Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum filius Dei assumpserit naturam huma- nam quoad partes omnes simul, an ordine quodam

QVAESTIO SECVNDA. Vtrum filius Dei assumpserit naturam humanam quoad partes omnes simul, an ordine quodam. Tham . 4. 6. r. 5.

SECVNDO quaeritur, vtrum filius Dei assumpserit naturam humanam quoad totum & parte simul, an ordine quodam. Et videtur quod simul & non vnum mediante altero, quia si esset ibi aliquis ordo, hoc esset, aut quia totum assumeretur mediantibus partibus, vel partes mediante toto, aut vna pars mediante alia, non totum mediantibus partibus, quia aut hoc esset mediantibus partibus diuisis, aut coniunctis, non mediantibus diuisis, quia partes humanae naturae non fuerunt: principio diuisim assumptae, nec mediantibus coniunctis, quipartes coniunctae sunt idem quod totum, eiusdem autem ad seipsum non est medium: ergo totum non fuit assumptum mediantibus partibus.

Item nec partes mediante toto, quia secundum Damascenum, naturam quam primo verbum assumpsit, nunquam dimisit, sed constat quod naturam humanam, quoad totalitatem suam, dimisit in morte (alioquin non fuisset vere mortuus) erg non primo assumpsit totam naturam, & per eam partes, sed potius econuerso. Et iterum sublato medio, per quod aliqua vniuntur, aufertur vnio eorum, sed in morte Christi, vt dictum est, ablata fuit natura humana quoad totalitatem suam, & tamen non fuit sublata vnio personae diuinae cum partibus humana naturae: ergo totum non fuit medium vnionis respectu partium. Per idem probatur quod caro non fuit assumpta mediante anima, quia sublata vnione animae ad carnem, non fuit sublata vnio personae diuinae ad eandem: ergo illa anima non fuit medium quo caro vniretur verbo: & per eandem rationem necaro fuit medium quo anima verbo vniretur.

IN CONTRARIVM arguitur, quod partes assumptae sint mediante toto, quia Damascenus dicit tertio libro, In domino Iesu Christo non partes partium intuemur, sed qua proximae opponuntur (scilicet humanitatem & diuinitatem humanitas autem est quoddam totum quod componitur ex anima & corpore: ergo filius Dei assumpsit parte si mediante toto

Sed quod assumpserit totum mediantibus partibus, Arguitur sic prioribus prius facta est vnio, sed partes sunt priores toto ergo prius facta est vnio cum partibus, quam cum toto. Et hoc videtur dicere Augustinus in libro de Agone Christiano dicem: quod inuisibilis & incommutabilis veritas per spiritum animam, & per animam corpus, & sic totum hominem assumpsit.

Quod autem assumpserit corpus mediante anima videtu per Augustinum, qui dicit ad Volusianum quod ipsa magnitudo diuinae virtutis animam sibi rationalem, & per eandem corpus humanum totum hominem in melius mutando coaptauit.

RESPONSIO. simultas & ordo aliquorum potest at tendi dupliciter. Vel secundum rem, vel secundum rationem. Si secundum rem adhuc dupliciter, quia vel secundum tempus, ve secundum naturam tantum. Et in his omnibus deducetur conclusio. Si ergo quaeratur de simultate vel ordine temporis in assumptione humanitatis & partium eius: sic dicendum est quod nullus fuit ordo temporis, sed simul in eodem instanti temporis, fuit caro Christi concepta & animata anima rationali & natura humana ex his perfecta vnita verbo. Quod patet sic Caro non prius tempore fuit concepta quam verbo vnita, nec econuerso, nec prius verbo vnita quam animata, ergo simul fuit caro concepta animata & natura perfecta verbo vnita, consequentia patet, quia quando aliqua sunt simul in eodem instanti quicquid est simul cum vno est simul cum alio, si ergo conceptio carnis & eius vnio cum vno fuerunt simul & non vnum prius altero, si animatio carnis fuit simul cum conceptione sequitur necessario quod fuit simul cum vnione, ita vt haec tria essent simul conceptio animatio & vnio.

Antecedens probatur quantum ad duos articulos quos continet. Primus est quod caro Christi non prius fuit concepta quam verbo vnita. Et hoc patet sic, quia filius Dei dicitur fuisse conceptus ex virgine (Luc. I. Ecce concipies in vtero &c. Et in symbolo Apostolorum de filio dicitur qui conceptus est de spiritu sancto, natus ex Maria virgine.) Hoc autem non potest dici ratione diuinae naturae, quia secundum illam non fuit ex matre conceptus, sed a patre aeternaliter genitus, ergo secundum naturam assumptam, non ratione animae, quia illa est per creationem, ergo ratione carnis, sed ratione carnis non potest dici conceptus nisi in eodem instanti caro esset verbo vnita, quia vnio facit communicationem idiomatum, ergo &c. Similiter caro non potuit prius esse vnita quam concepta, quia nihil potest vniri alteri antequam sit, sed caro Christi incepit esse per conceptionem, ergo non potuit prius esse vnita quam concepta & sic patet primus articulus antecedentis. vnde Augustinus de fide ad Petrum. Firmissime tene & nullatenus dubites non carnem Christi sine deitate conceptam in vtero virginis.

