Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum vna persona potuerit incarnari sine alia

QVAESTIO SECVNDA. Vtrum vna persona potuerit incarnari sine alia. Thom. 3. 4.3. ar. 4.

SECVNDO quaeritur, vtrum vna persona potuerit incarnari sine alia. Et videtur quod non, quia per illud suppositum diuinum habet rationem, (vt in quo aliud existit per quod per se subsial stit, quia dependentiam inexistentis non determinat nisi per se subsistens, sed persona diuina est per se subsistens ratione essentiae diuinae, quae est communis omnibus personis: in diuinis enim esse existentiae est idem cum essentia ergo nulla persona in diuinis potest terminare dependentiam naturae assumptae sine alia.

Item ad hoc vt persona possit assumere, non requiritur nisi vt sit infinitae virtutis, vt possit hoc facere, & infinitae pfectionis, vt possit alterius dependentiam terminare, sed in his personae diuinae non distinguuntur, sed potius sunt vnum, ergo null¬ persona potest aliquam naturam assumere sine alia.

Item in actu reciproco quicquid est principium actus est eius terminus, quia actus reciprocus ab eodem incipit, & ad idem ter minatur. Sed assumere est actus reciprocus, est enim assumere aliud ad se sumere, ergo cum quaelibet persona sit principium talis actus, & non vna sine alia, videtur quod idem sit de termino.

Item nullus actus notionalis terminatur ad aliquid essentiale, ergo nec actus essentialis ad aliquod notionale, sed incarnari est actus essentialis, ergo non terminatur ad personam.

IN CONTRARIVM arguitur, quia filius dicitur minor patre, Ioan. 14. Pater maior me est. Hoc autem non esset si filio assumente naturam humanam, pater similiter assumpsisset. Tunc enim patri filius esset aequalis secundum naturam humanam, sicut est secundum diuinam, ergo filius sic assumpsit naturam humanam quod non pater.

RESPONSIO. Dicendum, quod licet incarnare (id est, incarnationem facere) non possit vna persona sine alia, eo quod indiuisa sunt opera Trinitatis, tamen incarnari, id est, carni vniri potest vna persona sine alia. Ad cuius euidentiam videnda sunt T tria. Primum est quod ad vnionem personalem humanae naturae 3 cum diuina persona praeexigitur vnio eiusdem naturae humanae cum essentia diuina. Secundum est quod vnio naturae cum natura non sufficit ad vnionem personalem naturae cum persona: sed vlterius requiritur vnio cum his quae sunt propria persona inquantum persona. Tertium est quod illa vlterior vnio est pos sibilis cum proprio vnius personae absque proprio alterius in quo consistit principalis titulus quaestionis.

Primum patet praemittendo prius differentiam quae est inter suppositum diuinum & creatum quae talis est: licet enim, vtrumque suppositum sit illud quod subsistit, tamen in creaturis suppositum non solum est illud quod subsistit, sed etiam formalis ratio suppositi est per se subsistere, vel fundatur per se & conuertibiliter in proprietate per se subsistendi: in diuinis vero licet suppositum sit illud quod subsistit, tamen ratio formalis su positi non est per se subsistentia, nec fundatur in proprietate per se subsistendi, sed est ad aliud esse, & ideo per aliud est suppositum & per aliud subsistit: est enim suppositum formaliter& completiue per proprietatem relatiuam, subsistit autem non per proprietatem relatiuam, sed per essentiam vel substantiam. Cuius ratio est, quia subsistere dicit esse secundum perfectissimum modum essendi, sed perfectissimus modus essendi est esse in se vel ad se, hoc autem non conuenit alicui in diuinis nisi ratione essentiae, quia per omnia alia, supposita diuina dicuntur ad aliud & non ad se, quare suppositum diuinum subsistit per essentiam, & non per proprietatem relatiuam. Hoc etiam expresse vult beatus Augustinus septimo de Trinitate dicens, si Deus sic relatiue subsistit, sicut relatiue gignit & relatiue do minatur, iam substantia non est substantia, quia relatiuum ess, sicut enim ab eo quod est esse appellatur essentia, ita ab esquod est subsistere substantiam dicimus. Absurdum est autem, vt substantia relatiue dicatur: omnis ergo res ad seipsam subsistit quanto magis Deus? Si tamen dignum est, vt Deus dicatur subsistere: quod addit Augustinus, aut quia subsistere est sub alio existere, & sic non competit Deo, aut quia nobiliori modo subsistit quam creaturae, vt magis proprie dicatur subsistere. Si vero aliquis esse ad aliud vocet subsistere, abusius loquitur ignorans vim vocabuli, esse enim ad aliud quod est relatiuum inquantum huiusmodi non importat aliquam perfectionem sicut subsistere importat, alioquin aliqua perfectioesset in vna persona quae non esset in alia, cum aliqua relatio sit in vna persona, quae non est in alia quod est inconueniens, subsistere ergo in diuinis est vnicum & absolutum competen: omnibus personis ratione essentiae.

