Praefatio
Praefatio
SOLVTISSI IIPATRIS, ET VERITA TVM THEOLOGICARVM BOLIDIS ECTATORIS MAgistri Durandi de sancto Por ciano, Liber 111. sententiarum incipit. LIIVATIS.
STB1V incelo reuedans mysteria Dan. 2. Haec verba assumpta fuerunt a principio, & vt dictum fuit tunc, sacra scriptura excellit alias in certitudine, quod notatur ibi reuelans. Quaecunque enim in sacra scriptura traduntur, aut solum, aut principaliter, diuina auctoritate tenentur talia autem sunt certissima, vt alias declaratum fuit. In eodem etiam verbo tangitur materia terti libri Sententiarum. Postquam enim Deus multipharie multisque modis olim loquens patribus reuelauit eis secreta sua. Et per eos nobis (Quia non facit Dominus verbum nisi reuelauerit secretum suum ad seruos suos Prophetas, Amos 3.) nouissime locutus est nobis in filio suo incarnato, per quem excellentiora sacramenta deitatis nobis manifestauit, nec mirum, quia nemo nouit patrem, nisi filius: & cui voluerit filius reuelare, Matth. II. De filio autem incarnato, & de his quae assumpta carne gessit, & sustinuit pro nobis, necnon de donis, & virtutibus ipsum, quo ad humanitatem perficientibus agitur in tertio libro. Decebat autem, vt per filium incarnatum reuelarentur nobis diuina secreta, & nostrae fidei sacramenta propter tria. Primo vt caperentur familiarius ex reuelantis conformitate humili. Secundo, vt tenerentur certius ex reuelantis veritate stabili. Tertio, vt implerentur efficacius quoad agenda ex reuelantis exemplaritate vtili.
Quantum ad primum sciendum est quod auditiones contingunt secundum consuetudinem. Nam vt consueuimus ita dignamur dici (vt habetur 2. Metaphy.) Et quia consuetum est homines doceri ab hominibus propriissimus doctor, & reuelator fuit Dei filius, factus homo, & quia factus homo factus esse paruulus, secundum illud Esa. 9. Paruulus natus est nobis, & filius datus est nobis, & ideo factus est doctor paruulorum, viadimpleretur illud Esa. 33. vbi est doctor paruulorum? cui potest responderi quod filius Dei qui factus est homo factus est paruulus. vnde potest dici illud Matth. 11. Abscondisti haec a sapientibus & prudentibus, & reuelasti ea paruulis. Et merito, filius enim honorat patrem. (Malach. I.) Et quia opera Dei reuelare & confiteri honorificum est (Thobiae 12.) ideo decuit "filium esse reuelationem paternorum secretorum.
Quantum ad secundum notandum est quod licet patet sit veritas, & filius veritas, & spiritus sanctus veritas, & simul omnes tres vna veritas, tamen filius per appropriationem dicitur veritas, non solum ea ratione qua est secunda in trinitate persona, qua ratione dicitur sapientia, & verbum, sed ratione humanitatis assumptae, quatenus veritas a tota trinitate de redemptioni humani generis promissa in sola persona filij, & per sola personam filij meritorie est impleta. Sic enim gratia & veritas peIesum Christum facta. (Ioan. I.) propter quod decuit, vt veritas fidei quae rationem naturalem excedit ad hoc vt firmius teneretur, reuelaretur nobis per illum, qui cum patre & spiritu sancto est vna veritas promittens, & in seipso est vna veritas promiss. persoluens. Et ideo dicit Symeon in suo cantico Luc. 2. loquens ad Deum patrem de Filio. Parasti ante faciem omnium populorum: lumen ad reuelationem Gentium.
Quantum ad tertium notandum quod sicut dicit Sen longum iter est per verbum, breue autem & efficax per exemplum, ex facto enim factum concluditur per locum a simili, Luc. 10. quis tibi videtur proximus fuisse ei qui incidit in latrones? & ille divade & tu fac similiter. Sed ex dicto non concluditur factum, Multi enim dicunt & non faciunt, Matth. 23. & ideo ad hoc, vt cit, qui fecit misericordiam in illum: tunc ex illo facto conclusit, illa quae sunt agenda pro salute nostra efficacius implerentur, profuit valde vt reuelarentur ab illo qui coepit facere, & docere, Act. LEt faciendum nobis ex facto suo conclusit dicens apostolis Ioan. 13. Exemplum dedi vobis, vt quemadmodum ego feci, ita & vos faciatis. Ideo dicit Apost. Ephes. 3. Quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc reuelatum est sanctis Apostolis. Concludendo ergo cum Apostolo dicamus illud Ephes. 1. Deus pater domini nostri Iesu Christi pater gloriae det vobis spiritum sapientiae & reuelationis in agnitionem eius. Nunc quidem per fidem, vt tandem in reuelatione glotiae eius gaudeatis, 1. Pet. 4. Quod vobis concedat, &c.
On this page