Secundus articulus est quod caro Christi non prius fuit concepta quam animata, & hoc patet sic, agens infinitae virtutis simul & in instanti materiam disponit & vltimam formam inducit, nisi sit successio congrua fini, quem intendit, quia non potest ibi esse successio ex resistentia passi ad agens infinitae virtutis nisi sit ibi successio ex libera voluntate agentis considerantis successionem congruere fini actionis, sed in conceptione carnis Christi spiritus sanctus qui est infinitae virtutis fuit agem: secundum illud Luc. I. Spiritus sanctus superueniet in te, &c Nec congruebat fini huius actionis successio, ergo simul & in instanti in conceptione carnis Christi materia fuit disposita & anima rationalis introducta. Quod autem fini huius actionis non congrueret successio, nec etiam actioni, Patet, quia si fuisset prius caro concepta quam animata cum non prius fuerit concepta quam verbo vnita vt statim probatum est, sequeretur quod filius assumpsisset carnem habentem esse carnis per aliam formam quam sit anima rationalis, sed constat quod adueniente anima illa forma cessisset, ergo frustra fuisset assumpta prima, quia ad finem assumptionis nihil fecisset scilicet ad redemptionem hominis. Patet ergo quod simul fuerunt haec tria carnis conceptio, eius animatio & vnio vtriusque cum persona verbi. Et hoc est quod dicit Damasc. lib. 3. simul Dei verbum caro, simul animata caro rationalis & intellectualis, nullus erge fuit ordo temporis.

Sed dicet aliquis quod insufficienter inductum est, quia posset dici quod anima prius tempore fuisset creata, & verbo vnita quam caro concepta & animata, & verbo vnita. Et sic creatioanimae & eius vnio cum verbo praecessisset tempore illa tria quae supra dicta sunt. Sed istud non valet, quia forma nunquam tempore praecedit compositum cui dat esse & speciem (vt patet ex 12. Metaph.) Cum igitur anima sit forma dans esse & speciem nomini quod facit per vnionem sui cum materia, inconueniens est dicere quod fuit anima Christi prius tempore creata & a verbo assumpta, quam carni vnita. Et ideo dicit Dama. lib. tertio non vt quidam mentiuntur ante eam quae est in virgine incarnationem intellectus est iunctus Dei verbo. Nullus ergo fuit ordo temporis in praedictis.

Si autem loquamur de ordine naturae, sic dicendum est q conceptio praecessit animationem & animatio vnionem naturae cum verbo. Sed in ipsa assumptione nullus fuit ordo, nec totius ad partes, nec partium ad totum, nec partium adinuicem. Quod autem concessio praecesserit ordine naturae animationem, Patet sic, dispe sitio materiae qualiscunque sit illa praecedit secundum naturam introductionem formae. Sed primum vocatur conceptio in proposito nostro, non enim conceptio fuit aliud nisi praeparatio materiae. Secundum vocatur animatio, ergo conceptio secundum naturam fuit prior animatione. Quod autem animatio similiter praecesserit vnionem naturae cum verbo, Patet sic, prius secundum naturam aliquid est actu ens in se quam vnitum alteri a quo non habet formaliter suam actualitatem, quod dico propter materiam quae nullam actualitatem habet nisi per formam, & ideo noi est prius actu ens, quam formae vnita. Sed in caeteris infallibiliter verum est, oportet enim omne illud quod vnitur alteri, esse aliquic in se vel in potentia, quando vnitur suae formae substantiali, vel in actu quando vnitur alteri, a quo non habet formaliter esse in actu, sed natura assumpta a verbo non habet ab ipso esse formaliter, sed effectiue solum sicut caeterae res, ergo natura as sumpta prius fuit ens actu, quam verbo vnita. Sed actualitas eiuest per vnionem formae cum materia quam vocamus animatio nem, ergo animatio praecessit secundum naturam vnionem ad verbum. Et sic patet quod ordine naturae conceptio praecessit animationem, & animatio assumptionem naturae a verbo.

Quod autem in ipsa assumptione non fuerit aliquis ordnaturae, patet, quia ille ordo vel esset ex parte assumptionis, vel ex parte assumptorum, non ex parte assumptionis, quia non ponitur fuisse nisi vna assumptio: vnius autem ad seipsum non pro test esse realis ordo, ergo ex parte assumptionis non potest po ni aliquis ordo realis. Item nec ex parte assumptorum comparando totum ad partes, & econuerso, quia inter illa non est realis ordo naturae, quae sunt penitus idem re, & vnum clauditur intrinsece in intellectu alterius, sed totum compositum & partes eius vt vnitae, sic enim assumptae sunt, vt statim probatum est, sunt penitus idem, totum enim non est aliud quam partes vnitae & partes vnitae quam totum coniunctum: vnum etiam clauditur intrinsece in alterius intellectu, quia impossibile est intelliger coniunctum nisi ex partibus vnitis, & econuerso: impossibile est intelligere coniunctionem partium, nisi intelligendo coniunctum ex eis, imo vtrobique formaliter, videtur esse idem conceptus, ergo inter ista non potest esse realis ordo. Item vna assumptio est vnius ad vnum, sed assumptio humanae natura fuit vna & ad vnum, quia ad personalitatem filij, ergo fuit vnius assumpti, sed constat quod natura humana integra ex partibu suis fuit assumpta, ergo tam ipsa quam partes eius fuerunt assumptae vt vnum, & ita non fuit ibi aliquis ordo realis. Per idem patet quod vna pars, puta caro, non fuit assumpta mediante alia (scilicet anima) quia quando aliquid vnitur duobus non vt duo sunt, sed vnum, neutrum eorum est medium: vbi enim est medium, ibi est necessaria distinctio medij ad ea quorum est medium, sed persona diuina fuit vnita per se carni & an mae non vt plura sunt, sed vt vnum, scilicet inquantum sunt partes vnius naturae humanae ergo vnum non fuit assumptum mediante altero. Et sic patet quod in assumptione non fuit aliquis ordo temporis, nec aliquis realis ordo naturae.