Et hoc patet primum sic, per illud primo competit personae diuinae vniri naturae assumptae, per quod competit ei dependentiam naturae assumptae terminare. Sed personae diuinae competit terminare dependentiam naturae assumptae ratione substantiae, vel essentiae: ergo personae diuinae primo competit vniri naturae assumptae ratione essentiae. Maior patet, quia sicut natura assumpta vnitur, quia dependet, ita persona assumens eam sibi vnit, quia terminat eius dependentiam. Minor apparet ex suppositione prius declarata, scilicet quod persona diuina non subsistit nisi per essentiam, vel ratione essentiae, per illud autem per quod competit ipsi per se subsistere competit ipsi per se primo terminare dependentiam inexistentiae naturae assumptae, & hoc est essentia (vt dictum est) quare &c.

Sed contra istam rationem instatur dupliciter. Primo, quia non oportet quod natura per quam suppositum subsistit sit immediata ratio vnionis eius ad naturam quae in eo existit: verbi gratia, color existit in corpore quod est suppositum alterius generis, ratio tamen vnionis coloris & corporis non est immediate natura corporis per quam subsistit, sed superficies mediante qua color est in corpore, a simili posset videri, quodlibet persona diuina subsistat per essentiam, & per eam terminet dependentiam naturae assumptae, tamen non oportet quod essentia sit prima & immediata ratio talis vnionis, sed poterit esse proprietas relatiua, & ita vnio naturae assumptae ad naturam diuinam est mediante vnione eiusdem ad proprietatem relatiuam sicut vnio colorum ad corpus est per superficiem.

Secundo quia natura humana non vnitur personae diuinae nisi quia ipsa amittit propriam personalitatem, & induit aliam ergo secundum hoc vnitur prius & immediatius secundum quod magis attenditur personalitas, sed personalitas in diuinis magi attenditur secundum proprietatem relatiuam quam secundum essentiam, ergo natura humana prius & immediatius vnitur personae diuinae per proprietatem relatiuam quam per essentiam

Ad primum istorum dicendum quod non est simile de colo re in corpore, & de natura assumpta, & persona assumente, quiquod color sit in corpore quod est suppositum alterius generi. hoc competit ei per naturam, natura enim coloris non est pe se existens, sed in aliquo (scilicet in corpore) est enim naturali qualitas corporis, & ideo in inhaerentia coloris ad corpus non solum attendenda est eius dependentia, sed eius specialis natura ad quam consequitur specialis modus dependentiae, qui est vt ea quae naturaliter insunt corpori insunt ei quodam ordinevnum mediante alio & ob hoc color inest corpori medianti quantitate, sed substantia completa vtpote natura humana qu de se nata est constituere suppositum non existit in alio per aliquam dependentiam naturalem quam de se habeat ad illud, sed per hoc solum quod priuatur propria subsistentia, & ideo nihi primo sibi respondet in persona in qua existit, nisi illud per quod ipsa persona subsistit, & hoc est natura diuina.

Ad secundum dicendum quod cum personalitas humanae naturae, & cuiuslibet alterius naturae creatae consistat, vel saltem fundetur in proprietate per se subsistendi, vt declaratum fuit, quand natura humana amittit hanc proprietatem & suam personalitatem & vnitur alteri personae, vnitur prius & immediatius secundun illud secundum quod illa persona supplet vicem personalitatiquae naturae debetur, hoc autem est per se subsistentia, quae competit personae diuinae ratione essentiae, & non ratione proprietatis relatiuae quamuis personalitas formalis ei competat per proprietatem relatiuam. Et ideo non oportet quod secundum illud fiat prius & immediatius vnio secundum quod attenditur formalius personalitas, quia ratio suppositi & personae aliter se habet in creaturis, & diuinis. Et sic patet primum scilicet quod ad vnionem personalem naturae humanae, cum persona diuina praeexigitur vnio naturae humanae cum diuina natura.

