Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum incarnatio sit possibilis

QVARSTIO PIIMA. Vtrum incarnatio sit possibilis. Thom 3p.4.1. 411.

IA Ca dist. primam tertij libri sententiarum quaeritur primo, vtrum incarnatio sit possibilis. Et videtur quod non quia quicquid conuenit deo ex tempore, conuenit ei ex mutatione sui, vel creaAturae, quia non est nouitas sine mutatione. Sed incarnatio temporalis non potest deo conuenire per mutationem sui, vel creaturae, ergo nullo modo. Minor probatur, quod enim incarnari non conuenit deo per mutationem sui, planum est, cum scriptum sit Mal. 3. Ego deus & non mutor. Et Ia. primo apud quem non est transmutatio &c. Quod autem non conueniat ei per mutationem creaturae probatur sic, quia illa mutatio esse secundum locum, vel secundum formam non secundum locum, quia talis mutatio est ad aliquid distans, secundum locum, quod non potest dici de deo respectu creaturae, non enim longe est ab vno quoque nostrum Act. 17. nec secundum formam, quia natura humana sibi derelicta, vel assumpta, nihil plus vel minus habet, quare &c

Item natura spiritualis non vnitur corporali nisi dupliciter scilicet, per modum formae, vel per modum mouentis, sed natura diuina non potest vniri alicui naturae creatae per modum formae, quia natura diuina nullus potest esse forma inhaerens de qua loquimur, ergo vnitur ei per modum mouentis, sed talis vnic non sufficit ad incarnationem. Alioquin omnis creatura esset vnita deo, quare &c.

Item deus non potest esse in creaturis nisi per essentiam, prae sentiam, & potentiam, sed nullus istorum modorum per se sufficit ad incarnationem, nec omnes simul sufficiunt, ergo ipsa non est possibilis: maior probatur, quia deus non potest esse praesens creaturae nisi vel secundum se, vel secundum suam operationem, si secundum se sic est praesens secundum essentiam. Si secundum operationem, aut secundum operationem intra manentem, sicut intelligere, & si dicitur esse in rebus per praesentiam modo quo dici mus ea quae sunt in prospectu nostro esse nobis praesentia & noipsis, aut secundum operationem transeuntem extra & sic est ir rebus per potentiam. Et praeter hos modos non videtur alius po sibilis. minor de se patet, quia his modis dicitur deus esse praesens omnibus creaturis quae tamen non dicuntur assumptae.

Item suppositum se habet ad indiuiduum sicut particulari sub vniuersali, quia illud idem (vt videtur) dicit indiuiduum in omni natura & genere quod dicit suppositum in praedicamente substantiae, sed nulla natura potest carere sua propria indiuidua tione, ergo nullum suppositum in genere substantiae potest carere sua suppositione, & ita nullum suppositum in genere substantiae (vt videtur) potest substantificari in supposito diuino, & sic non est possibilis incarnatio quae dicitur esse vnio humana naturae cum supposito diuino.

IN CONTRARIVM est quod habetur Ioh. 1. verbum caro factum est, & ad Phil. a. dicitur de filio quod exinaniuit semetipsum formam serui accipiens, igitur &c.

RESPONSIO. circa istam quaestionem videnda sunt tria. Primum est quid importetur nomine incarnationis Secundum est vtrum ipsa sit possibilis. Tertium est cui modo vnionis assimiletur incarnatio.

QVANTVM ad primum sciendum est quod per incarnationem nihil aliud intelligimus nisi vnionem humanae natura cum diuina, ita, scilicet, quod natura humana non constitua proprium supposium, nec existat in supposito proprij generis, sed existat in supposito diuino. Quaerimus enim de incarnation per quam factum est quod homo esset deus & deus homo. Ac hoc autem requiritur, quod sit vnio naturae humanae cum diuina in eodem supposito, quia quae distinguuntur secundum sup. posita non praedicantur de se inuicem, natura autem diuina non potest esse in alieno supposito, quare oportet quod natura humana existat in diuino, si tamen est possibilis incarnatio.

