae, non est intelligendum ratione potestatis huius & illius, quia constat quod vna est in omnibus alteri subiecta, sed ratione materiae, quae talis est, quod papae vel cuicunque praecipienti contrarium absque causa & ratione si de hoc constet, licitum est non obedire, & facere quod est supererogationis, maxime illi que talia promisit: & hunc sensum expressi satis ibidem dicendo sic, quod quantum ad talia potestas abbati. in nullo dependet a potestate papae: ita vt papa possit pro voluntate sua praecipere ista non obseruari, nisi quando obseruantia talium praeiudicaret bono communi, ad quod procurandum quilibet tenetur obedire papae

AD ARGVMENTA in oppositum dicendum quod obedientia quae promittitur alicui, aut promittitur ei, vt personae singulari, aut vt personae publicae, quae praeest alicui legitimo collegio, prima promissio non transit in aliam personam vnde qui promisit Gulielmo se facturum aliquid pro eo, quando ille iusserit non tenetur ex tali promissione ad jussionem alterius simile facere. Secunda autem promissio quae fit persona publicae, quae praeest alicui legitimo collegio obligat non solum quoad illum, sed quoad omnem superiorem a quo potestas eius dependet: talis autem est obedientia, quam monachus & quicunque religiosus profitendo promittit suo praelato: & ideo obligat ipsum cuilibet superiori, & potissimum papae, a quo auctoritas cuiuslibet legitimi collegij dependet: propter quod monachus tenetur obedire papae in omnibus, in quibus tenetur obedire abbati: & in illis, in quibus procuraretur vtilitas vniuersalis ecclesiae, etiam si abbas praeciperet oppositum: & per hoc patet responsio ad vtrumque argumentum.

ARGVMENTVM autem quod est pro altera parte bene probat quod plus obedire debet monachus papae quam abbati, quia sicut tota auctoritas proconsulis dependet ab auctoritate imperatoris, ita tota auctoritas abbatis supra monachum dependet ab auctoritate papae, tamen si papa iubeat aliquid quod sit contra inssionem aut concessionem Christi, cuius ipse est vicarius, non est ei obediendum, sicut Aug. in illa auctoritate subiungit dicens, si aliud iubeat imperator, aliud deus, contempto illo obediendum est deo: et sic esset si papa sine vlla causa prohiberet monachum seruare quae promisit. De episcopo autem & abbate non sic est sicut de papa & abbate, quia abbas non subest episcopo in omnibus, sed solum in illis in quibus subiecit eum papa qui praeest omnibus: & ideo in illis casibus in quibus abbas est subiectus episcopo, plus debet monachus obedire episcopo quam abbati: in aliis autem non, deo autem est simpliciter obediendum in omnibus, quia ipsi subsunt omnia, & ab omnibus, qui est benedictus in secula seculorum, Amen.

Et sic finitur tractatus secundi libri, in quo si quid bene dicti est, sit laus Christo, qui est vnus & summus magister. Si quid autem minus bene dictum sit, ex imperitia nostra procedit, cui indulgeat pius lector, quo magis velit esse benignus corrector, quam aemulus reprehensor. Finis quaestionum magistri Durandi in secundum librum Sententiarum. Deo sint gratiae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5