Praeambulum
Praeambulum
Sententia literae Magistri sententiarum in generali & speciali valde ingeniosa & vtilis. Et primo primae distinct.
VI autem venit pleniudo teporis aec. In hoc tertio libro determinat Magister primo de mysterio incarnationis & passionis Christi. Tertuo de virtutibus & donis quibus Christus plenus & fuit, & fideles animas impleuit. Et secundum hoc liber iste diuiditur in duas partes. Primo determinat multipliciter de incarnatione. Secundo, de virtutibus & donis nobis per Christum collatis vsque ad 23. distinct. ibi, Cum vero supra habitum sit. Prima diuiditur in duas. Primo determinat de diuina incarnatione. Secundo prosequitur conditiones ipsius verbi incarnati vsque ad sextam distinctionem, ibi Ex praemissis emergit quaestio. Prima diuiditur in tres. Prime determinat de diuina incarnatione ex parte assumentis, quid sit. Secundo ex parte assumpti, quid sit. Secunda ibi, distinct. 2 Et quia in homine tota natura. Tertio ex parte vtriusque, cuius sit distinct. 5. ibi praeterea quae oportet. Prima est principalis lectionis, & diuiditur in quatuor partes. Primo enim auctoritate Apostoli ostendit quid sit incarnatio, & quod persona incarnata sit filius Dei. Secundo ratione inquirit, quare filius potius fuerit incarnatus ibi, diligenter vero notandum Tertio inquirit, vtrum Pater, vel Spiricussanctus potuerit incarnari: ibi, Si vero quaeritur vtrum Pater. Quarto mouet objectionem & soluit: ibi, Sed forte aliquis diceret. Et haec est sententia & diuisio lectionis in generali.
IN SPECIALI vero sic procedit, & primo probat auctoritate quod Pater misit Filium in temporis plenitudine, quod est tempus gratiae, quod quidem tempus habuit initium ab aduentu saluatoris per quem facta est veritas, & gratia, quia per incarnationem impletur legis promissum, quod per Chrifli aduentum impletum est, quod diu antiquis patribus fuit promissum. Sic ergo filius Dei est missus, missio enim visibilis est eius incarnatio. Praeterea ponit tres rationes ad probandum quod persona Filij fuit incarnata, quarum prima sumitur ex appropriato Filij quod sapientia est, congruum enim fuit quod qui in sapientia omnia condiderat, per sapientiam omnia restauraret. Et hoc confirmat per parabolam Euangelij, de muliere quaerente dragmam perditam. Secunda ratio sumitur ex ipsius origine, quia est ab alio, vnde primo missus est Filius qui est a solo patre. Secundo, Spiritussanctus qui est ab vtroque. Tertia sumitur ex proprio ipsius Filij, quia Filius est imago Patris: congruum enim erat, quod qui erat filius Dei in diuinitate fieret idem in humanitate Filius hominis, quod confirmatur per Augustinum, ex quo concludit quod vnus est Dei filius & hominis, qui est verus Deus & homo, ideo neque confitemur duos filios, sed vnum manere in duabus substantiis, ita quod vna per alteram non destruatur, nec vna in alteram transeat vt non sint, sicut illa quae miscentur adinuicem, sed sint sicut vnita. Deinde inquirit, vtrum pater vel spiritus sanctus carnem quam potuerunt tunc assumere, nunc possent assumere. Et respondet quod sic, quia eadem est personarum potentia. Vitimo obiucit contra praedicta, si enim indiuisa sunt opera trinitatis, qua ergo ratione Filius carnem assumpsit eadem ratione Pater & Spiritussanctus. Alio quin aliquid faceret Filius quod nonfaceret Pater, vel Spiritussanctus, quod falsum est. Et respondet ad hoc quod iundiuisa sunt opera trinitatis, sed sic Filius assumpsit, quia ad ipsum est assumptio terminata, nihilominus tamen tale mysterium est, quod tota trinitas operata est. Sicut enim est vna indiuisibilis personarum trium substantia, sic & operatio vna, & pro tanto nos non dicimus sanctam Trinitatem ex virgine natam, sed Filium tantum, & hoc a per duo exempla declarat, scilicet de columba & voce Patris: & licet solum Filius sit incarnatus, tamen incarnationem cum Patre & Spiritussancto operatus est.
On this page