Si autem loquamur de ordine rationis, sic dicendum est, c in assumptione fuit talis ordo, scilicet, quod totum prius fuit assumptum quam partes, & inter partes prius anima quam caro: & inter partes animae prius mens, quae spiritus vocatur, quam pars sensitiua. Hic autem ordo potest attendi quantum ad duo, scilicet quantum ad dignitatem naturae assumptibilis, & sic quod dignius est prius est. Constat autem quod totum est dignius sua parte, & inter partes anima dignior carne, & inter partes anima pars intellectualis, quae vocatur mens seu spiritus, dignior est par te sensitiua, quae absoluto nomine vocatur anima a doctoribus, ergo prius est assumptum totum quam aliqua pars eius secundum ordinem dignitatis, &t inter partes similiter est talis ordo qualis dictus est. Alio modo potest sumi hic ordo secundum fructum assumptionis qui est curatio naturae humanae, & sic quod perfictius recipit huc fructum prius est assumptum. Constat autem quod perfectius recipit fructum totum, quam aliqua pars, & perfectius anima quam corpus: & superior pars animae, quam inferior, & ita secundum rationem est inter ea talis ordo.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod nullus fuit ibi ordo realis temporis vel naturae: fuit tamen ibi ordo secundum rationem, qualis dictus est, quo ordine totum fuit prius assumptum quam partes: & ideo concedenda est prima deductio, quae hoc probat.

Ad secundam deductionem, quae videtur probare contrarium, dicendum quod Damascenus intendit quod naturam, quam primo verbum assumpsit, nunquam dimisit totaliter quin vnita fuerit vel ei, vel partibus eius, nec propter hoc intendit quod primo partes fuerint vnitae quam totum, nisi quis velit dicerec imo pro tanto, quia illud quod est vltimum in resolutione est primum in compositione. Sed illud solum habet locum in his quae vniuntur adinuicem per naturam, & non solum secundum beneplacitum vnientis, sicut facta est vnio naturae humanae, & partium eius cum persona verbi. Tunc enim fit vnio, & soluitur cum quocunque, prout placet vnienti, & congruit fini vnionis, & quia persona verbi voluntarie assumpsit humanam naturam, vt nos per mortem redimeret, & repararet per resui rectionem, ideo prius soluta est vnio cum toto per mortem manente ea cum partibus, propter futuram resurrectionem

Ad aliud dicendum quod sublato medio vnionis si sit reale & medium necessitatis non solum quoad fieri, sed quoad esse soluitur vnio: totum autem non ponitur medium respectu vnioni: partium secundum rem, nec medium necessarium in fieri & in esse, sed solum ponitur medium secundum rationem, propte congruitates prius allegatas. Et ideo non oportet quod soluta vnione cum toto soluta fuerit vnio cum partibus. Et per idem patet responsio ad aliud de anima respectu carnis, & econuerso.

AD ARGVMENTVM alterius partis dicendum quod ex auctoritate Damasceni, non plus habetur, nisi quod verbum prius per se assumpsit & directe naturam integra. Partes autem non assumpsit secundum se, sed inquantum sunt de intraneitate naturae, & in hoc non est aliquis ordo secundum rem.

Ad aliud quum dicitur quod prioribus prius facta est vnio, dicendum quod non est verum, imo potius dicendum est econuerso, quia quando duae actiones sic se habent, quod vna sequitur alteram, vbi finitur prima, ibi incipit secunda, sed formatio naturae humanae in suis partibus praecessit ordine naturae vnionem cum verbo: & ideo illud est per se primo vnitum verbo, ad quod terminata est prima actio, & illud est natura integra

Et ad auctoritates Augustini dicendum quod August. intendit ponere ordinem inter partes assumptas. Non ordinem rei, sed rationis, qui attenditur secundum dignitatem naturae assumptibilis & fructum assumptionis. Quod autem videtur innuere in fine cuiuslibet auctoritati, quod totum sit assumptum mediantibus partibus, non sic est accipiendum quod partes ali quo modo sunt praeassumptae toti, sed intendit quod natura integra ex omnibus partibus assumpta est, & non altera pars tantum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2