Secundum patet, scilicet quod ad vnionem personalem praedicta vnio non sufficit, sed requiritur vlterior vnio quantum ad illa quae sunt propria personae, quia vbi ratio formalis, & completiua suppositi, vel personae, non consistit in per se subsistere nec fundatur in proprietate per se subsistendi, sed in aliquo superaddito, vnio per existentiam non sufficit ad vnionem personalem, sed requiritur vnio in aliquo superaddito. Sed ratio formalis & completiua suppositi seu personae diuinae non consistit in per se subsistere, nec fundatur in proprietate per se subsistendi sed consistit in proprietate relatiua, ergo ad vnionem personalem naturae humanae cum persona diuina non sufficit vnio pe existentiam, sed requiritur vlterior vnio per proprietatem relatiuam. Item omne illud quod competit alicui personae ration essentiae praecise, competit omnibus, sed vnio per existentiam, vi scilicet inexistentia naturae assumptae terminetur per subsistentiam personae assumentis competit personae ratione suae essentiae praecise, per quam solam competit subsistere, ergo talis vnic est communis omnibus personis sicut & essentia, secundum quan attenditur, quare impossibile est quod sufficiat ad personam vnionem, cum personae diuinae in personalitate distinguantur, requiritur ergo vlterior vnio quantum ad proprietatem relatiuam, secundum quam personalitas formaliter completur, & sic patet secundum.

Tertium patet, scilicet quod illa vlterior vnio est possibilis cum proprietate vnius personae absque proprietate alterius, & hoc sic. Si natura humana non possit vniri personaliter vni personae sine altera hoc esset vel ex habitudine personarum inter se, vel ex habitudine earum ad essentiam, non ex habitudine personarum inter se, quia illa habitudo est distinctionis & oppositionis, quae magis operatur ad hoc quod vnio possit fieri cum vna persona & non cum altera quam ad oppositum, vt de se patet, quae enim sunt distincta, & opposita, possunt alicui tertio vniri distincte vnum sine altero, nec ex habitudine personarum ad essentiam diuinam, quia intimius vnitur persona diuina essentiae diuinae, quam natura assumpta vniatur ipsi essentiae. Sed vnio quantumcunque intima personae diuinae cum essentia diuina non facit quod in quocunque sit essentia diuina sit & per¬ sona personaliter, alioquin cum essentia fit in qualibet persona quaelibet persona esset in qualibet personaliter, & esset confusio personarum quod est inconueniens, quamuis enim pater sit in filio, & econuerso quantum ad essentiam, non tamen quantum ad esse personale, sed semper in eo distinguuntur, ergo nec naturam assumptam & vnitam diuinae essentiae, propter quantamcunque vnionem vel habitudinem personarum ad essentiam diuinam quae est vnita oportet esse personaliter in qualibet persona, sed potest esse in vna sine altera. Ex praedictis sequitur. quod proprietas relatiua aliquo modo differt ex natura rei ab essentia diuina, quia cum essentia diuina vniatur naturae humanae assumptae, quo vnio non sufficit ad hoc quod natura assumpta sit vnum personaliter cum filio, & non cum patre & spiritu sancto. Sed vltra hoc requiritur vnio naturae assumptae cum proprietate filij, idcirco in hoc differt ex natura rei proprieta relatiua filij ab essentia communi.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod ex solper se subsistentia habet persona diuina, quod natura humana in ea existat. Sed vnio secundum existentiam non sufficit ad vnionem personalem, sed requiritur vlterior vnio quantum ad ea quae sunt propria personae, vt dictum est, & ideo non valet.

Ad secundum patet per idem, ad vnionem enim quae est per inexistentiam naturae assumptae cum persona assumente sufficit quod assumens sit infinitae virtutis, vt possit hoc facere, & infinitae perfectionis, vt possit alterius dependentiam terminare Sed in hoc non completur assumptio personalis, sed in vnione naturae assumptae cum eo quod est proprium personae.

Ad tertium argumentum dicendum quod licet in omni reciproco oporteat quod aliquid vnum & idem sit principiun actus & terminus, non oportet tamen quod omne illud quod est principium actionis sit terminus: verbi gratia contingit multos trahere nauem ad vnum solum ex ipsis & ille solus dicitur trahere nauem ad se, quia solus ipse est terminus tractus, licet non ipse solus sit principium tractus, sed omnes simul, & eodem modo in proposito, quia omnes personae simul quasi trahunt naturam humanam ad personalitatem solius filij, & ideo solus filiu dicitur assumere, quia solus ipse est terminus tractus, licet ips non sit solum principium talis actus.

Ad quartu dicendum quod actus notionalis est actus productionis, nec terminatur nisi ad productum notionale, & similiter essentialis quando est actus productionis non terminatur nisi ad productum essentiale. Incarnatio autem non est actus productionis, sed vnionis productorum, & talis actus potest indifferenter terminari ad vnionem essentialis cum essentiali, vel essentialis cum personali, & sic fit, quia per incarnationem vnitur natura humana naturae diuinae & personae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2