Quantum ad secundum dicendum quod incarnatio est possibilis, & quamuis omnino non possit hoc demonstratiue probari tamen potest satis probabiliter persuaderi hoc modo. Omne illus est deo possibile quod non includit contradictionem, vel repugnantiam intellectuum (vt patet ex dictis in I. lib.) Sed deum incarnari non includit contradictionem vel repugnantiam intellectuum, ergo hoc est deo possibile. minor probatur, quia si includeret contradictionem, vel repugnantiam intellectuum, aut hoc esset ex parte creaturae, aut ex parte dei. Sed ex parte neutrius est ibi repugnantia seu contradictio, quare, &c. Quod autem non sit repugnantia ex parte creaturae dupliciter declaratur. Primo sic, prius virtute diuina potest absolui a posteriori. Sed singularitas naturae humanae prior est supputatione sua, ergo virtute diuina ipsa potest habere propriam singularitatem, dato. non habeat propriam suppositationem, sed si non habet propri oportet quod habeat alienam, cum nihil existat nisi in aliquo supposito, ergo possibile est naturam humanam non existere in proprio supposito, sed in alieno. Quod autem singularitas propria si prior propria suppositatione, patet quia ex hoc aliquid est sin¬ gulare quia est hoc aliquid, & vnum numero, super hoc autem addit suppositatio esse in se & per se, & non in alio, quod autem se habet per additionem ad alterum posterius est illo, quare, &c. Secundo sic, sicut natura substantiae completae est existere per se, & in proprio supposito, ita natura accidentis est in alio supposito existere, sed virtute diuina in sacramento altaris fit quod acci dens salua sua essentia & natura quantum ad id quod est non existat in alieno supposito sed in se, ergo similiter diuina virtute fieri potest quod substantia completa (vt natura humana) proprium suppositum non constituat, sed in alieno existat.

Causa autem huius hinc sumenda est, quia omnis natura actualis & absoluta. (Actualis dico propter materiam primam & absoluta propter respectus relationis) potest sine contradictione existere sine omni eo quod non est intrinsece de ratione sua, sed solum exti insece & concomiratiue, quia ibi non est repugnantia intellectuum, vt in contradictione, esse autem in alio non est intrinsece de ratione accidentis, sed extrinsece solum & concomitatiue, quia secundum cursum naturae accidens non esset nisi inesset. Similiter esse per se non est intrinsece de ratione substantiae, sicut expresse ponit Auic. sed est realis proprietas, vel modus substantiae, quia substantia complera sibi derelicta propriun suppositum constituit, propter quod absque contradictione potes substantia priuari proprio modo existendi per se, & accidens modo existendi in alio, sic igitur patet quod ex parte creaturae non est repugnantia, quin possit in alieno supposito substentari.

Quod autem non sit repugnantia ex parte dei, probatur sic, quia quicquid conuenit creaturis pertinens ad perfectionem, hoc totum conuenit creatori. Sed posse naturam aliam ab ea qua suppositum constituit in se substantificare, pertinet ab perfectionem in creaturis: vnde & hoc conuenit soli substantiae, in qua sunt & de qua dicuntur alia, sicut accidentia: quare & hoc potest Deo conuenire circunscriptis tamen imperfectionibus, (sicut in caeteris quae deo & creaturis conueniunt imperfectiones a deo re legantur) pertinet autem ad imperfectionem substantiae & ad eiu potentialitatem quod accidens in ipsa existens ipsam informe & sit actus eius, & ideo natura assumpta a diuina persona ipsam non informat, sed absque informatione in ipsa substantificatur ideo substantificatio naturae humanae a diuina natura nullam imperfectionem arguit in ipsa. Ex quo potest formari talis ratio. Esse in quo aliud, nunquam sonat imperfectionem nec potentiam passiuam, nisi vbi esse in alio est per inhaerentiam, quia ratic potentiae passiuae reducitur ad subiectum, nihil enim est subiectum nisi per potentiam passiuam, nec potentia passiua est nisi subiecti vt subiectum est: nihil autem est subiectum nisi per comparationem ad illa quae sibi inhaerent. Cum igitur natura humana non ponatur existere in supposito diuino per modum inhaerentis, sed per modum ordinis & contactus virtualis esse vt in quo ipsa existit non arguit in persona diuina aliquam potentiam passiuam, siue imperfectionem: & sic patet secundum.

QVANTVM ad tertium notandum est quod licet in carnationi ex toto non possit inueniri similis modus vnionis in creaturis, assimilatur tamen magis insitioni quam alicui vnioni quod patet discurrendo per singulos modos quibus aliqua i supposito vniuntur. Quaedam enim vniuntur constituendo vnam naturam, quaedam vero non constituendo vnam naturam. Pri¬ Imum fit tripliciter. Primo ex corruptione omnium quae vniuntur, sicut elementa in mixto. Secundo ex corruptione alteriu solum, vt cum miscetur modicum de aqua in multo vino. Tertio saluatis omnibus his quae vniuntur, vt ex materia & forma substantiali fit vna natura compositi: neuter autem istorum modorum competit incarnationi. Non enim natura diuina & humana transeunt in tertiam sicut elementa in mixto, nec vna in alteram (vt modica aqua posita in multo vino) sed manet vtraque saluata post vnionem alioquin non esset vera incarnatio qua diceretur homo deus, & deus homo, nisi ambae remanerent naturae. Item nec sic vniuntur vt eis saluatis fiat quaedam tertia natura sicut fit ex vnione materiae cum forma natura compositi quia natura diuina & humana non possunt esse partes cuiusdan complexionis naturae, quemadmodum materia & forma sunt partes naturae completae, ideo &c.

Alia vero vniuntur in supposito non constituendo vnam naturam: quod fit dupliciter. Vno modo per inhaerentiam nature anaturam, & sic vnitur accidens substantiae, & hic modus differ "multum ab vnione incarnationis, quia incarnatio est vnio duari naturarum quarum vtraque nata est constituere vnum suppositum, accidens autem non est huiusmodi. Item vnio accidentis ad subiectum est per inhaerentiam. Hoc autem arguit in subiecte potentiam passiuam, quod exclusum est ab incarnatione, ideo &c. Alio modo vniuntur aliqua per insitionem non constituendo nouam naturam, sicut inseritur ramus stipiti, non enim constituitur noua natura nisi continuatione praeexistentium, sicut econtrario quando continuum diuiditur in plura eiusdem rationis non est ibi noua generatio, sed praeexistentis diuisio¬

Et hic modus est in vno dissimilis incarnationi, quia est ibi vnio similis cum simili ratione, cuius est ibi continuatio, & non solum contactus: hoc autem excluso (quod & in proposito excludi potest rationabiliter, quia quod potest natura creata respectu similis secundum speciem, hoc potest natura diuina propter suam illimitatam perfectionem respectu naturae creatae & dissimilis) totum residuum est simile, natura enim diuina & humana non constituunt vnam naturam, vniuntur autem per modum insitionis, quam facit ordo, non situs: secundum enim beatum Augustinum, quod facit situs in corporalibus hoc facit ordo in spiritualibus. Et ideo sicut mediante contactu, vel situ ramus inseritur arbori, & efficiuntur vnum secundum su positum. Sic mediante ordine quem habet natura creata ad diuinam essentiam, & ad diuinum suppositum, in quo est omnis ratio suppositi potest natura creata virtute diuina, quasi diuino supposito insita in ipso substantificari. Huic autem concordat scriptura loquens de incarnatione Christi, vel de Christo incarnato, dicitur enim Apocal. 5. vicit leo de tribu Iuda radix Dauid: & 22. eiusdem, Ego sum radix & genus Dauid stella splendida &c. Ex quibus datur intelligi, quod sicut ex radice & ramo fit vnum per insitionem, sic ex natura diuina tanquam ex radice, vel trunco & natura Chrissi humana sumpta de stirpe Dauid, tanquam ramo insisto factus est vnus Christu: per incarnationem, tanquam per insitionem: vnde Iacob. 1. vocatur verbum insitum, in mansuetudine inquit, suscipite insitum verbum: vbi glosa dicit verbum diuinum quod insitum est & seminatum in die redemptionis.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod incarnatio competit Deo ex tempore, non ex mutatione sui, sed creaturae, quae dum assumitur mutatur non secundum locum nec secundum aliquam formam absolutam, sed dicitur mutari inquantum suscipit nouum modum essendi cum priuatione pro prij modi. Et si dicatur quod iste modus non dicit nisi quandam relationem ad quam non potest esse actio, dicendum quod verum est de actione creaturae, quae non attingit ad respectum, nisi per fundamentum propter determinationem suam in modo agendi: Deus autem potest immediate super modum rei influendo, vel subtrahendo sicut ei placet.

Ad secundum dicendum quod Philosophi solum considerauerunt illud quod habet cursum naturae, secundum quem non videmus substantiam spiritualem vniri corpori, nisi per modum mouentis, vel per modum formae: Deus autem ad hoc non limitatur quin aliter possit facere.

Ad tertium dicendum, quod Deum esse in rebus per essei tiam non tantum dicitur vno modo, sed dupliciter. Vno modo per communem exhibitionem suae essentiae, qui modus vocatur communis illapsus: & hic modus quum sit communis respectu omnium non sufficit ad incarnationem. Secundo modo per specialem illapsum, quem quidam vocant circumincessionem nos autem incisionem, & hic modus non est communis omnibus, sed est proprius naturae assumptae, ideo &c.

Ad quartum dicendum quod indiuiduum & suppositum non se habent praecise, sicut vniuersale & particulare, ita vt illud solum quod dicit indiuiduum in omni genere dicat suppositum in genere substantiae, quia materiae & forma in genersubstantiae sunt quaedam indiuidua, nec tamen sunt supposita Indiuiduum, enim solum dicit illud quod est singulare, seu vni numero, in omni genere. Suppositum autem super hoc addideterminatum modum essendi, videlicet quod sit completum, in natura, & per se existens, & alteri non innitens, & isto modo essendi potest carere talis natura, licet non possit carere sua indiuiduatione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1